frater Oleg » Cantarium » Ad Te Domine

Ad Te Domine

Offertorium, Tempus Adventus.

Ad te Domine levavi animam meam;
Deus meus, in te confido, non erubescam;
neque irrideant me inimici mei;
etenim universi qui te expectant, non confundentur.

Vias tuas, Domine, demonstra mihi;
et semitas tuas edoce me.