frater Oleg » Cantarium » Ad Te Levevi

Ad Te Levavi

Introitus, Tempus Adventus.

Ad te levavi animam meam;
Deus meus in te confido, non erubescam;
neque irrideant me inimici mei;
etenim universi qui te exspectant, non confundentur.

Vias tuas, Domine, demonstra mihi;
et semitas tuas edoce me.

Ad te levavi animam meam;
Deus meus in te confido, non erubescam;
neque irrideant me inimici mei;
etenim universi qui te exspectant, non confundentur.