A SOLIS ORTUS

Written by Coelius Sedulius (d c 450) in iambic dimeter. This hymn, which is used for Lauds during the Christmas season, is the first seven verses of a much longer alphabetic hymn. Four other verses form a second hymn, Hostis Herodes impie which is used for Epiphany.

A solis ortus cardine adusque terrae limitem Christum canamus Principem, natum Maria Virgine.
Beatus auctor saeculi servile corpus induit, ut carne carnem liberans non perderet quod condidit.
Clausae parentis viscera caelestis intrat gratia; venter puellae baiulat secreta quae non noverat.
Domus pudici pectoris templum repente fit Dei; intacta nesciens virum verbo concepit Filium.
Enixa est puerpera quem Gabriel praedixerat, quem matris alvo gestiens clausus Ioannes senserat.
Feno iacere pertulit, praesepe non abhorruit, parvoque lacte pastus est per quem nec ales esurit.
Gaudet chorus caelestium et Angeli canunt Deum, palamque fit pastoribus Pastor, Creator omnium.
Iesu, tibi sit gloria, qui natus es de Virgine, cum Patre et almo Spiritu, in sempiterna saecula.
Amen.