frater Oleg » Cantarium » C » Creator Alme

Creator Alme

Hymnus, Tempus Adventus, 7th century.

Creator alme siderum, Aeterna lux credentium,
Jesu, Redemptor omnium, Intende votis supplicum.

Qui daemonis ne fraudibus Periret orbis, impetu
Amoris actus, languidi, mundi medela factus es.

Commune qui mundi nefas Ut expiares, ad crucem
E Virginis sacrario Intacta prodis victima.

Cuius potestas gloriae, Nomenque cum primum sonat,
Et caelites et inferi Tremente curvantur genu.

Te deprecamur, ultimae Magnum diei Iudicem,
Armis supernae gratiae Defende nos ab hostibus.

Virtus, honor, laus, gloria Deo Patri cum Filio,
Sancto simul Paraclito, In saeculorum saecula. Amen.