frater Oleg » Cantarium » Jesu Redemptor

Jesu Redemptor

Hymnus

Jesu, Redemptor omnium, Quem lucis ante originem,
Parem paternæ gloriae, Pater supremus edidit.

Tu lumen, et splendor Patris, Tu spes perennis omnium:
Intende quas fundunt preces Tui per orbem servuli.

Memento, rerum Conditor, Nostri quod olim corporis,
Sacrata ab alvo Virginis Nascendo, formam sumpseris.

Testatur hoc præsens dies, Currens per anni circulum,
Quod solus e sinu Patris Mundi salus adveneris.

Hunc astra, tellus, æquora, Hunc omne quod cœlo subest,
Salutis Auctorem novæ Novo salutat cantico.

Et nos, beata quos sacri Rigavit unda sanguinis,
Natalis ob diem tui, Hymni tributum solvimus.

Jesus, tibi sit gloria, Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu, In sempiterna sæcula. Amen.