Sanctus Gregorius Magnus

EXPOSITIO IN CANTICUM CANTICORUM


Postquam a paradisi gaudiis expulsum est genus humanum, in istam peregrinationem uitae praesentis ueniens caecum cor ab spiritali intellectu habet.

Cui caeco cordi si diceretur uoce diuina: sequere deum uel dilige deum, sicut ei in lege dictum est, semel foris missum et per torporem infidelitatis frigidum non caperet, quod audiret.

Idcirco per quaedam enigmata sermo diuinus animae torpenti et frigidae loquitur et de rebus, quas nouit, latenter insinuat ei amorem, quem non nouit.

Allegoria enim animae longe a deo positae quasi quandam machinam facit, ut per illam leuetur ad deum.

Interpositis quippe enigmatibus, dum quiddam in uerbis cognoscit, quod suum est, in sensu uerborum intellegit, quod non est suum, et per terrena uerba separatur a terra.

Per hoc enim, quod non abhorret cognitum, intellegit quiddam incognitum.

Rebus enim nobis notis, per quas allegoriae conficiuntur, sententiae diuinae uestiuntur et, dum recognoscimus exteriora uerba, peruenimus ad interiorem intellegentiam.

Hinc est enim, quod in hoc libro, qui in canticis canticorum conscriptus est, amoris quasi corporei uerba ponuntur: ut a torpore suo anima per sermones suae consuetudinis refricata recalescat et per uerba amoris, qui infra est, excitetur ad amorem, qui supra est.

Nominantur enim in hoc libro oscula, nominantur ubera, nominantur genae, nominantur femora; in quibus uerbis non irridenda est sacra descriptio, sed maior dei misericordia consideranda est: quia, dum membra corporis nominat et sic ad amorem uocat, notandum est quam mirabiliter nobis cum et misericorditer operatur, qui, ut cor nostrum ad instigationem sacri amoris accenderet, usque ad turpis amoris nostri uerba distendit.

Sed, unde se loquendo humiliat, inde nos intellectu exaltat: quia ex sermonibus huius amoris discimus, qua uirtute in diuinitatis amore ferueamus.

Hoc autem nobis sollerter intuendum est, ne, cum uerba exterioris amoris audimus, ad exteriora sentienda remaneamus et machina, quae ponitur ut leuet, ipsa magis opprimat ne leuemur.

Debemus enim in uerbis istis corporeis, in uerbis exterioribus, quidquid interius est quaerere et, loquentes de corpore, quasi extra corpus fieri.

Debemus ad has sacras nuptias sponsi et sponsae cum intellectu intimae caritatis, id est cum ueste uenire nuptiali, necesse est: ne, si ueste nuptiali, id est digna caritatis intellegentia, non induimur, ab hoc nuptiarum conuiuio in exteriores tenebras, id est in ignorantiae caecitate, repellamur.

Debemus per haec uerba passionis transire ad uirtutem impassibilitatis.

Sic est enim scriptura sacra in uerbis et sensibus, sicut pictura in coloribus et rebus: et nimis stultus est, qui sic picturae coloribus inheret, ut res, quae pictae sunt, ignoret.

Nos enim, si uerba, quae exterius dicuntur, amplectimur et sensus ignoramus, quasi ignorantes res, quae depictae sunt, solos colores tenemus.

Littera occidit, scriptum est, spiritus autem uiuificat.

Sic enim littera cooperit spiritum, sicut palea tegit frumentum.

Sed iumentorum est paleis uesci, hominum frumentis.

Qui ergo humana ratione utitur, iumentorum paleas abiciat et frumenta spiritus edere festinet.

Ad hoc quippe utilis est, ut mysteria litterae inuolucris tegantur, quatenus sapientia requisita plus sapiat.

Hinc enim scriptum est: sapientes abscondunt intellegentiam: quia nimirum sub tegmine litterae spiritalis intellegentia cooperitur.

Hinc rursum in eodem libro dicitur: gloria dei celare uerbum menti enim deum quaerenti tanto deus gloriosius apparet, quanto subtilius atque interius inuestigatur, ut appareat.

Sed numquid, quod in mysteriis deus celat, nos requirere non debemus?

Debemus utique; nam sequitur: et gloria regum inuestigare sermonem qui enim iam corpora sua uel motus carnis regere et inuestigare nouerunt, reges sunt.

Regum ergo gloria est inuestigare sermonem: quia bene uiuentium laus est perscrutari secreta mandatorum dei.

Humanae ergo conuersationis uerba audientes, quasi extra homines esse debemus: ne, si humaniter quae dicuntur audimus, nihil diuinitatis de his, quae audire debemus, sentire possimus.

Quasi iam non homines esse desiderabat paulus discipulos suos, quibus dicebat: cum enim sit inter uos zelus et contentio, nonne homines estis?

Quasi non iam aestimabat homines discipulos suos dominus, cum dicebat: quem dicunt homines esse filium hominis?

Cui, cum uerba hominum respondissent, illico adiunxit: uos autem quem me dicitis? Cum enim super dicit homines ac deinde subiungit uos autem, inter homines et discipulos quandam distantiam fecit: quia uidelicet, diuina eis insinuans, esse eos supra homines faciebat.

Ait apostolus: si qua igitur in christo noua creatura, uetera transierunt et scimus, quia in resurrectione nostra ita corpus spiritui adnectitur, ut omne, quod fuerat passionis, in uirtute spiritus adsumatur.

Is ergo, qui deum sequitur, imitari debet cotidie resurrectionem suam: ut, sicut tunc nihil passibile habebit in corpore, ita nunc nihil passibile habeat in corde; ut secundum interiorem hominem iam noua creatura sit, iam quidquid uetustum sonuerit calcet, et in uerbis ueteribus solam uim nouitatis inquirat.

Scriptura enim sacra mons quidam est, de quo in nostris cordibus ad intellegendum dominus uenit.

De quo monte per prophetam dicitur: deus a libano ueniet et sanctus de monte umbroso et condenso iste mons et condensus est per sententias et umbrosus per allegorias.

Sed sciendum est quia, cum uox domini in monte sonat, uestimenta lauare praecipimur et ab omni carnis inquinatione mundari, si ad montem accedere festinamus.

Scriptum quippe est quia, si bestia tetigerit montem, lapidabitur.

Bestia enim tangit montem, quando irrationabilibus motibus dediti scripturae sacrae celsitudini propinquant, et non eam secundum quod debent intellegunt, sed irrationabiliter ad suae uoluptatis intellegentiam flectunt.

Omnis enim absurdus uel sensu piger, si circa hunc montem uisus fuerit, atrocissimis sententiis ueluti lapidibus necatur.

Ardet enim mons iste: quia scriptura sacra uidelicet, quem spiritaliter replet, amoris igne succendit.

Vnde scriptum est: ignitum eloquium tuum unde, cum uerba dei quidam in uia ambulantes, dixerunt: nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum aperiret nobis scripturas?

Vnde per moysen dicitur: in dextera eius ignea lex sinistra dei iniqui accipiuntur, qui in dextera parte non transeunt; dextera dei electi sunt, qui a sinistris separantur.

In dextera ergo dei lex ignea est: quia in electorum cordibus, qui ad dexteram ponendi sunt, flagrant praecepta diuina et caritatis ardore succensa sunt.

Iste ergo ignis, quidquid in nobis est exterius rubiginis et uetustatis, exurat: ut mentem nostram uelut holocaustum in dei contemplatione offerat.

Nec uacue adtendendum est, quod liber iste non canticum sed canticum canticorum uocatur.

Sicut enim in ueteri testamento alia sunt sancta et alia sancta sanctorum, alia sabbata et alia sabbata sabbatorum, ita in scriptura sacra alia sunt cantica et alia cantica canticorum.

Sancta erant in tabernaculo et quae exterius agebantur, sabbata erant quae et singulis ebdomadibus celebrabantur; sed sancta sanctorum secretiori quadam ueneratione suscipiebantur, et sabbata sabbatorum nonnisi in suis festiuitatibus colebantur.

Ita cantica canticorum secretum quoddam et sollemne interius est.

Quod secretum in occultis intellegentiis penetratur: nam, si exterioribus uerbis adtenditur, secretum non est.

Sciendum est etiam, quia in scriptura sacra alia sunt cantica uictoriae, alia cantica exhortationis et contestationis, alia cantica exultationis, alia cantica adiutorii, alia cantica coniunctionis cum deo.

Canticum uictoriae est, quod maria, transacto mari rubro, cecinit dicens: cantemus domino: gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare canticum exhortationis et contestationis est, quod moyses israhelitis ad terram repromissionis propinquantibus dixit: adtende, caelum, et loquar: audiat terra uerba ex ore meo canticum exultationis est, quod anna, prospecta fecunditate ecclesiae in semetipsa cecinit dicens: exultauit cor meum in domino ubi per semetipsam figuram fecunditatem prolis ecclesiasticae expressit, cum dicit: sterilis peperit plurimos et, quae multos habebat filios, infirmata est canticum adiutorii dauid post proelium cecinit dicens: diligam te, domine, uirtus mea canticum uero coniunctionis cum deo hoc est canticum, quod in nuptiis sponsi et sponsae canitur, id est canticum canticorum.

Quod tanto est omnibus canticis sublimius, quanto et in nuptu sollemnitatis sublimioris offertur.

Per illa enim cantica uitia deuitantur, per ista uero unusquisque uirtutibus locupletatur; per illa cauetur hostis, per haec dominus familiari amore complectitur.

Et notandum, quia aliquando se dominus in scriptura sacra dominum uocat, aliquando patrem, aliquando sponsum.

Quando enim uult se timeri, dominum se nominat; quando uult honorari, patrem; quando uult amari, sponsum.

Ipse per prophetam dicit: si dominus ego sum, ubi est timor meus?

Si pater ego sum, ubi est honor meus?

Et rursum dicit: desponsaui te mihi in iustitia et fide uel certe: recordatus sum diei desponsationis tuae in deserto et quidem apud deum quando et quando non est; sed, quia prius timeri se uult ut honoretur, et prius honorari ut ad eius amorem perueniatur, et dominum se propter timorem nominat et patrem propter honorem et sponsum propter amorem: ut per timorem ueniatur ad honorem, per honorem uero eius perueniatur ad amorem.

Quanto ergo dignius est honor quam timor, tanto plus gaudet deus pater dici quam dominus: et, quanto carius est amor quam honor, tanto plus gaudet deus sponsus dici quam pater.

In hoc ergo libro dominus et ecclesia non dominus et ancilla, sed sponsus nominatur et sponsa: ut non soli timori, non soli reuerentiae, sed etiam amori deseruiatur et in his uerbis exterioribus incitetur affectus interior. Cum se dominum nominat, indicat quod creati sumus; cum se patrem nominat, indicat quod adoptati; cum se sponsum nominat, indicat quod coniuncti.

Plus autem est coniunctos esse deo, quam creatos et adoptatos.

In hoc ergo libro, ubi sponsus dicitur, aliquid sublimius insinuatur, dum in eo foedus coniunctionis ostenditur.

Quae nomina in testamento nouo (quia iam peracta coniunctio uerbi et carnis, christi et ecclesiae, celebrata est) frequenti iteratione memorantur.

Vnde iohannes dicit, domino ueniente: qui habet sponsam, sponsus est unde idem dominus dicit: non ieiunabunt filii sponsi, quandiu cum illis est sponsus unde ecclesiae dicitur: desponsaui uos uni uiro uirginem castam exhibere christo et rursum: ut exhiberet gloriosam ecclesiam, non habentem maculam aut rugam et rursum in apocalypsi iohannis: beati, qui ad cenam nuptiarum agni uocati sunt! Et rursum ibidem: et uidi sponsam quasi nouam nuptam descendentem de caelo

nec hoc a magno mysterio abhorret, quod liber iste salomonis tertius in opusculis eius ponitur.

Veteres enim tres uitae ordines esse dixerunt: moralem, naturalem et contemplatiuam; quas graeci uitas ethicam, fisicam, theoricam nominauerunt.

In prouerbiis quoque moralis uita exprimitur, ubi dicitur: audi, fili mi, sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam in ecclesiasten uero, naturalis: ibi quippe, quod omnia ad finem tendant, consideratur, cum dicitur: uanitas uanitantium et omnia uanitas in canticis uero canticorum contemplatiua uita exprimitur, dum in eis ipsius domini aduentus et adspectus desideratur, cum sponsi uoce dicitur: ueni de libano, ueni hos etiam ordines trium patriarcharum uita signauit: abraham, isaac uidelicet et iacob.

Moralitatem quippe abraham oboediendo tenuit.

Isaac uero naturalem uitam puteos fodiendo figurauit: in imo enim puteos fodere est per considerationem naturalem omnia, quae infra sunt, perscrutando rimari.

Iacob uero contemplatiuam uitam tenuit, qui ascendentes et descendentes angelos uidit.

Sed, quia naturalis consideratio ad perfectionem non perducitur, nisi prius moralitas teneatur, recte post prouerbia ecclesiastes ponitur.

Et, quia superna contemplatio non conspicitur, nisi prius haec infra labentia despiciantur, recte post ecclesiasten cantica canticorum ponitur.

Prius quippe est mores conponere; postmodum omnia, quae adsunt, tamquam non adsint considerare; tertio uero loco munda cordis acie superna et interna conspicere.

His itaque librorum gradibus quasi quandam ad contemplationem dei scalam fecit: ut, dum primum in saeculo bene geruntur honesta, postmodum etiam honesta saeculi despiciantur, ad extremum etiam dei intima conspiciantur.

Sic autem generaliter ex uoce ecclesiae aduentus domini in hoc opere praestolatur, ut etiam specialiter unaquaeque anima ingressum dei ad cor suum tamquam aditum sponsi in thalamum adspiciat.

Et sciendum, quia in hoc libro quatuor personae loquentes introducuntur: sponsus uidelicet, et sponsa, adulescentulae uero cum sponsa, et greges sodalium cum sponso.

Sponsa enim ipsa perfecta ecclesia est; sponsus, dominus; adulescentulae uero cum sponsa sunt inchoantes animae et per nouum studium pubescentes; sodales uero sponsi sunt siue angeli, qui saepe hominibus ab ipso uenientes apparuerunt, seu certe perfecti quique uiri in ecclesia, qui ueritatem hominibus nuntiare nouerunt.

Sed hi, qui singillatim adulescentulae uel sodales sunt, toti simul sponsa sunt, quia toti simul ecclesia sunt.

Quamuis et iuxta unumquemque tota haec tria nomina accipi possint.

Nam, qui deum iam perfecte amat, sponsa est; qui sponsum praedicat, sodalis est; qui adhuc nouellus uiam bonorum sequitur, adulescentula est.

Inuitamur ergo, ut simus sponsa; si hoc necdum praeualemus, simus sodales; si neque hoc adepti sumus, saltem adhuc thalamum adulescentulae conueniamus.

Quia igitur sponsum et sponsam dominum et ecclesiam diximus, uelut adulescentulae uel ut sodales audiamus uerba sponsi, audiamus uerba sponsae, et in eorum sermonibus feruorem discamus amoris.

Itaque, sancta ecclesia, diu praestolans aduentum domini, diu sitiens fontem uitae, quomodo optet uidere praesentiam sponsi sui, quomodo desideret, edicat:

osculetur me osculis oris sui angelos ad eam dominus, patriarchas ad illam et prophetas miserat, spiritalia dona deferentes; sed ipsa uero munera non per seruos sponsi, sed ipsum iam sponsum percipere quaerebat.

Ponamus ante oculos omne genus humanum ab exordio mundi usque ad finem mundi, totam uidelicet ecclesiam, unam esse sponsam, quae arras spiritali dono per legem perceperat; sed tamen sponsi sui praesentiam quaerebat, quae dicit: osculetur me osculis oris sui suspirans enim sancta ecclesia pro aduentu mediatoris dei et hominum, pro aduentu redemptoris sui, ad patrem uerba orationis facit, ut filium dirigat et sua illam praesentia inlustret, ut eidem ecclesiae non iam per prophetarum sed suo ore adlocutionem faciat.

Vnde et de eodem sponso in euangelio scriptum est, cum sederet in monte et sublimium praeceptorum uerba faceret: aperiens autem iesus os suum, dixit ac si dicatur: tunc os suum aperuit, qui prius ad exhortationem ecclesiae aperuerat ora prophetarum.

Sed ecce, cum suspirat, cum quasi absentem quaerit, subito intuetur praesentem.

Habet enim hoc gratia creatoris nostri, ut, cum de illo quaerentes eum loquimur, eius praesentia perfruamur.

Vnde in euangelio scriptum est, quia, dum cleopas et alius de illo in itinere uerba facerent, praesentem eum uidere meruerunt. Dum ergo sancta ecclesia incarnandum sponsum adhuc absentem desiderat, subito intuetur praesentem atque subiungit: quia meliora sunt ubera tua uino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata uinum fuit scientia legis, scientia prophetarum.

Sed ueniens dominus, quia sapientiam suam per carnem uoluit praedicare, quasi fecit eam in carnis ubera lactescere: quam enim in diuinitate sua capere minime poteramus, in incarnatione eius agnosceremus.

Vnde non inmerito eius ubera laudantur: quia praedicationis eius condescensio hoc egit in cordibus nostris, quod doctrina legis agere minime ualuit.

Plus enim nos nutriuit incarnationis praedicatio quam legis doctrina.

Dicat ergo: meliora sunt ubera tua super uinum quod adhuc confirmans, subiungit ac dicit: et odor unguentorum tuorum super omnia aromata unguenta domini uirtutes sunt, unguentum domini spiritus sanctus fuit.

De quo ei per prophetam dicitur: unxit te deus, deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis hoc oleo tunc unctus est, cum incarnatus: non enim prius homo extitit, et postmodum spiritum sanctum accepit; sed, quia spiritu sancto mediante incarnatus est, eodem hoc oleo tunc unctus est, cum homo creatus est.

Odor ergo unguenti eius est flagrantia spiritus sancti, qui, ex illo procedens, in illo permansit.

Odor unguentorum eius est flagrantia uirtutum, quas operatus est.

Hauriat autem ecclesia aromata: quia habuit multa spiritus dona, quae in domo dei, id est in congregatione sanctorum, odorem bonae opinionis redderent et suauitatem futuri mediatoris nuntiarent.

Sed odor unguentorum tuorum super omnia aromata: quia flagrantia uirtutum sponsi, quae per incarnationem eius facta est, uicit praedicamenta legis, quae in arris ab sponso fuerant praerogata.

Tanto quippe amplius ad intellectum creuit ecclesia, quanto et amplioris uisionis gratia meruit inlustrari.

Illa legis aromata per angelos amministrata sunt, istud unguentum per praesentiam sponsi datum est.

Sed, quia claritate eius praesentiae superata sunt bona legis, quae sublimia esse credebantur, dicatur recte: odor unguentorum tuorum super omnia aromata hoc autem, quod generaliter de cuncta ecclesia diximus, nunc specialiter de unaquaeque anima sentiamus.

Ponamus ante oculos esse animam quandam donorum studiis inherentem, intellectum ex aliena praedicatione percipientem: quae per diuinam gratiam etiam ipsa inlustrari desiderat, ut aliquando etiam per se intellegat: quae nihil se intellegere nisi per uerba praedicatorum considerat; et dicat: osculetur me osculo oris sui ipse me tangat intus, ut cognoscam intellegentia, et non iam praedicatorum uocibus sed internae eius gratiae tactu perfruar.

Quasi osculo oris sui osculabatur moysen dominus, cum ei per fiduciam familiaris gratiae intellectum porrigeret.

Vnde scriptum est: si fuerit propheta, in somnium loquar ad eum, et non sicut famulo meo moysi: os enim ad os loquor ei os quippe ad os loqui quasi osculari est et interna intellegentia mentem tangere.

Sequitur: quia meliora sunt ubera tua uino ubera dei sunt, sicut prius diximus, humillimae incarnationis eius.

Sapientia autem saeculi quasi quoddam uinum est: debriat enim mentem, quia ab intellectu humilitatis alienam reddit.

Quasi quodam uino debriantur philosophi, dum per saecularem sapientiam uulgi morem transeunt.

Quam sapientiam sancta ecclesia despiciat, humillimam praedicationis dominicae incarnationem appetat: plus ei sapiat, quod per infirmitatem carnis eius nutritur, quam quod mundus hic per elationem falsae prudentiae extollitur; et dicat: quia meliora sunt ubera tua uino id est: humillima incarnationis tuae praedicatio elatam mundi sapientiam superat.

Vnde scriptum est: quod infirmum est dei, fortius est quam hominis: et, quod stultum est dei, sapientius est quam hominis sed, quia ipsi huius saeculi sapientes nonnumquam uidentur quibusdam uirtutibus studere (uideas enim plerosque habere caritatem, seruare mansuetudinem, honestatem exteriorem in omnibus exercere: quas tamen uirtutes, non ut deo, sed ut hominibus placeant, exhibent: quae idcirco uirtutes non sunt, quia deo placere non appetunt), olet tamen in humanis naribus, dum humano iudicio bonam opinionem reddunt.

Sed conparentur haec uero odori redemptoris nostri, conparentur ueris ueris uirtutibus; et dicatur: odor unguentorum tuorum super omnia aromata id est: flagrantia uirtutum tuarum omnem speciem uirtutum sapientium mundi superat, quia uidelicet fictas eorum imagines ex ueritate transcendit.

Quia secundo loco sentiri hoc, quod dictum est, de unaquaque anima diximus, adhuc eundem sensum, si possumus, adiuuante domino subtilius exequamur.

Omnis anima, quae timet deum, iam sub iugo eius est, sed adhuc longe, quia timet: nam tantum quisque ad deum proficit, quantum poenam timoris amittit et gratiam de illo caritatis percipit.

Ponamus ante oculos animam electi cuiuslibet, quae continuo desiderio in amorem uisionis sponsi accenditur: quia, quod in hac uita perfecte percipere non ualet, contemplatur eius celsitudinem et ex ipso amore conpungitur.

Ipsa enim conpunctio, quae per caritatem fit, quae ex desiderio accenditur, quasi quoddam osculum est: totiens enim anima osculatur deum, quotiens in eius amore conpungitur.

Sunt enim multi, qui iam quidem dominum metuunt, iam bonam operationem recipiunt; sed necdum osculantur, quia amore eius minime conpunguntur. Quod bene in conuiuio pharisaei signatum est, qui, cum dominum recepisset que cum osculanti mulieri pedes eius in corde suo derogaret, audiuit: intraui in domum tuam, osculum mihi non dedisti: haec autem, ex quo ingressa est, non cessauit osculari pedes meos omnis, qui iam elemosinas facit, qui iam bonis operibus studet, quasi christum in conuiuium recipit: christum pascit, qui eum in membris suis sustentare non desinit.

Sed, si nondum per amorem conpungitur, adhuc eius uestigia non osculatur.

Praeponitur ergo pastori mulier, quae osculatur: quia praeponitur exteriora suadenti is, qui in interno mentis ardore in desiderio domini conpungitur.

Bene autem dictum est: non cessauit osculari pedes meos non enim sufficit in amorem dei semel conpungi et quiescere, sed et conpunctio esse debet et crebrescere.

Vnde mulier ideo laudatur, quia osculari non desistit, id est conpungi minime cessauit.

Vnde et per prophetam dicitur: constituite diem sollemnem in confrequentationibus usque ad cornu altaris dies sollemnis est domino conpunctio cordis nostri.

Sed tunc in frequentatione dies sollemnis constituitur, cum ad lacrimas prae amore eius assidue mens mouetur.

Cui uelut si diceremus: quandiu ista acturi sumus?

Quandiu tribulationibus afficimur?, Illico terminum, quousque fieri debeat, subiunxit dicens: usque ad cornu altaris cornu quippe altaris est exaltatio sacrificii interioris: ubi cum peruenerimus, iam nequaquam necesse est, ut sollemnem diem domino de nostra lamentatione faciamus.

Anima ergo, quae iam per amorem conpungi desiderat, quae iam contemplari uisionem sponsi sui appetit, dicat: osculetur me osculo oris sui uel certe osculum oris eius est ipsa perfectio pacis internae: ad quam cum peruenerimus, nihil remanebit amplius, quod quaeramus.

Vnde et apte subiungitur: quia meliora sunt ubera tua uino uinum enim est scientia dei, quam in ista uita positi accepimus.

Vbera autem sponsi tunc amplectimur, cum eum in aeterna patria iam per amplexum praesentiae contemplamur.

Dicat ergo: meliora sunt ubera tua uino ac si dicat: magna est quidem scientia, quam de te mihi in hac uita contulisti; magnum est uinum notitiae tuae, quo me debrias; sed ubera tua uino meliora sunt: quia tunc per speciem et per sublimitatem contemplationis transcenditur, quidquid de te modo per fidem scitur.

Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata habet hic sancta ecclesia aromata, dum uirtute scientiae, uirtute castitatis, uirtute misericordiae, uirtute humilitatis, uirtute caritatis pollet.

Si sanctorum uita odorem aromatum ex uirtutibus non haberet, paulus non diceret: christi bonus odor sumus in omni loco sed longe excellentior est illa unctio contemplationis dei, ad quam quandoque ducendi sumus; longe excellentior est odor unguentorum dei aromatibus uirtutum nostrarum: et, si iam magna sunt, quae accepimus, ualde tamen potiora sunt, quae de contemplatione creatoris nostri accepturi sumus.

Vnde anhelet anima et dicat: odor unguentorum tuorum super omnia aromata id est: illa bona, quae per contemplationem tuam praeparas, ista omnia uirtutum munera, quae in hac uita tribuisti, transcendunt.

Dicamus huic ecclesiae, dicamus huic animae, sic amanti, sic aestuanti in amorem sponsi sui, unde tantum desiderium perceperit, unde notitiam diuinitatis eius apprehenderit.

Sed ecce, unde ipsa exprimit et dicit: unguentum effusum nomen tuum unguentum effusum est diuinitas incarnata.

Si enim sit unguentum in uasculo, odorem exterius minus; si uero effunditur, odor effusi unguenti dilatatur.

Nomen ergo dei unguentum effusum est: quia ab inmensitate diuinitatis suae ad naturam nostram se exterius fudit et, ab eo quod est inuisibilis, se uisibilem reddidit.

Si enim non se effunderet, nequaquam nobis innotesceret.

Effudit se unguentum, cum se et deum seruauit et homo exhibuit.

De qua effusione paulus dicit: qui, cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo; sed semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens quod paulus dixit exinaniuit, hoc salomon dixit effudit.

Quia ergo humano generi dominus per humilitatem incarnationis innotuit, dicatur ei: unguentum effusum est nomen tuum sequitur: ideo adulescentulae dilexerunt te quid hoc loco adulescentulas accipimus, nisi electorum animas per baptismum renouatas?

Vita quippe peccati ad ueterem hominem pertinet, uita iustitiae ad nouum.

Quia ergo unguentum foras se fudit, in amore suo adulescentulas ardentes fecit: quia renouatas animas desiderio suo flagrantes exhibuit.

Puerilis aetas amori necdum congruit, senilis ab amore desinit.

Puer est, qui uitae ardentis studium necdum coepit; senis est, qui coeperat quidem, sed desiit. Quia ergo neque hi flagrant in domino qui necdum coeperunt, neque hi qui iam quidem coeperant sed friguerunt, postposita puerili uel senili uita, adulescentulae currere dicuntur, id est illae animae quae in ipso feruoris amore sunt.

Quod tamen intellegere aliter possumus.

Potest enim adulescentia ad infirmitatem referri.

Iuueniles quippe aetates sunt ordo angelorum, quia nulla debilitate uicti sunt, nulla infirmitate superati.

Dicatur ergo: unguentum effusum est nomen tuum: ideo adulescentulae dilexerunt te id est: quia per incarnationem tuam notitiam tuam exterius effudisti, idcirco infirmae animae natura humana diligere praeualent.

Illae quippe uirtutes summae quasi aetates iuuenales etiam ibi te diligunt, ubi fusus non es: quia et ibi te uident, ubi in statu diuinitatis tuae contines.

Qui ergo ab illis summis ordinibus quasi a iuuenalibus aetatibus etiam non fusus uideris, exterius propter homines funderis: ut etiam ab adulescentulis, id est ab infirmis mentibus, diligaris.

Sequitur: trahe me omnis, qui trahitur, aut non ualens aut non uolens inuitus ducitur.

Sed, qui dicit: trahe me, habet aliquid quod uult, habet aliquid quod non ualet.

Natura humana sequi deum uult; sed, infirmitatis consuetudine superata, sicut debet, sequi non praeualet.

Videt ergo aliud in se esse quo tendit, aliud in se esse quod non ualet; et recte dicit: trahe me quasi uolentem nec ualentem se uiderat paulus, cum diceret: mente seruio legi dei, carne autem legi peccati; et: uideo aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae quia ergo est in nobis aliud quod nos incitat, aliud quod grauat, dicamus: trahe me post te curremus in odorem unguentorum tuorum in odorem unguentorum dei currimus, cum donis eius spiritalibus afflati in amore uisionis eius inhiamus.

Sciendum uero est, quia in eo, quod homines deum sequuntur, aliquando ambulant, aliquando currunt, aliquando fortiter currunt.

Quasi post deum ambulat, qui tepide sequitur; currit, qui feruenter sequitur; perfecte currit, qui perseueranter sequitur.

Inmobile enim erat cor ad sequendum deum et post eum ambulare nolebat, cum aduentus domini in mundo apparuit et ab insensibili sua statione humanas mentes mouit.

Vnde scriptum est: pedes eius steterunt, et mota est terra hic autem non motus sed cursus dicitur: quia non sufficit, ut sequamur, nisi etiam desiderando curramus.

Quia uero neque currere sufficit, nisi etiam perfecte curratur, paulus dicit: sic currite, ut conprehendatis et nonnulli, dum nimis currunt, in indiscretione dilabuntur: plus enim, quam necesse est, sapiunt et se iam ei, quem sequebantur, praeferunt, dum suas uirtutes eligunt et eius, quem sequebantur, iudicia postponunt.

Vnde bene, cum diceretur currimus, praemissum est post te.

Post deum enim currunt, qui eius iudicia considerant, eius uoluntatem sibi praeferunt et peruenire ad eum sub digna operatione discretione contendunt.

Hinc propheta, uoluntatem dei considerans et sequens, ait: adhesit anima mea post te hinc petro consilium danti dicitur: redi post me, satanas! Non enim sapis, quae dei sunt, sed quae hominum quia ergo perfectae animae summa cautela dei iudicia contuentur et neque per torporem neque per indiscretum feruorem praeuenire praesumunt, bene dicitur: post te currimus in odorem unguentorum tuorum tunc enim post te currimus, quando et amando sequimur et timendo diuina iudicia non praeuenimus.

Introduxit me rex in cubiculum suum.

Exultabimus et laetabimur in te ecclesia dei quasi quaedam domus regis est.

Et ista domus habet portam, habet ascensum, habet triclinium, habet cubicula.

Omnis, qui intra ecclesiam fidem habet, iam portam domus istius ingressus est: quia, sicut porta reliqua domus aperit, ita fides reliquarum uirtutum ostium habet.

Omnis, qui intra ecclesiam spem habet, iam ad ascensum domus uenit: spes enim eleuat cor, ut sublimia appetat et ima deserat.

Omnis, qui in ista domo positus caritatem habet, quasi in tricliniis deambulat: lata enim est caritas, quae usque ad inimicorum dilectionem tenditur.

Omnis, qui in ecclesia positus iam sublimia secreta rimatur, iam occulta iudicia considerat, quasi in cubiculum intrauit.

De porta domus istius dicebat quidam: aperite mihi portas iustitiae et ingressus in eas confitebor domino de ascensu spei dicebat: ascensus in corde eius disposuit de tricliniis latis domus istius dicitur: latum mandatum tuum nimis in mandato lato specialiter caritas designatur.

De cubiculo regis loquebatur, qui dicebat: secretum meum mihi; et alias: audiui archana uerba, quae non licet hominibus loqui primus ergo aditus domus istius porta fidei, secundus prouectus ascensus spei, tertius latitudo caritatis, quartus iam perfectio caritatis ad cognitionem secretorum dei.

Quia ergo sancta ecclesia in membris suis perfectis, in sanctis doctoribus, in eis, qui iam pleni et radicati sunt in mysteriis dei, quasi ad sublimia secreta peruenit et adhuc in ista uita posita iam illa penetrat, introduxit me rex in cubiculum suum ait. Per prophetas enim, per apostolos, per doctores, qui in ista uita positi iam sublimia secreta illius uitae penetrabant, ecclesia in cubiculum regis illius ingressa fuerat.

Et caute intuendum est, quia non dicit in cubiculum sponsi sed in cubiculum regis.

Nominando enim regem, reuerentiam secretorum uult ostendere: quia, quanto potens est cubiculum, tanto maior est reuerentia exhibenda in his, ad quae intratur.

Ne ergo, dum cognoscit secreta dei unusquisque dum occulta iudicia rimatur, dum ad sublimia contemplationis adtollitur, extollatur et in superbia delabatur, regis dicitur cubiculum intrare.

Id est: cui tanto maior reuerentia exhibenda est, quanto magis anima ad cognoscenda eius secreta ducitur: ut unusquisque, qui proficit, qui iam exaltatus per gratiam et ad sublimia secreta peruenit, se ipsum adtendat et ex ipso profectu amplius humilietur.

Vnde et hezechihel, quotiens ad sublimia contemplanda ducitur, filius hominis uocatur.

Ac si ei dicatur: adtende, quod es: et non extollaris de his, ad quae adtolleris.

Sed paucorum est in ecclesia ista sublimia et occulta iudicia dei rimari et conprehendere.

Tamen, dum uidemus fortes uiros posse ad tantam sapientiam peruenire, ut contemplentur secreta dei in cordibus suis, et nos paruuli habeamus fiduciam.

Quia quandoque ad ueniam, quandoque ad eius gratiam ueniamus.

Vnde et ex uerbis adulescentularum subditur: exultabimus et laetabimur in te dum ecclesia in his, qui perfecti sunt, ingreditur cubiculum regis, adulescentulae spem sibi exultationis promittunt: quia, dum fortes ad sublimia contemplanda perueniunt, infirmi spem de uenia peccatorum sumunt.

Introduxit me rex in cubiculum suum.

Exultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super uinum.

Recti diligunt te habet iste sponsus ubera, qui etiam rex propter reuerentiam uocatur.

Habet ubera, sanctos uiros corde adherentium sibi.

Vbera in arca pectoris fixa sunt: ex interno nutrimento trahunt ad eos, quos foras nutriunt.

Sancti ergo uiri ubera sponsi sunt: quia ex intimis trahunt et exterius nutriunt.

Vbera illius sunt apostoli, ubera illius sunt omnes praedicatores ecclesiae.

Vinum, sicut et superius diximus, fuit in prophetis, uinum fuit in lege; sed, quia ampliora mandata data sunt per apostolos, quam data fuerant per prophetas, memores uberum tuorum super uinum: quia, qui ista possunt implere, quae in nouo testamento mandata sunt, illam scientiam legis sine dubio transcendunt.

Quod tamen intellegere et aliter possumus.

Memores uberum tuorum super uinum sunt multi, qui uinum quidem sapientiae habent, sed cognitionem humilitatis non habent: istos scientia inflat, quia caritas non aedificat.

Sunt uero multi, qui sic habent uinum scientiae, ut sciant considerare dona doctrinae, dona spiritalis gratiae: dona enim spiritalis gratiae quasi quaedam mamillae sunt in pectore, quae subtiliter occultis meatibus spiritalibus ministrant et nutriunt.

Memores ergo uberum tuorum super uinum: quia hi, qui sectari sciunt dona gratiae tuae, ut sibi non tribuant quod sapiunt, et de eadem sapientia quam acceperunt non extolluntur, super illos, qui de sapientia sua extolluntur, et efferuntur.

Plus est enim humiliter sapere, quam sapere; neque enim uere sapere est, humiliter non sapere.

Memores ergo uberum tuorum super uinum: quia scientes considerare dona spiritalis gratiae transcendunt eos, qui scientiam quidem habent, sed cognitionem in memoriam donorum non habent.

Aperte ergo dicere est: memores uberum tuorum super uinum: quia fortior est humilitas quam scientia.

Vinum enim est scientia, quae inebriat; memoria uberum, quae debriat, quae ad cognitionem donorum reuocat.

Memores ergo uberum tuorum super uinum: quia uincit humilitas abundantiam scientiae.

Recti diligunt te ac si diceret: non recti adhuc timent.

Recti diligunt te omnis enim, qui bona opera pro timore agit, etsi in opere rectus est, in desiderio rectus non est: uellet enim non esse, quod timeret, et opera bona non faceret. Qui uero opera bona pro amore agit, et in opere et in desiderio rectus est.

Sed dulcedo amoris timentibus absconditur.

Vnde scriptum est: quam magna multitudo dulcedinis tuae, domine, quam abscondisti timentibus te, et perfecisti eam sperantibus in te! Dulcedo enim dei timentibus deum incognita est, amantibus fit nota.

Qui ergo per amorem studuerit rectus esse, perfecta dilectio illius est: ut iudicem uenientem non timeat, ut, quidquid de aeternis suppliciis audierit, non formidet.

Vnde et paulus, dum de aduentu iudicis spectaret, dum praemia uitae aeternae quaereret, dixit: quae praeparauit deus non solum mihi, sed et omnibus qui diligunt aduentum eius praemia enim aeterna diligentibus a iudice praeparantur: quia omnis, qui se opera mala agere scit, iudicem uenientem timet; qui uero de operibus suis praesumit, iudicis aduentum quaerit.

Parantur ergo praemia expectantibus aduentum dei et diligentibus aduentum eius: quia non diligunt aduentum iudicis, nisi de causa sua praesumentes.

Omnis autem certitudo rectitudinis in dilectione est, et ideo recte dicitur: recti diligunt te nigra sum et formosa, filiae hierusalem, sicut tabernacula cedar, sicut pellis salomonis.

Nolite me considerare, quod fusca sim: quia decolorauit me sol scimus quia in primordiis ecclesiae, dum praedicata fuisset gratia redemptoris nostri, alii crediderunt ex iudaea, alii non crediderunt; sed hi, qui crediderunt, ab infidelibus despecti sunt et persecutionem passi quasi in uia gentium discessisse iudicati sunt.

Vnde ecclesia in eisdem clamat aduersus eos, qui conuersi non sunt: nigra sum, sed formosa, filiae hierusalem nigra quidem uestro iudicio, sed formosa per inlustrationem gratiae.

Quomodo nigra? Sicut tabernacula cedar cedar interpretatur tenebrae: cedar enim secundus fuit de genere ismahel; et cedar tabernacula esau fuerunt.

Quomodo ergo nigra? Sicut tabernacula cedar: quia in conspectu uestro ad similitudinem gentium iudicata sum, id est ad similitudinem peccatorum.

Quomodo formosa? Sicut pellis salomonis fertur salomon, quando templum aedificauit, omnia illa uasa templi factis pellibus cooperuisse.

Sed nimirum pelles salomonis decorae esse potuerunt, quae tabernaculo aptae essent.

Quae, si in tabernaculo eius fuerunt, nonnisi decorae esse potuerunt in obsequium regis.

Sed, quia salomon interpretatur pacificus, nos ipsum uerum salomonem intellegamus: quia omnes animae adherentes deo pelles salomonis sunt, macerantes se ipsas et in obsequium regis pacis redigentes.

Sum uero in iudicio uestro sicut tabernacula cedar, quia quasi in uia gentium discessisse iudicor; sed iuxta ueritatem sicut pelles salomonis sum, quia in obsequium regis adhereo.

Nolite me considerare, quod fusca sim: quia decolorauit me sol peccatricem adtendebat illam partem, quae christo crediderat, pars illa, quae non crediderat.

Sed dicat ista: nolite me considerare, quod fusca sim: quia decolorauit me sol sol, ipse dominus, ipse ueniens decolorauit me.

Praeceptis suis ostendit, quia pulchra non fuit in praeceptis legis.

Sol, quem arctius tangit, ipsum decolorat.

Ita et dominus ueniens, quem per gratiam suam strictius tetigit, decolorauit: quia, dum plus appropinquamus ad gratiam, plus nos peccatores esse cognoscimus.

Videamus paulum ex iudaea uenientem, in sole decoloratum: quod si uolentes in christo iustificari, inuenti sumus et ipsi peccatores qui se in christo peccatorem inuenit in sole se decoloratum inuenit.

Sed ecce, pars ista, quae ex iudaea credidit, persecutionem ab infidelibus iudaeis passa est, afflicta multis tribulationibus pressa.

Vnde sequitur: filii matris meae pugnauerunt contra me: quia filii synagogae, qui in infidelitate remanserunt, bellum persecutionis contra synagogae fideles gesserunt.

Sed, dum persecutionem patitur ea pars, quae ex iudaeis uenit ad fidem, discessit ad praedicationem gentium: deseruit iudaeam et uenit ad praedicationem gentium.

Vnde et sequitur: posuerunt me custodem in uineis, uineam meam non custodiui: quia, dum me persequuntur hi, qui in iudaea sunt, in ecclesiis me custodem fecerunt.

Vineam meam non custodiui: quia iudaeam deserui.

Vnde et paulus dicit, unde et apostoli: nobis missum fuerat uerbum dei; sed, quia indignos uos iudicastis, ecce imus ad gentes ac si dicat: nos uineam nostram custodire uolumus; sed, quia nos ipsi respuitis, ad alienarum nos uinearum custodiam transmittitis.

Ista, quae de synagoga diximus ad fidem conuersam, dicamus modo de ecclesia ad fidem uocatam: nigra sum, sed formosa, filiae hierusalem ecclesia ex gentibus ueniens considerat fidelium animas, quas inuenit, quas et filias hierusalem uocat. Hierusalem quippe uisio pacis dicitur.

Considerat quid fuit, quid facta est: et confitetur praeteritas culpas, ne superba sit, confitetur praesentem uitam, ne ingrata; et dicit: nigra sum, sed formosa nigra per meritum, formosa per gratiam; nigra per uitam praeteritam, formosa per conuersationem sequentem.

Quomodo nigra? Sicut tabernacula cedar cedar tabernacula gentium fuerunt, tabernacula tenebrarum fuerunt; et gentibus dictum est: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino quomodo formosa?

Sicut pellis salomonis macerati enim sumus per paenitentiam.

Mortificata caro per paenitentiam quasi pellis in obsequium regis adducitur.

Omnes per paenitentiam se ipsos affligentes membra christi se faciunt.

Membra ergo christi per paenitentiam afflicta pellis salomonis sunt, quia mortificata caro fiunt.

Sed ecce, erant in iudaea fideles, qui dedignabantur ad fidem uenire gentiles.

Vnde et petrum redarguunt, quod cornelium susceperat.

Vnde in ecclesia gentium subiungit: nolite me considerare, quod fusca sim nolite despicere gentilitatem infidelitatis meae, nolite despicere peccata priora, nolite adtendere quod fui.

Quare? Quia decolorauit me sol sol in eo decolorat, in quo arctius et districtius se inprimit.

Deus, quando districtum iudicium tenet, quasi districtionem suam amplius exhibet; et decolorat, dum amplius fulget: quia, dum districtionem subtilius exercet, districte adiudicat.

Quasi enim radios suos suspendit sol, quando clementer opera nostra considerat; quasi districte uirtutem suam exhibeat, quando districte opera nostra pensat.

Dicat ergo ecclesia: inde sum fusca, inde peccatrix, quia me sol decolorauit: quia, creator meus dum me deserit, ego in errore lapsa sum.

Sed o tu, sic afflicta, sic destituta, quid meruisti?

Quid ex dono consecuta es? Filii matris meae pugnauerunt contra me filii matris sunt apostoli: mater enim omnium hierusalem superna est.

Ipsi pugnauerunt contra ecclesiam, dum ab infidelitate in fide praedicationibus suis quasi quibusdam lanceis confoderunt.

Vnde et paulus quasi quidam pugnator dicit: cogitationum consilia destruentes et omnem altitudinem extollentem se aduersus scientiam dei quia altitudinem destruit, utique pugnator est.

Isti ergo pugnatores, isti filii matris hierusalem debellauerunt ecclesiam ab errore suo, ut illam fundarent ad iustitiam.

Filii matris meae pugnauerunt contra me et quid fecerunt pugnantes?

Posuerunt me custodem in uineis uineae ecclesiae sunt uirtutes, quae fructificant: quia, dum depugnant in me uitia, quasi de mala mea me expugnant.

Fructificationem et uirtutum studia mihi dederunt: in uineis me custodem fecerunt, ut fructificationem afferrent.

Post expugnationem specialiter dicat: uineam meam non custodiui uinea ecclesiae antiqua consuetudo erroris est: quae, dum custos ad uirtutes ponitur, deseruit uineam illam antiquam consuetudinem erroris sui.

Diximus de synagoga ad fidem uenientem, diximus de gentilitate conuersa; dicamus modo generaliter de tota simul ecclesia, et specialiter quid de unaquaque anima sentiendum est.

Solent praui auditores doctores suos non considerare quod sunt, sed quod fuerunt; sani uero doctores et confitentur quod fuerunt, et proferunt quod sunt: ut nec peccatores se abscondant, nec iterum dona uelut ingrati denegent.

Dicat ergo in istis ecclesia: nigra sum, sed formosa nigra per me, formosa per donum; nigra de praeterito, formosa ex eo quod facta sum in futuris.

Quomodo nigra? Quomodo formosa? Nigra sicut tabernacula cedar, formosa sicut pellis salomonis et non est iustum, ut aliquis ex praeterita uita pensetur, et non magis adtendatur quod fuit, sed quod est.

Vnde subiungit: nolite me considerare, quod fusca sim: quia decolorauit me sol aliquando in scriptura sacra sol ponitur nimius aestus terrenorum desideriorum.

Vnde ergo fusca? Quia decolorauit me sol et ardore amoris terreni apud sponsum decolorata sum, id est indecora apud regem facta.

Filii matris meae pugnauerunt contra me in omni creatura duae creaturae rationales sunt conditae, humana et angelica. Cecidit angelus, persuasit homini.

Mater enim omnis creaturae benignitas et potentia dei.

Nos ergo et angeli, ex eo quod rationales conditi sumus, quasi quandam societatem fraternitatis habemus.

Sed, quia angeli ab eadem potentia conditi sunt, a qua et nos, qui tamen cadentes angeli cotidie contra nos bellum gerunt, dicat: filii matris meae pugnauerunt contra me ecce, dum pugnant isti spiritus rationales, isti spiritus filii matris, dum pugnant contra animam, faciunt eam rebus terrenis incumbere, actionibus saecularibus uacare, res transitorias quaerere.

Vnde et subiungit: posuerunt me custodem in uineis, uineam meam non custodiui uineae enim sunt actiones terrenae.

Ac si dicat: in actionibus terrenis custodem me posuerunt.

Et quid? Vineam meam, id est animam meam, uitam meam, mentem meam, custodire neglexi: quia, dum exterius in rerum terrenarum actione inuoluta sum, ab interna custodia elapsa sum.

Plerique ex eo se considerant quod iuxta ipsos est, non ex eo quod sunt.

Iuxta ipsos sunt dignitates, iuxta ipsos sunt exteriora ministeria: et, dum custodiunt quod iuxta se habent, se ipsos custodire neglegunt.

Dicat ergo: posuerunt me custodem in uineis, uineam meam non custodiui id est: dum exteriori custodiae in actionibus saeculi deseruio, interioris custodiae sollicitudinem amisi.

Sed ecce, reducta anima ad gratiam creatoris sui iam amet, iam requirat ubi redemptorem suum inueniat.

Vnde sequitur: indica mihi, quem diligit anima mea: ubi pascis, ubi cubas in meridie in meridie sol feruentior est.

Omnis, qui in fide feruet, in amore desiderii feruet.

Iste sponsus, qui subter hinnulus uocatur, in corde ipsorum pascit uirtutum uiriditatem, in corde ipsorum recumbit in meridie, in feruore caritatis.

Indica mihi, quem diligit anima mea: ubi pascis, ubi cubas in meridie quare sic quaeris, ubi pascat, ubi cubet?

Causam reddidit inquisitionis suae: ne uagari incipiam post greges sodalium tuorum sodales dei sunt amici, familiares, sicut sunt omnes, qui bene uiuunt.

Sed multi apparent sodales esse, et sodales non sunt.

Multi enim doctores, dum peruersam doctrinam suaderent, sodales quidem uidebantur, sed inimici extiterunt.

Dum adhuc doctor esset arrius, sabellius, montanus, quasi sodales uidebantur: sed, dum districte discussi sunt, inimici apparuerunt.

Et plerumque fideles animae, dum inherent uerbo dei, dum amant in doctoribus unde proficiant, cauere nesciunt peruersorum uerba doctorum et ex ipsorum ore deficiunt.

Quam multae enim plebes istae, quae de sodalibus crediderunt et, dum eos sequuntur, per greges sodalium errauerunt! Dicit ergo: indica mihi, ubi pascas, ubi cubes in meridie: ne uagari incipiam post greges sodalium tuorum ac si dicat: indica, in quorum corda ueraciter requiescis: ne incipiam uagari post greges eorum, qui sodales tui uidentur, id est qui familiares tui creduntur, et non sunt.

Omnes sacerdotes, omnes doctores sodales dei sunt, quantum ad speciem; quantum uero ad uitam, multi non sodales sed aduersarii sunt.

Sed haec ipsa, quae diximus de hereticis magistris, possumus de catholicis non bene agentibus dicere.

Multi enim paruuli intra ecclesiam fideles appetunt bene uiuere, uolunt uitam rectitudinis tenere, considerant uitam sacerdotum, qui eis praepositi sunt: et, dum sacerdotes ipsi non bene uiuunt, dum hi qui praesunt non recte uiuunt, hi qui subsequuntur in errorem dilabuntur.

Vnde ecclesia quasi in eisdem paruulis et fidelibus dicit: indica mihi, quem diligit anima mea: ubi pascis, ubi cubas in meridie uitam mihi ueraciter seruientium tibi indica: ut sciam ubi pascis uiriditatem uirtutum, ut sciam ubi cubes in meridie, id est ubi requiescas in feruore caritas; ne, dum greges sodalium tuorum adspicio, ipsa uagari nesciens incipiam, cui me uerbis et doctrinis committam.

Caute enim debet omnis auditor, omnis infirmus considerare, cuius uerbis se credere debeat, cuius magisterio uti debeat, cuius exempla sequi debeat.

Et ecce, uerba sponsi redduntur ad sponsam: si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere et abi post uestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum omnis anima nihil debet amplius curare, quam ut se ipsam sciat.

Qui enim se ipsum scit, cognoscit quia ad imaginem dei factus est.

Si ad imaginem dei factus est, non debeat similitudinem iumentorum sequi, siue in luxuria siue in appetitu praesenti dissolui. De qua ignorantia alibi dicitur: homo, cum in honore esset, non intellexit: conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis uestigia gregum sunt actiones populorum: quae, quanto multae tanto sunt, inpeditae, tanto peruersae.

Dicatur ergo ecclesiae: si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere et abi post uestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum o tu, quae foeda per ignorantiam, per fidem pulchra facta es inter aliorum animas! Quod euidenter dicitur ad ecclesiam electorum.

Si ignoras te: id est, si hoc ipsum, quod ad imaginem meam facta es egredere: id est, exi.
Si uero non cognoscis, a quo facta es, egredere et abi, uade post uestigia gregum: sequere, non exempla mea, sed exempla populorum.

Et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum hedi nostri sunt motus carnales, hedi nostri sunt temptationes inlicitae.

Abi post uestigia gregum: id est, discede post exempla populorum.

Et pasce hedos tuos: id est, nutri motus carnales, non iam sensus spiritales sed motus carnales.

Abi iuxta tabernacula pastorum.

Si agnos pasceres, in tabernacula pastorum pasceres: id est, in doctrinis magistrorum, in doctrinis apostolorum, in doctrinis prophetarum.

Si uero hedos pascis, iuxta tabernacula pastorum pasce; ut fide uoceris christiana et non operibus, quia intra uideris esse per fidem et non intra per opera.

Quia ecce increpasti, ecce redarguisti (quid enim non dicis, quod tu benigne iam in ea operatus es?), Dic plane: nam sequitur: equitatui meo in curribus pharaonis adsimilaui te, amica mea omnes, qui luxuriae, qui superbiae, qui auaritiae, qui inuidiae, qui fallaciae deseruiunt, adhuc sub curru pharaonis sunt: equi quasi quidam sub curru pharaonis sunt, id est sub regimine diaboli.

Omnis uero, qui in humilitate, in castitate, in doctrina, in caritate feruet, iam equus effectus est creatoris nostri, iam in curru dei positus est, iam sessorem deum habet.

Vnde cuidam, cui iam dominus praesidebat, dicitur: durum est tibi aduersus stimulum calcitrare ac si diceret: meus equus es: iam contra me calces iactare non potes, iam tibi ego praesideo.

De istis equis alibi dicitur: misisti in mari equos tuos turbantes aquas multas habet ergo currus deus, qui animabus sanctis praesidet et per animas sanctas circumquaque percurrit.

Vnde scriptum est: currus dei decem milia, multiplex milium laetantium habet currus pharao: qui tamen currus in mari rubro summersi sunt, quia multi peruersi in baptismate mutati sunt.

Dicat ergo sponsus: equitatui meo in curribus pharao adsimilaui te, amica mea id est: dum adhuc tu esses in curribus pharaonis, dum adhuc operibus daemonicis deseruires, ego te equitatui meo adsimilaui: quia adtendi, quid per praedestinationem in te fecerim; et equis meis te conparaui.

Videt enim multos deus adhuc luxuriae, adhuc auaritiae seruientes; et tamen adtendit in secreto iudicio, quid iam de ipsis operatus est: quia habet equos deus, sed multos uidet adhuc equos esse pharaonis.

Et, quia condiderat occulto iudicio, occulta praedestinatione ad bonum commutandos, similes illos adtendit iam equis suis: quia uidet illos ad currum suum ducturus, qui prius in curru pharaonis deseruiebant.

Vbi consideranda sunt occulta iudicia: quia multi uidentur per praedicationem, per sapientiam, per castitatem, per largitatem, per longanimitatem equi dei esse; et tamen occulto dei iudicio equis pharaonis adsimilantur: et multi uidentur per auaritiam, per superbiam, per inuidiam, per luxuriam equi pharaonis esse; et tamen occulto dei iudicio equis dei adsimilantur: quia et illos uidet de bono ad mala uerti, et istos uidet de malo ad bona reduci.

Sicut ergo per discretionem multi, qui equi uidentur dei, equi sunt pharaonis per reprobam uitam, quae illos sequitur: ita per pietatem multi, qui equi pharaonis uidentur, eius electi per sanctam uitam, quam in fine suo seruaturi sunt, equis dei adsimilantur.

Vnde blanditur sponsus et dicit: equitatui meo in curribus pharaonis adsimilaui te, amica mea id est: tu adhuc in curribus pharaonis subdita deseruiebas, sub uitia currebas; sed ego adtendi, quid de te per praedestinationem feci.

Equitatui meo te adsimilaui: id est, electis meis similem te adtendi.