Sancti Gregorii I Magni, Romani Pontificis

REGULAE PASTORALIS LIBER

Ad Joannem episcopum civitatis Ravennae

PRIMA PARS

Reverentissimo et sanctissimo fratri Joanni coepiscopo, Gregorius. Pastoralis curae me pondera fugere delitescendo voluisse, benigna, frater carissime, atque humili intentione reprehendis; quae ne quibusdam levia esse videantur, praesentis libri stylo exprimo de eorum gravedine omne quod penso, ut et haec qui vacat, incaute non expetat; et qui incaute expetiit, adeptum se esse pertimescat. Quadripartita vero disputatione liber iste distinguitur, ut ad lectoris sui animum ordinatis allegationibus quasi quibusdam pastibus gradiatur. Nam cum rerum necessitas exposcit, pensandum valde est ad culmen quisque regiminis qualiter veniat; atque ad hoc rite perveniens, qualiter vivat; et bene vivens, qualiter doceat; et recte docens, infirmitatem suam quotidie quanta consideratione cognoscat, ne aut humilitas accessum fugiat, aut perventioni vita contradicat; aut vitam doctrina destituat; aut doctrinam praesumptio extollat. Prius ergo appetitum timor temperet: post autem magisterium quod a non quaerente suscipitur, vita commendet; ac deinde necesse est ut pastoris bonum quod vivendo ostenditur, etiam loquendo propagetur. Ad extremum vero superest ut perfecta quaeque opera consideratio propriae infirmitatis deprimat, ne haec ante occulti arbitrii oculos tumor elationis exstinguat. Sed quia sunt plerique mihi imperitia similes, qui dum metiri se nesciunt, quae non didicerint docere concupiscunt; qui pondus magisterii tanto levius aestimant, quanto vim magnitudinis illius ignorant; ab ipso libri hujus reprehendantur exordio; ut quia indocti ac praecipites doctrinae arcem tenere appetunt, a praecipitationis suae ausibus in ipsa locutionis nostrae janua repellantur.

CAPUT PRIMUM

Ne venire imperiti ad magisterium audeant.

Nulla ars doceri praesumitur, nisi intenta prius meditatione discatur. Ab imperitis ergo pastorale magisterium qua temeritate suscipitur, quando ars est artium regimen animarum. Quis autem cogitationum vulnera occultiora esse nesciat vulneribus viscerum? Et tamen saepe qui nequaquam spiritalia praecepta cognoverunt, cordis se medicos profiteri non metuunt: dum qui pigmentorum vim nesciunt, videri medici carnis erubescunt. Sed quia auctore Deo ad religionis reverentiam omne jam praesentis saeculi culmen inclinatur, sunt nonnulli qui intra sanctam Ecclesiam per speciem regiminis gloriam affectant honoris; videri doctores appetunt, transcendere caeteros concupiscunt, atque attestante Veritate, primas salutationes in foro, primos in coenis recubitus, primas in conventibus cathedras quaerunt (Matth. XXIII, 6, 7); qui susceptum curae pastoralis officium ministrare digne tanto magis nequeunt, quanto ad humilitatis magisterium ex sola elatione pervenerunt. Ipsa quippe in magisterio lingua confunditur, quando aliud discitur, et aliud docetur. Quos contra Dominus per prophetam queritur, dicens: Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et ego ignoravi (Osee VIII, 4). Ex se namque, et non ex arbitrio summi Rectoris regnant, qui nullis fulti virtutibus nequaquam divinitus vocati, sed sua cupidine accensi, culmen regiminis rapiunt potius quam assequuntur. Quos tamen internus judex et provehit, et nescit, quia quos permittendo tolerat, profecto per judicium reprobationis ignorat. Unde ad se quibusdam et post miracula venientibus dicit: Recedite a me operarii iniquitatis, nescio qui estis (Luc. XIII, 27). Pastorum imperitia voce Veritatis increpatur, cum per Prophetam dicitur: Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam (Isai. LVI, 11). Quos rursum Dominus detestatur, dicens: Et tenentes legem nescierunt me (Jer. II, 8). Et nesciri ergo se ab eis Veritas queritur, et nescire se principatum nescientium protestatur, quia profecto hi qui ea quae sunt Domini nesciunt, a Domino nesciuntur, Paulo attestante qui ait: Si quis autem ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 38). Quae nimirum Pastorum saepe imperitia meritis congruit subjectorum, quia quamvis lumen scientiae sua culpa exigente non habeant, districto tamen judicio agitur, ut per eorum ignorantiam hi etiam qui sequuntur offendant. Hinc namque in Evangelio per semetipsam Veritas dicit: Si caecus caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Hinc Psalmista non optantis animo, sed prophetantis ministerio denuntiat, dicens: Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum illorum semper incurva (Psal. LXVIII, 24). Oculi quippe sunt, qui in ipsa honoris summi facie positi, providendi itineris officium susceperunt: quibus hi nimirum qui subsequenter inhaerent; dorsa nominantur. Obscuratis ergo oculis dorsum flectitur, quia cum lumen scientiae perdunt qui praeeunt, profecto ad portanda peccatorum curvantur onera qui sequuntur.

CAPUT II

Ne locum regiminis subeant, qui vivendo non perficiunt quae meditando didicerunt.

Et sunt nonnulli qui solerti cura spiritalia praecepta perscrutantur, sed quae intelligendo penetrant, vivendo conculcant; repente docent quae non opere, sed meditatione didicerunt; et quod verbis praedicant, moribus impugnant. Unde fit ut cum Pastor per abrupta graditur, ad praecipitium grex sequatur. Hinc namque per prophetam Dominus contra contemptibilem Pastorum scientiam queritur, dicens: Cum ipsi limpidissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis; et oves meae quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur; et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant (Ezech. XXXIV, 18, 19). Aquam quippe limpidissimam Pastores bibunt, cum fluenta veritatis recte intelligentes hauriunt. Sed eamdem aquam pedibus perturbare, est sanctae meditationis studia male vivendo corrumpere. Aquam scilicet eorum turbatam pedibus oves bibunt, cum subjecti quique non sectantur verba quae audiunt, sed sola quae conspiciunt exempla pravitatis imitantur. Qui cum dicta sitiunt, quia per opera pervertuntur, quasi corruptis fontibus in potibus lutum sumunt. Hinc quoque scriptum est per prophetam: Laqueus ruinae populi mei, sacerdotes mali (Osee. V, 1; IX, 8). Hinc rursum de sacerdotibus Dominus per prophetam dicit: Facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis. Nemo quippe amplius in Ecclesia nocet, quam qui perverse agens, nomen vel ordinem sanctitatis habet. Delinquentem namque hunc redarguere nullus praesumit; et in exemplum culpa vehementer extenditur, quando pro reverentia ordinis peccator honoratur. Indigni autem quique tanti reatus pondera fugerent, si veritatis sententiam sollicita cordis aure pensarent, quae ait: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6). Per molam quippe asinariam, secularis vitae circuitus ac labor exprimitur, et per profundum maris extrema damnatio designatur. Qui ergo ad sanctitatis speciem deductus, vel verbo caeteros destruit, vel exemplo; melius profecto fuerat, ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringerent, quam sacra officia in culpa caeteris imitabilem demonstrarent, quia nimirum si solus caderet, utcumque hunc tolerabilior inferni poena cruciaret.

CAPUT III

De pondere regiminis; et quod adversa quaeque despicienda sunt, et prospera formidanda.

Haec itaque breviter diximus, ut quantum sit pondus regiminis monstraremus, ne temerare sacra regimina quisquis his impar est audeat, et per concupiscentiam culminis, ducatum suscipiat perditionis. Hinc enim pie Jacobus prohibet, dicens: Nolite plures magistri fieri, fratres mei (Jac. III, 1). Hinc ipse Dei hominumque Mediator regnum percipere vitavit in terris, qui supernorum quoque spirituum scientiam sensumque transcendens, ante saecula regnat in coelis. Scriptum quippe est: Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus (Joan. VI, 15). Quis enim principari hominibus tam sine culpa potuisset, quam is qui hos nimirum regeret, quos ipse creaverat? Sed quia idcirco in carne venerat, ut non solum nos per passionem redimeret, verum etiam per conversationem doceret, exemplum se sequentibus praebens, rex fieri noluit, ad crucis vero patibulum sponte convenit; oblatam gloriam culminis fugit, poenam probrosae mortis appetiit; ut membra ejus videlicet discerent favores mundi fugere, terrores minime timere, pro veritate adversa diligere, prospera formidando declinare, quia et ista saepe per tumorem cor inquinant, et illa per dolorem purgant. In istis se animus erigit, in illis autem etiamsi quando se erexerit, sternit. In istis sese homo obliviscitur, in illis vero ad sui memoriam nolens etiam coactusque revocatur. In istis saepe et anteacta bona depereunt, in illis autem longi quoque temporis admissa terguntur. Nam plerumque adversitatis magisterio sub disciplina cor premitur: quod si ad regiminis culmen eruperit, in elationem protinus usu gloriae permutatur. Sic Saul, qui indignum se prius considerans fugerat, mox ut regni gubernacula suscepit, intumuit (I Reg. X, 22; XV, 17, 30); honorari namque coram populo cupiens, dum reprehendi publice noluit, ipsum qui in regnum se unxerat, scidit (Act. XIII, 22). Sic David auctoris judicio pene in cunctis actibus placens, mox ut pressurae pondere caruit, in tumorem vulneris erupit (II Reg. XI, 3, seq.), factusque est in morte viri crudeliter rigidus, qui in appetitu feminae fuit enerviter fluxus; et qui malis ante noverat pie parcere, in bonorum quoque necem post didicit sine obstaculo retractationis anhelare (Ibid., 15). Prius quippe ferire deprehensum persecutorem noluit, et post cum damno desudantis exercitus etiam devotum militem exstinxit. Quem profecto ab electorum numero culpa longius raperet, nisi hunc ad veniam flagella revocassent.

CAPUT IV

Quod plerumque occupatio regiminis soliditatem dissipet mentis.

Saepe suscepta cura regiminis cor per diversa diverberat, et impar quisque invenitur ad singula, dum confusa mente dividitur ad multa. Unde quidam sapiens provide prohibet, dicens: Fili, ne in multis sint actus tui (Eccli. XI, 10), quia videlicet nequaquam plene in uniuscujusque operis ratione colligitur, dum mens per diversa partitur. Cumque foras per insolentem curam trahitur, a timoris intimi soliditate vacuatur: fit in exteriorum dispositione sollicita, et sui solummodo ignara, scit multa cogitare, se nesciens. Nam cum plus quam necesse est se exterioribus implicat, quasi occupata in itinere obliviscitur quo tendebat; ita ut ab studio suae inquisitionis aliena, ne ipsa quidem quae patitur damna consideret, et per quanta delinquat ignoret. Neque enim peccare se Ezechias credidit (IV Reg. XX, 13), cum venientibus ad se alienigenis aromatum cellas ostendit; sed in damnationem secuturae prolis ex eo iram judicis pertulit, quod se facere licenter aestimavit (Isai. XXXIX, 4). Saepe dum multa suppetunt, dumque agi possunt, quae subjecti quia acta sunt admirentur, in cogitatione se animus elevat, et plene in se iram judicis provocat, quamvis per iniqua foras opera non erumpat. Intus quippe est qui judicat, intus quod judicatur. Cum ergo in corde delinquimus, latet homines quod apud nos agimus, sed tamen ipso judice teste peccamus. Neque enim rex Babyloniae tunc reus de elatione exstitit (Dan. IV, 16, seq.), cum ad elationis verba pervenit; quippe qui ore prophetico et ante cum ab elatione tacuit, sententiam reprobationis audivit. Culpam namque perpetratae superbiae jam ante deterserat, qui omnipotentem Deum quem se offendisse reperit, cunctis sub se gentibus praedicavit. Sed post haec successu suae potestatis elevatus, dum magna se fecisse gauderet, cunctis prius in cogitatione se praetulit, et post adhuc tumidus dixit: Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, et in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei? (Ibid., IV, 27.) Quae videlicet vox illius irae vindictam aperte pertulit, quam occulta elatio accendit. Nam districtus judex prius invisibiliter vidit quod postea publice feriendo reprehendit. Unde et in irrationale animal hunc vertit, ab humana societate separavit, agri bestiis mutata mente conjunxit, ut districto videlicet justoque judicio homo quoque esse perderet, qui magnum se ultra homines aestimasset. Haec itaque proferentes, non potestatem reprehendimus, sed ab appetitu illius cordis infirmitatem munimus, ne imperfecti quique culmen arripere regiminis audeant, et qui in planis stantes titubant, in praecipiti pedem ponant.

CAPUT V

De his qui in regiminis culmine prodesse exemplo virtutum possunt, sed quietem propriam sectando refugiunt.

Nam sunt nonnulli, qui eximia virtutum dona percipiunt, et pro exercitatione caeterorum magnis muneribus exaltantur, qui studio castitatis mundi, abstinentiae robore validi, doctrinae dapibus referti, patientiae longanimitate humiles, auctoritatis fortitudine erecti, pietatis gratia benigni, justitiae severitate districti sunt. Qui nimirum culmen regiminum si vocati suscipere renuunt, ipsa sibi plerumque dona adimunt, quae non pro se tantummodo, sed etiam pro aliis acceperunt. Cumque sua et non aliorum lucra cogitant, ipsis se, quae privata habere appetunt, bonis privant. Hinc namque ad discipulos Veritas dicit: Non potest civitas abscondi super montem posita; neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Matth. V, 15). Hinc Petro ait: Simon Joannis, amas me? (Joan. XV, 16, 17.) Qui cum se amare protinus respondisset, audivit: Si diligis me, pasce oves meas. Si ergo dilectionis est testimonium cura pastionis, quisquis virtutibus pollens gregem Dei renuit pascere, pastorem summum convincitur non amare. Hinc Paulus dicit: Si Christus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Et si pro omnibus mortuus est, superest ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit (II Cor. V, 15). Hinc Moyses ait (Deuteron. XXV, 5), ut uxorem fratris sine filiis defuncti, superstes frater accipiat, atque ad nomen fratris filios gignat: quam si accipere forte renuerit, huic in faciem mulier exspuat, unumque ei pedem propinquus discalciet, ejusque habitaculum domum discalceati vocet. Frater quippe defunctus ille est, qui post resurrectionis gloriam apparens, dixit: Ite, dicite fratribus meis (Matth. XXVIII, 10). Qui quasi sine filiis obiit, quia adhuc electorum suorum numerum non implevit. Hujus scilicet uxorem superstes frater sortiri praecipitur, quia dignum profecto est, ut cura sanctae Ecclesiae ei qui hanc bene regere praevalet imponatur. Cui nolenti in faciem mulier exspuit, quia quisquis ex muneribus quae perceperit prodesse aliis non curat, bonis quoque ejus sancta Ecclesia exprobrans, ei quasi in faciem salivam jactat. Cui ex uno pede calceamentum tollitur, ut discalceati domus vocetur. Scriptum quippe est: Calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis (Ephes. VI, 15). Si ergo ut nostram, sic curam proximi gerimus, utrumque pedem per calceamentum munimus. Qui vero suam cogitans utilitatem, proximorum negligit, quasi unius pedis calceamentum cum dedecore amittit. Sunt itaque nonnulli qui magnis, ut diximus, muneribus ditati, dum solius contemplationis studiis inardescunt, parere utilitati proximorum in praedicatione refugiunt, secretum quietis diligunt, secessum speculationis appetunt. De quo si districte judicentur, ex tantis proculdubio rei sunt, quantis venientes ad publicum prodesse potuerunt. Qua enim mente is qui proximis profuturus enitesceret, utilitati caeterorum secretum praeponit suum, quando ipse summi Patris unigenitus, ut multis prodesset, de sinu Patris egressus est ad publicum nostrum?

CAPUT VI

Quod hi qui pondus regiminis per humilitatem fugiunt, tunc vere sunt humiles, cum divinis judiciis non reluctantur.

Et sunt nonnulli qui ex sola humilitate refugiunt, ne eis quibus se impares aestimant praeferantur. Quorum profecto humilitas, si caeteris quoque virtutibus cingitur, tunc ante Dei oculos vera est, cum ad respuendum hoc quod utiliter subire praecipitur pertinax non est. Neque enim vere humilis est, qui superni nutus arbitrium ut debeat praeesse intelligit, et tamen praeesse contemnit. Sed divinis dispositionibus subditus, atque a vitio obstinationis alienus, cum sibi regiminis culmen imperatur, si jam donis praeventus est, quibus et aliis prosit, et ex corde debet fugere, et invitus obedire.

CAPUT VII

Quod nonnunquam praedicationis officium et nonnulli laudabiliter appetunt, et ad hoc nonnulli laudabiliter coacti pertrahuntur.

Quamvis nonnunquam praedicationis officium et nonnulli laudabiliter appetunt, et ad hoc nonnulli laudabiliter coacti pertrahuntur: quod liquido cognoscimus, si duorum prophetantium facta pensamus, quorum unus ut ad praedicandum mitti debuisset sponte se praebuit, quo tamen alter pergere cum pavore recusavit. Isaias quippe Domino quaerenti quem mitteret, ultro se obtulit, dicens: Ecce ego, mitte me (Isai. VI, 8). Jeremias autem mittitur, et tamen ne mitti debeat humiliter reluctatur, dicens: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum (Jerem. I, 6). En ab utrisque exterius diversa vox prodiit, sed non a diverso fonte dilectionis emanavit. Duo quippe sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor et proximi. Per activam igitur vitam prodesse proximis cupiens Isaias officium praedicationis appetit; per contemplativam vero Jeremias amori conditoris sedulo inhaerere desiderans, ne mitti ad praedicandum debeat contradicit. Quod ergo laudabiliter alter appetiit, hoc laudabiliter alter expavit: iste ne tacitae contemplationis lucra loquendo perderet, ille ne damna studiosi operis tacendo sentiret. Sed hoc in utrisque est subtiliter intuendum, quia et is qui recusavit, plene non restitit; et is qui mitti voluit, ante per altaris calculum se purgatum vidit; ne aut non purgatus adire quisque sacra ministeria audeat, aut quem superna gratia elegit, sub humilitatis specie superbe contradicat. Quia igitur valde difficile est purgatum se quemlibet posse cognoscere, praedicationis officium tutius declinatur; nec tamen declinari, ut diximus, pertinaciter debet, cum ad suscipiendum hoc superna voluntas agnoscitur. Quod Moyses utrumque miro opere explevit, qui praeesse tantae multitudini et noluit et obedivit. Superbus enim fortasse esset, si ducatum plebis innumerae sine trepidatione susciperet; et rursum superbus existeret, si auctoris imperio obedire recusaret. Utrobique ergo humilis, utrobique subjectus, et praeesse populis semetipsum metiendo noluit, et tamen de imperantis viribus praesumendo consensit. Hinc ergo, hinc quique praecipites colligant cum quanta culpa ex appetitu proprio caeteris praeferri non metuunt, si sancti viri plebium ducatum suscipere Deo etiam jubente timuerunt. Moyses suadente Domino trepidat, et infirmus quisque ut honoris onus percipiat anhelat; et qui ad casum valde urgetur ex propriis, humerum libenter opprimendus ponderibus submittit alienis; quae egit ferre non valet, et auget quod portet.

CAPUT VIII

De his qui praeesse concupiscunt, et ad usum suae libidinis instrumentum Apostolici sermonis arripiunt.

Plerumque vero qui praeesse concupiscunt, ad usum suae libidinis instrumentum Apostolici sermonis arripiunt, quo ait: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat (I Tim. III, 1); qui tamen laudans desiderium, in pavorem vertit protinus quod laudavit, cum repente subjungit: Oportet autem episcopum irreprehensibilem esse (Ibid., 2). Cumque virtutum necessaria subsequenter enumerat, quae sit irreprehensibilitas ipsa manifestat. Et favet ergo ex desiderio, et terret ex praecepto, ac si aperte dicat: Laudo quod quaeritis, sed prius discite quid quaeratis; ne dum vosmetipsos metiri negligitis, tanto foedior vestra reprehensibilitas appareat, quanto et a cunctis conspici in honoris arce festinat. Magnus enim regendi artifex favoribus impellit, terroribus retrahit, ut auditores suos et descripto irreprehensibilitatis culmine restringat a superbia, et officium laudando quod quaeritur, componat ad vitam. Quamvis notandum quod illo in tempore hoc dicitur, quo quisquis plebibus praeerat, primus ad martyrii tormenta ducebatur. Tunc ergo laudabile fuit episcopatum quaerere, quando per hunc quemque dubium non erat ad supplicia graviora pervenire. Unde ipsum quoque episcopatus officium boni operis expressione definitur, cum dicitur: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat (I Tim. III, 1). Ipse ergo sibi testis est quia episcopatum non appetit, qui non per hunc boni operis ministerium, sed honoris gloriam quaerit. Sacrum quippe officium non solum non diligit omnino, sed nescit, qui ad culmen regiminis anhelans, in occulta meditatione cogitationis caeterorum subjectione pascitur, laude propria laetatur, ad honorem cor elevat, rerum affluentium abundantia exsultat. Mundi ergo lucrum quaeritur sub ejus honoris specie quo mundi destrui lucra debuerunt. Cumque mens humilitatis culmen arripere ad elationem cogitat, quod foris appetit, intus immutat.

CAPUT IX

Quod mens praeesse volentium plerumque sibi ficta bonorum operum promissione blanditur.

Sed plerumque hi qui subire magisterium pastorale cupiunt, nonnulla quoque bona opera animo proponunt; et quamvis hoc elationis intentione appetant, operaturos tamen se magna pertractant; fitque ut aliud in imis intentio supprimat, aliud tractantis animo superficies cogitationis ostendat. Nam saepe sibi de se mens ipsa mentitur, et fingit se de bono opere amare quod non amat, de mundi autem gloria non amare quod amat: quae principari appetens, fit ad hoc pavida cum quaerit, audax cum pervenerit. Tendens enim, ne non perveniat trepidat; sed repente perveniens, jure sibi hoc debitum ad quod pervenerit putat. Cumque percepti principatus officio perfrui saeculariter coeperit, libenter obliviscitur quidquid religiose cogitavit. Unde necesse est ut cum cogitatio extra usum ducitur, protinus mentis oculus ad opera transacta revocetur; ac penset quisque quid subjectus egerit, et repente cognoscit si praelatus bona agere quae proposuerit possit, quia nequaquam valet in culmine humilitatem discere, qui in imis positus non desiit superbire. Nescit laudem cum suppetit fugere, qui ad hanc didicit cum deesset anhelare. Nequaquam vincere avaritiam potest, quando ad multorum sustentationem tenditur is cui sufficere propria nec soli potuerunt. Ex anteacta ergo vita se quisque inveniat, ne in appetitu se culminis imago cogitationis illudat. Quamvis plerumque in occupatione regiminis ipse quoque boni operis usus perditur, qui in tranquillitate tenebatur, quia quieto mari recte navem et imperitus dirigit; turbato autem tempestatis fluctibus, etiam peritus se nauta confundit. Quid namque est potestas culminis, nisi tempestas mentis? In qua semper cogitationum procellis navis cordis quatitur, huc illucque incessanter impellitur, ut per repentinos excessus oris et operis quasi per obviantia saxa frangatur. Inter haec itaque quid sequendum est, quid tenendum, nisi ut virtutibus pollens coactus ad regimen veniat, virtutibus vacuus nec coactus accedat? Ille si omnino renititur, caveat ne acceptam pecuniam in sudarium ligans, de ejus occultatione judicetur (Matth. XXV, 18). Pecuniam quippe in sudario ligare, est percepta dona sub otio lenti torporis abscondere. At contra, iste cum regimen appetit, attendat ne per exemplum pravi operis, Pharisaeorum more, ad ingressum regni tendentibus obstaculum fiat: qui juxta Magistri vocem (Matth. XXIII, 13) nec ipsi intrant, nec alios intrare permittunt. Cui considerandum quoque est, quia cum causam populi electus praesul suscipit, quasi ad aegrum medicus accedit. Si ergo adhuc in ejus opere passiones vivunt, qua praesumptione percussum mederi properat, qui in facie vulnus portat?

CAPUT X

Qualis quisque ad regimen venire debeat.

Ille igitur, ille modis omnibus debet ad exemplum vivendi pertrahi, qui cunctis carnis passionibus moriens jam spiritaliter vivit, qui prospera mundi postposuit, qui nulla adversa pertimescit, qui sola interna desiderat. Cujus intentioni bene congruens, nec omnino per imbecillitatem corpus, nec valde per contumeliam repugnat spiritus. Qui ad aliena cupienda non ducitur, sed propria largitur. Qui per pietatis viscera citius ad ignoscendum flectitur, sed nunquam plus quam deceat ignoscens, ab arce rectitudinis inclinatur. Qui nulla illicita perpetrat, sed perpetrata ab aliis ut propria deplorat. Qui ex affectu cordis alienae infirmitati compatitur, sicque in bonis proximi sicut in suis provectibus laetatur. Qui ita se imitabilem caeteris in cunctis quae agit insinuat, ut inter eos non habeat quod saltem de transactis erubescat. Qui sic studet vivere, ut proximorum quoque corda arentia doctrinae valeat fluentis irrigare. Qui orationis usu et experimento jam didicit, quod obtinere a Domino quae poposcerit, possit, cui per effectus vocem jam quasi specialiter dicitur: Adhuc loquente te, dicam, Ecce adsum (Isai. LVIII, 9). Si enim fortasse quis veniat, ut pro se ad intercedendum nos apud potentem quempiam virum, qui sibi iratus, nobis vero est incognitus, ducat, protinus respondemus: Ad intercedendum venire non possumus, quia familiaritatis ejus notitiam non habemus. Si ergo homo apud hominem de quo minime praesumit fieri intercessor erubescit, qua mente apud Deum intercessionis locum pro populo arripit, qui familiarem se ejus gratiae esse per vitae meritum nescit? Aut ab eo quomodo aliis veniam postulat, qui utrum sibi sit placatus ignorat? Qua in re adhuc aliud est sollicitius formidandum, ne qui placare posse iram creditur, hanc ipse ex proprio reatu mereatur. Cuncti enim liquido novimus, quia cum is qui displicet ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur. Qui ergo adhuc desideriis terrenis astringitur, caveat ne districti iram judicis gravius accendens, dum loco delectatur gloriae, fiat subditis auctor ruinae.

CAPUT XI

Qualis quisque ad regimen venire non debeat.

Solerter ergo se quisque metiatur ne locum regiminis assumere audeat, si adhuc in se vitium damnabiliter regnat, ne is quem crimen depravat proprium, intercessor fieri appetat pro culpis aliorum. Hinc etenim superna voce ad Moysen dicitur: Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Domino Deo suo, nec accedet ad ministerium ejus (Lev. XXI, 17). Ubi et repente subjungitur: Si caecus fuerit, si claudus, si vel parvo, vel grandi et torto naso, si fracto pede, si manu, si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel ponderosus (Ibid., 18). Caecus quippe est, qui supernae contemplationis lumen ignorat; qui praesentis vitae tenebris pressus, dum venturam lucem nequaquam diligendo conspicit, quo gressus operis porrigat nescit. Hinc etenim prophetante Anna dicitur, Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent (I Reg. II, 9). Claudus vero est qui quidem quo pergere debeat aspicit, sed per infirmitatem mentis, vitae viam perfecte non valet tenere quam videt, quia ad virtutis statum dum fluxa consuetudo non erigitur, quo desiderium innititur, illuc gressus operis efficaciter non sequuntur. Hinc enim Paulus dicit: Remissas manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur (Heb. XII, 12, 13). Parvo autem naso est, qui ad tenendam mensuram discretionis idoneus non est. Naso quippe odores fetoresque discernimus. Recte ergo per nasum discretio exprimitur, per quam virtutes eligimus, delicta reprobamus. Unde et in laude sponsae dicitur: Nasus tuus sicut turris quae est in Libano (Cant. VII, 4), quia nimirum sancta Ecclesia quae ex causis singulis tentamenta prodeant, per discretionem conspicit, et ventura vitiorum bella ex alto deprehendit. Sed sunt nonnulli qui dum aestimari hebetes nolunt, saepe se in quibusdam inquisitionibus plus quam necesse est exercentes, ex nimia subtilitate falluntur. Unde hic quoque subditur: Vel grandi et torto naso. Nasus enim grandis et tortus est discretionis subtilitas immoderata, quae dum plus quam decet excreverit, actionis suae rectitudinem ipsa confundit. Fracto autem pede vel manu est, qui viam Dei pergere omnino non valet, atque a bonis actibus funditur exsors vacat, quatenus haec non ut claudus saltem cum infirmitate teneat, sed ab his omnimodo alienus existat. Gibbus vero est quem terrenae sollicitudinis pondus deprimit, ne unquam ad superna respiciat, sed solis his quae in infimis calcantur intendat. Qui et si quando aliquid ex bono patriae coelestis audierit, ad hoc nimirum perversae consuetudinis pondere praegravatus, cordis faciem non attollit, quia cogitationis statum erigere non valet, quem terrenae usus sollicitudinis curvum tenet. Ex horum quippe specie Psalmista dicit: Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque (Psal. XXXVIII, 8, sec. LXX). Quorum culpam quoque per semetipsam Veritas reprobans, ait: Semen autem quod in spinis cecidit, hi sunt qui audierunt verbum, et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur, et non referunt fructum (Luc. VIII, 14). Lippus vero est, cujus quidem ingenium ad cognitionem veritatis emicat, sed tamen hoc carnalia opera obscurant. In lippis quippe oculis pupillae sanae sunt, sed humore defluente infirmatae palpebrae grossescunt; quorum, quia infusione crebro atteruntur, etiam acies pupillae vitiatur. Et sunt nonnulli quorum sensum carnalis vitae operatio sauciat, qui videre recta subtiliter per ingenium poterant, sed usu pravorum actuum caligant. Lippus itaque est, cujus sensum natura exacuit; sed conversationis pravitas confundit. Cui bene per angelum dicitur: Collyrio inunge oculos tuos ut videas (Apoc. III, 18). Collyrio quippe oculos ut videamus inungimus, cum ad cognoscendam veri luminis claritatem intellectus nostri aciem medicamine bonae operationis adjuvamus. Albuginem vero habet in oculo, qui veritatis lucem videre non sinitur, quia arrogantia sapientiae seu justitiae caecatur. Pupilla namque oculi nigra videt, albuginem tolerans nil videt, quia videlicet sensus humanae cogitationis si stultum se peccatoremque intelligit, cognitionem intimae claritatis apprehendit. Si autem candorem sibi justitiae seu sapientiae tribuit, a luce se supernae cognitionis excludit; et eo claritatem veri luminis nequaquam penetrat, quo se apud se per arrogantiam exaltat; sicut de quibusdam dicitur: Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I, 22). Jugem vero habet scabiem, cui carnis petulantia sine cessatione dominatur. In scabie etenim fervor viscerum ad cutem trahitur, per quam recte luxuria designatur, quia si cordis tentatio usque ad operationem prosilit, nimirum fervor intimus usque ad cutis scabiem prorumpit; et foris jam corpus sauciat, quia dum in cogitatione voluptas non reprimitur, etiam in actione dominatur. Quasi enim cutis pruriginem Paulus curabat abstergere, cum dicebat: Tentatio vos non apprehendat, nisi humana (I Cor. X, 13); ac si aperte diceret: Humanum quidem est tentationem in corde perpeti, daemoniacum vero est in tentationis certamine et in operatione superari. Impetiginem quoque habet in corpore, quisquis avaritia vastatur in mente: quae si in parvis non compescitur, nimirum sine mensura dilatatur. Impetigo quippe sine dolore corpus occupat, et absque occupati taedio excrescens membrorum decorem foedat, quia et avaritia capti animum dum quasi delectat, exulcerat; dum adipiscenda quaeque cogitationi objicit, ad inimicitias accendit, et dolorem in vulnere non facit, quia aestuanti animo ex culpa abundantiam promittit. Sed decor membrorum perditur, quia aliarum quoque virtutum per hanc pulchritudo depravatur; et quasi totum corpus exasperat, quia per universa vitia animum supplantat, Paulo attestante qui ait: Radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI, 10). Ponderosus vero est, qui turpitudinem non exercet opere, sed tamen ab hac cogitatione continua sine moderamine gravatur in mente; qui nequaquam quidem usque ad opus nefarium rapitur, sed ejus animus voluptate luxuriae sine ullo repugnationis stimulo delectatur. Vitium quippe est ponderis, cum humor viscerum ad virilia labitur, quae profecto cum molestia dedecoris intumescunt. Ponderosus ergo est, qui totis cogitationibus ad lasciviam defluens, pondus turpitudinis gestat in corde; et quamvis prava non exerceat opere, ab his tamen non evellitur mente. Nec ad usum boni operis in aperto valet assurgere, quia gravat hunc in abditis pondus turpe. Quisquis ergo quolibet horum vitio subigitur, panes Domino offerre prohibetur, ne profecto diluere aliena delicta non valeat is quem adhuc propria devastant. Quia igitur paucis ad pastorale magisterium dignus qualiter veniat, atque hoc indignus qualiter pertimescat ostendimus, nunc is qui ad illud digne pervenerit, in eo qualiter vivere debeat demonstremus.