Sancti Gregorii I Magni, Romani Pontificis

REGULAE PASTORALIS LIBER

TERTIA PARS

QUALITER RECTOR BENE VIVENS DEBEAT DOCERE ET ADMONERE SUBDITOS

PROLOGUS

Quia igitur qualis esse debeat pastor ostendimus, nunc qualiter doceat demonstremus. Ut enim longe ante nos reverendae memoriae Gregorius Nazianzenus edocuit (Orat. 1), non una eademque cunctis exhortatio congruit, quia nec cunctos par morum qualitas astringit. Saepe namque aliis officiunt, quae aliis prosunt. Quia et plerumque herbae quae haec animalia nutriunt, alia occidunt; et lenis sibilus equos mitigat, catulos instigat. Et medicamentum quod hunc morbum imminuit, alteri vires jungit; et panis qui vitam fortium roborat, parvulorum necat. Pro qualitate igitur audientium formari debet sermo doctorum, ut et ad sua singulis congruat, et tamen a communis aedificationis arte nunquam recedat. Quid enim sunt intentae mentes auditorum, nisi ut ita dixerim, quaedam in cithara tensiones stratae chordarum? quas tangendi artifex, ut non sibimetipsi dissimile canticum faciat, dissimiliter pulsat. Et idcirco chordae consonam modulationem reddunt, quia uno quidem plectro, sed non uno impulsu feriuntur. Unde et doctor quisque, ut in una cunctos virtute charitatis aedificet, ex una doctrina, non una eademque exhortatione tangere corda audientium debet.

CAPUT PRIMUM

Quanta debet esse diversitas in arte praedicationis.

Aliter namque admonendi sunt viri, atque aliter feminae.
Aliter juvenes, aliter senes.

Aliter inopes, aliter locupletes.

Aliter laeti, aliter tristes.

Aliter subditi, aliter praelati.

Aliter servi, aliter domini.

Aliter hujus mundi sapientes, aliter hebetes.

Aliter impudentes, aliter verecundi.

Aliter protervi, aliter pusillanimes.

Aliter impatientes, aliter patientes.

Aliter benevoli, aliter invidi.

Aliter simplices, aliter impuri.

Aliter incolumes, aliter aegri.

Aliter qui flagella metuunt, et propterea innocenter vivunt; aliter qui sic in iniquitate duruerunt, ut neque per flagella corrigantur.

Aliter nimis taciti, aliter multiloquio vacantes.

Aliter pigri, aliter praecipites.

Aliter mansueti, aliter iracundi.

Aliter humiles, aliter elati.

Aliter pertinaces, aliter inconstantes.

Aliter gulae dediti, aliter abstinentes.

Aliter qui sua misericorditer tribuunt, aliter qui aliena rapere contendunt.

Aliter qui nec aliena rapiunt, nec sua largiuntur: aliter qui et ea quae habent tribuunt, et tamen aliena rapere non desistunt.

Aliter discordes, aliter pacati.

Aliter seminantes jurgia, aliter pacifici.

Aliter qui sacrae legis verba non intelligunt recte; aliter qui recte quidem intelligunt, sed haec humiliter non loquuntur.

Aliter qui cum digne praedicare valeant, prae nimia humilitate formidant; aliter quos a praedicatiore imperfectio vel aetas prohibet, et tamen praecipitatio impellit.

Aliter qui in hoc quod temporaliter appetunt, prosperantur; aliter qui ea quidem quae mundi sunt concupiscunt, sed tamen adversitatis labore fatigantur.

Aliter conjugiis obligati, aliter a conjugii nexibus liberi.

Aliter admistionem carnis experti, aliter ignorantes.

Aliter qui peccata deplorant operum, aliter qui cogitationum.

Aliter qui commissa plangunt, nec tamen deserunt; aliter qui deserunt, nec tamen plangunt.

Aliter qui illicita quae faciunt, etiam laudant; aliter qui accusant prava, nec tamen devitant.

Aliter qui repentina concupiscentia superantur, atque aliter qui in culpa ex consilio ligantur.

Aliter qui licet minima, crebro tamen illicita faciunt; aliter qui se a parvis custodiunt, sed aliquando in gravioribus demerguntur.

Aliter qui bona nec inchoant, aliter qui inchoata minime consummant.

Aliter qui mala occulte agunt, et bona publice; aliter qui bona quae faciunt abscondunt, et tamen quibusdam factis publice mala de se opinari permittunt.

Sed quid utilitatis est, quod cuncta haec collecta numeratione transcurrimus, si non etiam admonitionis modos per singula, quanta possumus brevitate, pandamus.

Aliter igitur admonendi sunt viri, atque aliter feminae, quia illis graviora, istis vero injungenda sunt leviora, ut illos magna exerceant, istas autem levia demulcendo convertant. Aliter admonendi sunt juvenes, atque aliter senes, quia illos plerumque severitas admonitionis ad profectum dirigit; istos vero ad meliora opera deprecatio blanda componit. Scriptum quippe est: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem (I Tim. V, 1).

CAPUT II

Quomodo admonendi sint inopes et divites.

Aliter admonendi sunt inopes, atque aliter locupletes; illis namque offerre consolationis solatium contra tribulationem, istis vero inferre metum contra elationem debemus. Inopi quippe a Domino per prophetam dicitur: Noli timere, quia non confunderis (Isai. LIV, 4). Cui non longe post blandiens, dicit: Paupercula tempestate convulsa (Ibid., 11). Rursumque banc consolatur, dicens: Elegi te in camino paupertatis (Ibid., XLVIII, 10). At contra Paulus discipulo de divitibus dicit: Divitibus hujus saeculi praecipe non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum suarum (I Tim. VI, 17). Ubi notandum valde est, quod humilitatis doctor memoriam divitum faciens non ait, Roga, sed Praecipe, quia etsi impendenda est pietas infirmitati, honor tamen non debetur elationi. Talibus ergo rectum quod dicitur, tanto rectius jubetur, quanto et in rebus transitoriis altitudine cogitationis intumescunt. De his in Evangelio Dominus dicit: Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram (Luc. VI, 24). Quia enim quae sunt aeterna gaudia nesciunt, ex praesentis vitae abundantia consolantur. Offerenda est ergo eis consolatio, quos caminus paupertatis excoquit; atque illis inferendus est timor, quos consolatio gloriae temporalis extollit; ut et illi discant quia divitias quas non conspiciunt possident, et isti cognoscant quia eas quas conspiciunt nequaquam tenere possunt. Plerumque tamen personarum ordinem permutat qualitas morum, ut sit dives humilis, sit pauper elatus. Unde mox praedicantis lingua cum audientis debet vita componi, ut tanto districtius in paupere elationem feriat, quanto eam nec illata paupertas inclinat; et tanto lenius humilitatem divitum mulceat, quanto eos nec abundantia quae sublevat, exaltat. Nonnunquam tamen etiam superbus dives exhortationis blandimento placandus est, quia et plerumque dura vulnera per lenia fomenta mollescunt, et furor insanorum saepe ad salutem medico blandiente reducitur; cumque eis in dulcedine condescenditur, languor insaniae mitigatur. Neque enim negligenter intuendum est, quod cum Saulem spiritus adversus invaderet, apprehensa David cithara, ejus vesaniam sedabat (I Reg. XVIII, 10). Quid enim per Saulem, nisi elatio potentum; et quid per David innuitur, nisi humilis vita sanctorum? Cum ergo Saul ab immundo spiritu arripitur, David canente, ejus vesania temperatur; quia cum sensus potentum per elationem in furorem vertitur, dignum est ut ad salutem mentis quasi dulcedine citharae, locutionis nostrae tranquillitate revocetur. Aliquando autem cum hujus saeculi potentes arguuntur, prius per quasdam similitudines velut de alieno negotio requirendi sunt; et cum rectam sententiam quasi in alterum protulerint, tunc modis congruentibus de proprio reatu feriendi sunt; ut mens temporali potentia tumida contra corripientem nequaquam se erigat, quae suo sibi judicio superbiae cervicem calcat; et in nulla sui defensione se exerceat, quam sententia proprii oris ligat. Hinc est enim quod Nathan propheta arguere regem venerat, et quasi de causa pauperis contra divitem judicium quaerebat (II Reg. XII, 4, 5, seq.); ut prius rex sententiam diceret, et reatum suum postmodum audiret, quatenus nequaquam justitiae contradiceret, quam ipse in se protulisset. Vir itaque sanctus et peccatorem considerans et regem, miro ordine audacem reum prius per confessionem ligare studuit, et postmodum per invectionem secare. Celavit paululum quem quaesivit, sed percussit repente quem tenuit. Pigrius enim fortasse incideret, si ab ipso sermonis exordio aperte culpam ferire voluisset; sed praemissa similitudine, eam quam occultabat exacuit increpationem. Ad aegrum medicus venerat, secandum vulnus videbat, sed de patientia aegri dubitabat. Abscondit igitur ferrum medicinale sub veste, quod eductum subito fixit in vulnere, ut secantem gladium sentiret aeger antequam cerneret, ne si ante cerneret, sentire recusaret.

CAPUT III

Quomodo admonendi laeti et tristes.

Aliter admonendi sunt laeti, atque aliter tristes. Laetis videlicet inferenda sunt tristia quae sequuntur ex supplicio; tristibus vero inferenda sunt laeta quae promittuntur ex regno. Discant laeti ex minarum asperitate quod timeant; audiant tristes praemiorum gaudia de quibus praesumant. Illis quippe dicitur: Vae vobis qui ridetis nunc, quoniam flebitis (Luc. VI, 25); isti vero eodem magistro docente audiunt: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI, 22). Nonnulli autem laeti vel tristes non rebus fiunt, sed conspersionibus existunt. Quibus profecto intimandum est quod quaedam vitia quibusdam conspersionibus juxta sunt. Habent enim laeti ex propinquo luxuriam, tristes iram. Unde necesse est ut non solum quisque consideret quod ex conspersione sustinet, sed etiam quod ex vicino deterius perurget; ne dum nequaquam pugnat contra hoc quod tolerat, ei quoque a quo se liberum aestimat, vitio succumbat.

CAPUT IV

Quomodo admonendi subdili et praelati.

Aliter admonendi sunt subditi, atque aliter praelati. Illos ne subjectio conterat, istos ne locus superior extollat. Illi ne minus quae jubentur impleant, isti ne plus justo jubeant quae compleantur. Illi ut humiliter subjaceant, isti ut temperanter praesint. Nam quod intelligi et figuraliter potest, illis dicitur: Filii, obedite parentibus vestris in Domino; istis vero praecipitur: Et patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros (Coloss. III, 20, 21). Illi discant quomodo ante occulti arbitri oculos sua interiora componant, isti quomodo etiam commissis sibi exempla bene vivendi exterius praebeant. Scire etenim praelati debent quia si perversa unquam perpetrant, tot mortibus digni sunt, quot ad subditos suos perditionis exempla transmittunt. Unde necesse est ut tanto se cautius a culpa custodiant, quanto per prava quae faciunt, non soli moriuntur sed aliorum animarum, quas pravis exemplis destruxerunt, rei sunt. Unde admonendi sunt illi; ne districtius puniantur si absoluti reperiri nequiverint saltem de se; isti ne de subditorum erratibus judicentur, etiamsi se jam de se securos inveniunt. Illi ut tanto circa se sollicitius vivant, quanto eos aliena cura non implicat; isti vero ut sic aliorum curas expleant, quatenus et suas agere non desistant, et sic in propria sollicitudine ferveant, ut a commissorum custodia minime torpescant. Illi enim sibimet vacanti dicitur: Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam (Proverb. VI, 6). Iste autem terribiliter admonetur, cum dicitur: Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, et illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus (Ibid., 1). Spondere namque pro amico, est alienam animam in periculo suae conversationis accipere. Unde et apud extraneum manus defigitur, quia apud curam sollicitudinis quae ante deerat, mens ligatur. Verbis vero oris sui illaqueatus est, ac propriis sermonibus captus; quia dum commissis sibi cogitur bona dicere, ipsum prius necesse est quae dixerit custodire. Illaqueatur igitur verbis oris sui, dum ratione exigente constringitur, ne ejus vita ad aliud quam admonet relaxetur. Unde apud districtum judicem cogitur tanta in opere exsolvere, quanta eum constat aliis voce praecepisse. Ubi et bene mox exhortatio subditur, ut dicatur: Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manus proximi tui: discurre, festina, suscita amicum tuum; ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae (Prov. VI, 3). Quisquis enim ad vivendum aliis in exemplo praeponitur, non solum ut ipse vigilet, sed etiam ut amicum suscitet admonetur. Ei namque vigilare bene vivendo non sufficit, si non et illum cui praeest, a peccati torpore disjungit. Bene autem dicitur: Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae (Ibid., 4). Somnum quippe oculis dare, est intentione cessante, subditorum curam omnino negligere. Palpebrae vero dormitant, cum cogitationes nostrae ea quae in subditis arguenda cognoscunt, pigredine deprimente dissimulant. Plene enim dormire est commissorum acta nec scire, nec corrigere. Non autem dormire, sed dormitare est, quae quidem reprehendenda sunt cognoscere, sed tamen propter mentis taedium dignis ea increpationibus non emendare. Dormitando vero oculus ad plenissimum somnum ducitur, quia dum plerumque qui praeest malum quod cognoscit non resecat, ad hoc quandoque negligentiae suae merito pervenit, ut quod a subjectis delinquitur, nec agnoscat. Admonendi sunt itaque qui praesunt, ut per circumspectionis studium oculos pervigiles intus et in circuitu habeant, et coeli animalia fieri contendant. (Ezech. I, 18). Ostensa quippe coeli animalia in circuitu et intus oculis plena describuntur (Apoc. IV, 6). Dignum quippe est ut cuncti qui praesunt intus atque in circuitu oculos habeant, quatenus et interno judici in semetipsis placere studeant, et exempla vitae exterius praebentes, ea etiam quae in aliis sunt corrigenda deprehendant. Admonendi sunt subditi, ne praepositorum suorum vitam temere judicent, si quid eos fortasse agere reprehensibiliter vident; ne unde mala recte redarguunt, inde per elationis impulsum in profundiora mergantur. Admonendi sunt, ne cum culpas praepositorum considerant, contra eos audaciores fiant, sed sic si qua valde sunt eorum prava, apud semetipsos dijudicent, ut tamen divino timore constricti ferre sub eis jugum reverentiae non recusent. Quod melius ostendimus, si David factum ad medium deducamus (I Reg. XXIV, 4, seq.). Saul quippe persecutor, cum ad purgandum ventrem speluncam fuisset ingressus, illic cum viris suis David inerat, qui jam tam longo tempore persecutionis ejus mala tolerabat. Cumque eum viri sui ad feriendum Saul accenderent, fregit eos responsionibus, quia manum mittere in christum Domini non deberet. Qui tamen occulte surrexit, et oram chlamydis ejus abscidit. Quid enim per Saul, nisi mali rectores; quid per David, nisi boni subditi designantur? Saul igitur ventrem purgare, est pravos praepositos conceptam in corde malitiam usque ad opera miseri odoris extendere, et cogitata apud se noxia factis exterioribus exsequendo monstrare. Quem tamen David ferire metuit, quia piae subditorum mentes ab omni se peste obtrectationis abstinentes, praepositorum vitam nullo linguae gladio percutiunt, etiam cum de imperfectione reprehendunt. Qui etsi quando pro infirmitate sese abstinere vix possunt, ut extrema quaedam atque exteriora praepositorum mala, sed tamen humiliter loquantur, quasi oram chlamidis silenter incidunt; quia videlicet dum praelatae dignitati saltem innoxie et latenter derogant, quasi regis superpositi vestem foedant, sed tamen ad semetipsos redeunt seque vehementissime vel de tenuissima verbi laceratione reprehendunt. Unde bene et illic scriptum est: Post haec David percussit cor suum, eo quod abscidisset oram chlamidis Saul (Ibid., 6). Facta quippe praepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum recte reprehendenda judicantur. Si quando vero contra eos vel in minimis lingua labitur, necesse est ut per afflictionem poenitentiae cor prematur; quatenus ad semetipsum redeat, et cum praepositae potestati deliquerit, ejus contra se judicium a quo sibi praelata est perhorrescat. Nam cum praepositis delinquimus, ejus ordinationi qui eos nobis praetulit obviamus. Unde Moyses quoque cum contra se et Aaron conqueri populum cognovisset, ait: Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum (Exod. XVI, 8).

CAPUT V

Quomodo admonendi servi et domini.

Aliter admonendi sunt servi, atque aliter domini. Servi scilicet, ut in se semper humilitatem conditionis aspiciant; domini vero, ut naturae suae qua aequaliter sunt cum servis conditi, memoriam non amittant. Servi admonendi sunt ne dominos despiciant, ne Deum offendant si ordinationi illius superbiendo contradicunt; domini quoque admonendi sunt, quia contra Deum de munere ejus superbiunt, si eos quos per conditionem tenent subditos, aequales sibi per naturae consortium non agnoscunt. Isti admonendi sunt ut sciant se servos esse dominorum: illi admonendi sunt ut cognoscant se conservos esse servorum. Istis namque dicitur: Servi, obedite dominis carnalibus (Coloss. III, 22). Et rursum: Quicunque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur (I Tim. VI, 1); illis autem dicitur: Et vos domini eadem facite illis, remittentes minas, scientes quod et illorum et vester Dominus est in coelis (Ephes. VI, 2).

CAPUT VI

Quomodo admonendi sapientes et hebetes.

Aliter admonendi sunt sapientes hujus saeculi, atque aliter hebetes. Sapientes quippe admonendi sunt, ut amittant scire quae sciunt; hebetes quoque admonendi sunt, ut appetant scire quae nesciunt. In illis hoc primum destruendum est, quod se sapientes arbitrantur; in istis jam aedificandum est quidquid de superna sapientia cognoscitur, quia dum minime superbiunt, quasi ad suscipiendum aedificium corda paraverunt. Cum illis laborandum est, ut sapientius stulti fiant, stultam sapientiam deserant, et sapientem Dei stultitiam discant; istis vero praedicandum est, ut ab ea quae putatur stultitia, ad veram sapientiam vicinius transeant. Illis namque dicitur: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc soeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. III, 18); istis vero dicitur: Non multi sapientes secundum carnem (Ibid., I, 22). Et rursum: Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes (Ibid., 27). Illos plerumque ratiocinationis argumenta, istos nonnunquam melius exempla convertunt. Illis nimirum prodest, ut in suis allegationibus victi jaceant; istis vero aliquando sufficit ut laudabilia aliorum facta cognoscant. Unde et magister egregius, sapientibus et insipientibus debitor (Rom. I, 14), cum Hebraeorum quosdam sapientes, quosdam vero etiam tardiores admoneret, illis de completione Testamenti Veteris loquens, eorum sapientiam argumento superavit, dicens: Quod enim antiquatur et senescit, prope interitum est (Hebr. VIII, 13). Cum vero solis exemplis quosdam trahendos cerneret, in eadem Epistola adjunxit: Sancti ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt (Ibid., XI, 36, 37). Et rursum: Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem (Ibid., XIII, 7); quatenus et illos victrix ratio frangeret, et istos ad majora conscendere imitatio blanda suaderet.

CAPUT VII

Quomodo admonendi impudentes et verecundi.

Aliter admonendi sunt impudentes, atque aliter verecundi. Illos namque ab impudentiae vitio non nisi increpatio dura compescit; istos autem plerumque ad melius exhortatio modesta componit. Illi se delinquere nesciunt, nisi etiam a pluribus increpentur; istis plerumque ad conversionem sufficit quod eis doctor mala sua saltem leniter ad memoriam reducit. Illos melius corrigit qui invehendo reprehendit; istis autem major profectus adducitur, si hoc quod in eis reprehenditur quasi ex latere tangatur. Impudentem quippe Judaeorum plebem Dominus aperte increpans, ait: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere (Jerem. III, 3). Et rursum verecundantem refovet, dicens: Confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis, quia dominabitur tui qui fecit te (Isai. LIV, 4). Impudenter quoque delinquentes Galatas aperte Paulus increpat, dicens: O insensati Galatae, quis vos fascinavit (Galat. III, 1)? Et rursum: Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummamini (Ibid. 3)? Culpas vero verecundantium quasi compatiens reprehendit, dicens: Gavisus sum in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis; occupati enim eratis (Philipp. IV, 10); ut et illorum culpas increpatio dura detegeret, et horum negligentiam mollior sermo velaret.

CAPUT VIII

Quomodo admonendi protervi et pusillanimes.

Aliter admonendi sunt protervi, atque aliter pusillanimes. Illi enim dum valde de se praesumunt, exprobrando caeteros dedignantur; isti autem dum nimis infirmitatis suae sunt conscii. plerumque in desperationem cadunt. Illi singulariter summa aestimant cuncta quae agunt, isti vehementer despecta putant esse quae faciunt, et idcirco in desperatione franguntur. Subtiliter itaque ab arguente discutienda sunt opera protervorum, ut in quo sibi placent, ostendantur quia Deo displicent.

Tunc enim protervos melius corrigimus, cum ea quae bene egisse se credunt, male acta monstramus; ut unde adepta gloria creditur, inde utilis subsequatur confusio. Nonnunquam vero cum se vitium proterviae minime perpetrare cognoscunt, compendiosius ad correctionem veniunt, si alterius culpae manifestioris ex latere requisitae improperio confunduntur; ut ex eo quod defendere nequeunt, cognoscant se tenere improbe quod defendunt. Unde cum proterve Paulus Corinthios adversum se invicem videret inflatos, ut alius Pauli, alius Apollo, alius Cephae, alius Christi esse se diceret (I Cor. I, 12; III, 4), incestus culpam in medium deduxit, quae apud eos et perpetrata fuerat, et incorrecta remanebat, dicens: Auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris quis habeat. Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tolleretur de medio vestrum qui hoc opus fecit (I Cor. V, 1, 2). Ac si aperte dicat: Quid vos per proterviam, hujus vel illius dicitis, qui per dissolutionem negligentiae, nullius vos esse monstratis?

At contra, pusillanimes aptius ad iter bene agendi reducimus, si quaedam illorum bona ex latere requiramus, ut dum in eis alia reprehendendo corripimus, alia amplectendo laudemus, quatenus eorum teneritudinem laus audita nutriat, quam culpa increpata castigat. Plerumque autem utilius apud illos proficimus, si et eorum bene gesta memoramus. Et si qua ab eis inordinate gesta sunt, non jam tanquam perpetrata corripimus, sed quasi adhuc ne perpetrari debeant prohibemus, ut et illa quae approbamus, illatus favor augeat, et contra ea quae reprehendimus magis apud pusillanimes exhortatio verecunda convalescat. Unde idem Paulus cum Thessalonicenses in accepta praedicatione perdurantes, quasi de vicino mundi termino quadam cognosceret pusillanimitate turbatos, prius in eis quae fortia prospicit laudat, et caute monendo postmodum quae infirma sunt roborat. Ait enim: Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat charitas uniuscujusque vestrum in invicem; ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra et fide (II Thes. I, 3, 4). Qui cum blanda haec vitae eorum praeconia praemisisset, paulo post subdidit, dicens: Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini (Ibid. II, 1). Egit enim verus doctor, ut prius audirent laudati quod recognoscerent, et postmodum quod exhortati sequerentur; quatenus eorum mentem ne admonitio subjuncta concuteret, laus praemissa solidaret; et qui commotos eos vicini finis suspicione cognoverat, non jam redarguebat motos, sed quasi transacta nesciens, adhuc commoveri prohibebat; ut dum de ipsa levitate motionis praedicatori suo se incognitos crederent, tanto reprehensibiles fieri, quanto et cognosci ab illo formidarent.

CAPUT IX

Quomodo admonendi sint impatientes et patientes.

Aliter admonendi sunt impatientes, atque aliter patientes. Dicendum namque est impatientibus quia dum refrenare spiritum negligunt, per multa etiam quae non appetunt iniquitatum abrupta rapiuntur, quia videlicet mentem impellit furor quo non trahit desiderium; et agit commota velut nesciens, unde post doleat sciens. Dicendum quoque impatientibus, quia dum motionis impulsu praecipites, quaedam velut alienati peragunt, vix mala sua postquam fuerint perpetrata cognoscunt. Qui dum perturbationi suae minime obsistunt, etiamsi qua a se tranquilla mente fuerant bene gesta confundunt, et improviso impulsu destruunt, quidquid forsitan diu labore provido construxerunt. Ipsa namque quae mater est omnium custosque virtutum, per impatientiae vitium virtus amittitur charitatis. Scriptum quippe est: Charitas patiens est (I Cor. XIII, 4). Igitur cum minime est patiens, charitas non est. Per hoc quoque impatientiae vitium ipsa virtutum nutrix doctrina dissipatur. Scriptum namque est: Doctrina viri per patientiam noscitur (Prov. XIX, 14). Tanto ergo quisque minus ostenditur doctus, quanto minus convincitur patiens. Neque enim potest veraciter bona docendo impendere, si vivendo nescit aequanimiter aliena mala tolerare.

Per hoc quoque impatientiae vitium plerumque mentem arrogantiae culpa transfigit; quia dum despici in mundo hoc quisque non patitur, bona si qua sibi occulta sunt, ostentare conatur, atque sic per impatientiam usque ad arrogantiam ducitur; dumque ferre despectionem non potest, detegendo semetipsum in ostentatione gloriatur. Unde scriptum est: Melior est patiens arrogante (Eccle. VII, 9). Quia videlicet eligit patiens quaelibet mala perpeti quam per ostentationis vitium bona sua occulta cognosci. At contra eligit arrogans bona de se vel falsa jactari, ne mala possit vel minima perpeti. Quia igitur cum patientia relinquitur, etiam bona reliqua quae jam gesta sunt destruuntur, recte ad Ezechielem in altari Dei fieri fossa praecipitur, ut in ea videlicet superposita holocausta serventur (Ezech. XLIII, 13). Si enim in altari fossa non esset, omne quod in eo sacrificium reperiret, superveniens aura dispergeret. Quid vero accipimus altare Dei, nisi animam justi, quae quot bona egerit, tot super se ante ejus oculos sacrificia imponit? Quid autem est altaris fossa, nisi bonorum patientia, quae dum mentem ad adversa toleranda humiliat, quasi more foveae hanc in imo positam demonstrat? Fossa ergo in altari fiat, ne superpositum sacrificium aura dispergat: id est, electorum mens patientiam custodiat, ne commota vento impatientiae, et hoc quod bene operata est amittat. Bene autem haec eadem fossa unius cubiti esse monstratur (Ibid.); quia nimirum si patientia non deseritur, unitatis mensura servatur. Unde et Paulus ait: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Lex quippe Christi est charitas unitatis, quam soli perficiunt, qui nec cum gravantur excedunt. Audiant impatientes quod scriptum est: Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium (Prov. XVI, 32). Minor enim est victoria urbium, quia extra sunt quae subiguntur; valde autem majus est quod per patientiam vincitur, quia ipse a se animus superatur, et semetipsum sibimetipsi subjicit, quando eum patientia intra se frenare compellit. Audiant impatientes quod electis suis Veritas dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). Sic enim conditi mirabiliter sumus, ut ratio animam, et anima possideat corpus. Jus vero animae a corporis possessione repellitur, si non prius anima a ratione possidetur. Custodem igitur conditionis nostrae patientiam Dominus esse monstravit, qui in ipsa nos possidere nosmetipsos docuit. Quanta ergo sit impatientiae culpa cognoscimus, per quam et hoc ipsum amittimus possidere quod sumus. Audiant impatientes quod per Salomonem rursum dicitur: Totum 44 spiritum suum profert stultus, sapiens autem differt et reservat in posterum (Prov. XXIX, 11). Impatientia quippe impellente agitur ut totus foras spiritus proferatur; quem idcirco perturbatio citius ejicit, quia nulla interius disciplina sapientiae circumcludit. Sapiens autem differt et reservat in posterum. Laesus enim, in praesens se ulcisci non desiderat, quia etiam tolerans parci optat, sed tamen juste vindicari omnia extremo judicio non ignorat.

At contra admonendi sunt patientes, ne in eo quod exterius portant, interius doleant, ne tantae virtutis sacrificium quod integrum foras immolant, intus malitiae peste corrumpant; et cum ab hominibus non agnoscitur, sed tamen sub divina examinatione peccatur, tanto deterior culpa doloris fiat, quanto sibi ante homines virtutis speciem vindicat.

Dicendum itaque est patientibus, ut studeant diligere quos sibi necesse est tolerare; ne si patientiam dilectio non sequatur, in deteriorem culpam odii virtus ostensa vertatur. Unde Paulus cum diceret: Charitas patiens est, illico adjunxit: Benigna est (I Cor. XIII, 4); videlicet ostendens quia quos ex patientia tolerat, amare etiam ex benignitate non cessat. Unde idem doctor egregius cum patientiam discipulis suaderet, dicens: Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis (Ephes. IV, 31), quasi cunctis exterius jam bene compositis ad interiora convertitur, dum subjungit: Cum omni malitia (Ibid.); quia nimirum frustra indignatio, clamor et blasphemia ab exterioribus tollitur, si in interioribus vitiorum mater malitia dominatur; et incassum foras nequitia ex ramis inciditur, si surrectura multiplicius intus in radice servatur. Unde et per semetipsam Veritas dicit: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Luc. VI, 27). Virtus itaque est coram hominibus, adversarios tolerare; sed virtus coram Deo, diligere; quia hoc solum Deus sacrificium accipit, quod ante ejus oculos in altari boni operis flamma charitatis incendit. Hinc est quod rursum quibusdam patientibus, nec tamen diligentibus dicit: Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides (Matth. VII, 3; Luc. VI, 41)? Pertubatio quippe impatientiae festuca est; malitia vero in corde, trabes in oculo. Illam namque aura tentationis agitat, hanc autem consummata nequitia pene immobiliter portat. Recte vero illic subjungitur: Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui (Ibid.). Ac si dicatur menti iniquae interius dolenti, et sanctam se exterius per patientiam demonstranti: Prius a te molem malitiae excute, et tunc alios de impatientiae levitate reprehende, ne dum non studes simulationem vincere, pejus tibi sit aliena prava tolerare.

Evenire etiam plerumque patientibus solet ut eo quidem tempore quo vel adversa patiuntur, vel contumelias audiunt, nullo dolore pulsentur, et sic patientiam exhibeant, ut custodire etiam cordis innocentiam non omittant; sed cum post paululum haec ipsa quae pertulerint, ad memoriam revocant, igne se doloris inflammant, argumenta ultionis inquirunt, et mansuetudinem quam tolerantes habuerunt, retractantes in malitiam vertunt. Quibus citius a praedicante succurritur, si quae sit hujus permutationis causa pandatur. Callidus namque adversarius bellum contra duos movet, unum videlicet inflammans ut contumelias prior inferat, alterum provocans ut contumelias laesus reddat. Sed plerumque dum hujus jam victor est qui injuriam persuasus irrogat, ab illo vincitur qui illatam sibi aequanimiter portat. Unius ergo victor quem commovendo subjugavit, tota contra alterum virtute se erigit, eumque obsistentem fortiter et vincentem dolet; quem quia commovere in ipsa contumeliarum jaculatione non potuit, ab aperto certamine interim quiescens, et secreta suggestione cogitationem lacescens, aptum deceptionis tempus inquirit. Quia enim publico bello perdidit, ad exercendas occulte insidias exardescit. Quietis namque tempore jam ad victoris animum redit, et vel rerum damna, aut injuriarum jacula ad memoriam reducit, cunctaque quae sibi illata sunt, vehementer exaggerans, intolerabilia ostendit; tantoque mentem moerore conturbat, ut plerumque vir patiens illa se aequanimiter tolerasse post victoriam captivus erubescat, seque non reddidisse contumelias doleat, et deteriora rependere, si occasio praebeatur, quaerat. Quibus ergo isti sunt similes, nisi his qui per fortitudinem in campo victores sunt, sed per negligentiam postmodum intra urbis claustra capiuntur? Quibus sunt similes, nisi iis quos irruens gravis languor a vita non subtrahit, sed leniter veniens recidiva febris occidit? Admonendi sunt igitur patientes, ut cor post victoriam muniant, ut hostem publico bello superatum insidiari moeniis mentis intendant; ut languorem plus reserpentem timeant, ne hostis callidus eo in deceptione postmodum majori exsultatione gaudeat, quo illa dudum contra se rigida colla victorum calcat.

CAPUT X

Quomodo admonendi benevoli et invidi.

Aliter admonendi sunt benevoli, atque aliter invidi. Admonendi namque sunt benevoli, ut sic alienis bonis congaudeant, quatenos habere propria concupiscant. Sic proximorum facta diligendo laudent, ut ea etiam imitando multiplicent, ne si in hoc praesentis vitae stadio ad certamen alienum devoti fautores, sed pigri spectatores assistant, eo post certamen sine bravio remaneant, quo nunc in certamine non laborant; et tunc eorum palmas afflicti respiciant, in quorum nunc laboribus otiosi per durant. Valde quippe peccamus, si aliena bene gesta non diligimus. Sed nil mercedis agimus, si ea quae diligimus, in quantum possumus non imitamur. Dicendum itaque est benevolis, quia si imitari bona minime festinant quae laudantes approbant, sic eis virtutum sanctitas sicut stultis spectatoribus ludicrarum artium vanitas placet. Illi namque aurigarum et histrionum gesta favoribus efferunt, nec tamen tales esse desiderant, quales illos conspiciunt esse quos laudant. Mirantur eos placita egisse, sed tamen devitant similiter placere. Dicendum est benevolis ut cum proximorum facta conspiciunt, ad suum cor redeant, et de alienis actibus non praesumant; ne bona laudent, et agere recusent. Gravius quippe extrema ultione feriendi sunt, quibus placuit quod imitari noluerunt.

Admonendi sunt invidi, ut perpendant quantae caecitatis sunt, qui alieno provectu deficiunt, aliena exsultatione contabescunt. Quantae infelicitatis sunt, qui melioratione proximi deteriores fiunt; dumque augmenta alienae prosperitatis aspiciunt, apud semetipsos anxie afflicti, cordis sui peste moriuntur. Quid istis infelicius, quos dum conspecta felicitas afficit, poena nequiores reddit? Aliorum vero bona quae habere non possunt, si diligerent, sua facerent. Sic quippe sunt universi consistentes in fide, sicut multa membra uno in corpore: quae per officium quidem diversa sunt, sed eo quo sibi vicissim congruunt, unum fiunt. Unde fit ut pes per oculum videat, et per pedes oculi gradiantur; ori auditus aurium serviat, et ad usum suum auribus oris lingua concurrat; suffragetur venter manibus, ventri operentur manus. In ipsa igitur corporis positione accipimus, quod in actione servemus. Nimis itaque turpe est non imitari quod sumus. Nostra sunt nimirum, quae etsi imitari non possumus, amamus in aliis; et amantium fiunt quaeque amantur in nobis. Hinc ergo pensent invidi, charitas quantae virtutis est, quae alieni laboris opera, nostra sine labore facit. Dicendum itaque est invidis, quia dum se a livore minime custodiunt, in antiquam versuti hostis nequitiam demerguntur. De illo namque scriptum est: Invidia autem diaboli mors intrarit in orbem terrarum (Sap. II, 24). Quia enim ipse caelum perdidit, condito hoc homini invidit, et damnationem suam perditus adhuc alios perdendo cumulavit. Admonendi sunt invidi ut cognoscant quantis lapsibus succrescentis ruinae subjaceant, quia dum livorem a corde non projiciunt, ad apertas operum nequitias devolvuntur. Nisi enim Cain invidisset acceptam fratris hostiam, minime pervenisset ad exstinguendam vitam. Unde scriptum est: Et respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus; ad Cain vero et ad munera ejus non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus (Genes. IV, 4). Livor itaque sacrificii, fratricidii seminarium fuit. Nam quem meliorem se esse doluit, ne utcumque esset amputavit. Dicendum est invidis quia dum se ista intrinsecus peste consumunt, etiam quidquid in se aliud boni habere videntur interimunt. Unde scriptum est: Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium invidia (Prov. XIV, 30). Quid enim per carnes nisi infirma quaedam ac tenera, et quid per ossa nisi fortia acta signantur? Et plerumque contingit ut quidam cum cordis innocentia in nonnullis suis actibus infirmi videantur, quidam vero jam quaedam ante humanos oculos robusta exerceant, sed tamen erga aliorum bona intus invidiae pestilentia tabescant. Bene ergo dicitur: Vita carnium sanitas cordis; quia si mentis innocentia custoditur, etiam si qua foris infirma sunt quandoque roborantur. Et recte illic subditur: Putredo ossium invidia, quia per livoris vitium ante Dei oculos pereunt etiam quae humanis oculis fortia videntur. Ossa quippe per invidiam putrescere, est quaedam etiam robusta deperire.

CAPUT XI

Quomodo admonendi simplices et versipelles.

Aliter admonendi sunt simplices, atque aliter impuri. Laudandi sunt simplices quod studeant numquam falsa dicere, sed admonendi sunt ut noverint nonnunquam vera reticere. Sicut enim semper dicentem falsitas laesit, ita nonnunquam quibusdam audita vera nocuerunt. Unde coram discipulis Dominus locutionem suam silentio temperans, ait: Multa habeo vobis dicere, sed nunc non potestis illa portare (Joan. XVI, 12). Admonendi sunt igitur simplices, ut sicut fallaciam semper utiliter vitant, ita veritatem semper utiliter proferant. Admonendi sunt ut simplicitatis bono prudentiam adjungant, quatenus sic securitatem de simplicitate possideant, ut circumspectionem prudentiae non amittant. Hinc namque per doctorem gentium dicitur: Volo vos sapientes esse in bono, simplices autem in malo (Rom. XVI, 19). Hinc electos suos per semetipsam Veritas admonet, dicens: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16). Quia videlicet in electorum cordibus debet et simplicitatem columbae astutia serpentis acuere, et serpentis astutiam columbae simplicitas temperare, quatenus nec seducti per prudentiam calleant, nec ab intellectus studio ex simplicitate torpescant.

At contra admonendi sunt impuri, ut quam gravis sit, quem cum culpa sustinent, duplicitatis labor agnoscant. Dum enim deprehendi metuunt, semper improbas defensiones quaerunt, semper pavidis suspicionibus agitantur. Nil autem est ad defendendum puritate tutius, nil ad dicendum veritate facilius. Nam dum fallaciam suam tueri cogitur, duro cor labore fatigatur. Hinc namque scriptum est: Labor labiorum ipsorum operiet eos (Psal. CXXXIX, 10). Qui enim nunc implet, tunc operit, quia cujus nunc animum per blandam inquietudinem exerit, tunc per asperam retributionem premit. Hinc per Jeremiam dicitur: Docuerunt linguam suam loqui mendacium, ut inique agerent laboraverunt (Jerem. IX, 5). Ac si aperte diceretur: Qui amici esse veritatis sine labore poterant, ut peccent laborant; cumque vivere simpliciter renuunt, laboribus exigunt ut moriantur. Nam plerumque in culpa deprehensi, dum quales sint cognosci refugiunt, sese sub fallaciae velamine abscondunt, et hoc quod peccant, quodque jam aperte cernitur, excusare moliuntur; ita ut saepe is qui eorum culpas corripere studet, aspersae falsitatis nebulis seductus, pene amisisse se videat quod de eis jam certum tenebat. Unde recte sub Judaeae specie per prophetam contra peccantem animam excusantemque se, dicitur: Ibi habuit foveam ericius (Isai. XXXIV, 15). Ericii quippe nomine impurae mentis seseque callide defendentis duplicitas designatur; quia videlicet ericius cum apprehenditur, ejus et caput cernitur, et pedes videntur, et corpus omne conspicitur; sed mox ut apprehensus fuerit, semetipsum in sphaeram colligit, pedes introrsus subtrahit, caput abscondit, et intra tenentis manus totum simul amittitur, quod totum simul ante videbatur. Sic nimirum, sic impurae mentes sunt, cum in suis excessibus comprehenduntur. Caput enim ericii cernitur, quia quo initio ad culpam peccator accesserit videtur. Pedes ericii conspiciuntur, quia quibus vestigiis nequitia sit perpetrata cognoscitur, et tamen adductis repente excusationibus impura mens introrsus pedes colligit, quia cuncta iniquitatis suae vestigia abscondit. Caput subtrahit, quia miris defensionibus nec inchoasse se malum aliquod ostendit. Et quasi sphaera in manu tenentis remanet, quia is qui corripit, cuncta quae jam cognoverat subito amittens, involutum intra conscientiam peccatorem tenet; et qui totum jam deprehendendo viderat, tergiversatione pravae defensionis illusus totum pariter ignorat. Foveam ergo habet ericius in reprobis, quia malitiosae mentis duplicitas sese intra se colligens abscondit in tenebris defensionis.

Audiant impuri quod scriptum est: Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter (Prov. X, 9). Fiducia quippe magnae securitatis est simplicitas actionis. Audiant quod sapientis ore dicitur: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum (Sap. I, 5). Audiant quod Scriptura rursum teste perhibetur: Cum simplicibus sermocinatio ejus (Prov. III, 32). Deo enim sermocinari, est per illustrationem suae praesentiae humanis mentibus arcana revelare. Cum simplicibus igitur sermocinari dicitur; quia de supernis mysteriis illorum mentes radio suae visitationis illuminat, quos nulla umbra duplicitatis obscurat. Est autem speciale duplicium malum, quia dum perversa et duplici actione caeteros fallunt, quasi praestantius caeteris prudentes se esse gloriantur; et quia districtionem retributionis non considerant, de damnis suis miseri exsultant. Audiant autem quomodo super illos propheta Sophonias vim divinae animadversionis intendat, dicens: Ecce dies Domini venit magnus et horribilis, dies irae dies illa, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris super omnes civitates munitas, et super omnes angulos excelsos (Soph. I, 14, 15). Quid enim per civitates munitas exprimitur, nisi suspectae mentes et fallaci semper defensione circumdatae, quae quoties earum culpa corripitur, veritatis ad se jacula non admittunt? Et quid per excelsos angulos (duplex quippe semper est in angulis paries) nisi impura corda signantur? quae dum veritatis simplicitatem fugiunt, ad semetipsa quodammodo duplicitatis perversitate replicantur, et, quod est deterius, apud cogitationes suas in fastu prudentiae ex ipsa se culpa impuritatis extollunt. Dies igitur Domini vindictae atque animadversionis plena super civitates munitas et super excelsos angulos venit, quia ira extremi judicii humana corda et defensionibus contra veritatem clausa destruit, et duplicitatibus involuta dissolvit. Tunc enim munitae civitates cadunt, quia mentes Deo impenetratae damnabuntur. Tunc excelsi anguli corruunt, quia corda quae se per impuritatis prudentiam erigunt, per justitiae sententiam prosternuntur.

CAPUT XII

Quomodo admonendi sunt incolumes et aegri.

Aliter admonendi sunt incolumes, atque aliter aegri.

Admonendi sunt incolumes, ut salutem corporis exerceant ad salutem mentis; ne si acceptae incolumitatis gratiam ad usum nequitiae inclinent, dono deteriores fiant; et eo postmodum supplicia graviora mereantur, quo nunc largioribus bonis Dei male uti non metuunt. Admonendi sunt incolumes, ne opportunitatem salutis in perpetuum promerendae despiciant. Scriptum namque est: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Admonendi sunt ne placere Deo si cum possunt noluerint, cum voluerint sero non possint. Hinc est enim quod eos post sapientia deserit, quos prius diutius renuentes vocavit, dicens: Vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis; ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis quod timebatis advenerit (Prov. I, 24, seq.). Et rursum: Tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me. Salus itaque corporis quando ad bene operandum accepta despicitur, quanti sit muneris amissa sentitur. Et infructuose ad ultimum quaeritur, quae congruo concessa tempore utiliter non habetur. Unde bene per Salomonem rursum dicitur: Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli; ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes et corpus tuum (Ibid. V, 9, seq.). Qui namque alieni a nobis sunt, nisi maligni spiritus, qui a coelestis sunt patriae sorte separati? Quis vero honor noster est, nisi quia in luteis corporibus conditi, ad Conditoris tamen nostri sumus imaginem et similitudinem creati? Vel quis alius crudelis est, nisi ille angelus apostata, qui et semetipsum poena mortis superbiendo perculit, et inferre mortem humano generi etiam perditus non pepercit? Honorem itaque suum alienis dat, qui ad Dei imaginem et similitudinem conditus, vitae suae tempora malignorum spirituum voluptatibus administrat. Annos etiam suos crudeli tradit, qui ad voluntatem male dominantis adversarii accepta vivendi spatia expendit. Ubi bene subditur: Ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena. Quisquis enim per acceptam valetudinem corporis, per tributam sibi sapientiam mentis, non exercendis virtutibus, sed perpetrandis vitiis elaborat, nequaquam suis viribus suam domum, sed extraneorum habitacula, id est immundorum spirituum facta multiplicat, nimirum vel luxuriando, vel superbiendo agens, ut etiam se addito, perditorum numerus crescat. Bene autem subditur: Et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes et corpus tuum. Plerumque enim accepta salus carnis per vitia expenditur; sed cum repente subtrahitur, cum molestiis caro atteritur, cum jam egredi anima urgetur, diu male habita quasi ad bene vivendum salus amissa requiritur. Et tunc gemunt homines quod Deo servire noluerunt, quando damna negligentiae suae recuperare serviendo nequaquam possunt. Unde alias dicitur: Cum occideret eos, tunc requirebant eum (Psal. LXXVII, 34). At contra admonendi sunt aegri, ut eo se filios Dei sentiant, quo illos disciplinae flagella castigant. Nisi enim correctis haereditatem dare disponeret, erudire eos per molestias non curaret. Hinc namque ad Joannem Dominus per angelum dicit: Ego quos amo arguo et castigo (Apoc. III, 19; Prov. III, 11). Hinc rursum scriptum est: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini, neque fatigeris cum ab eo argueris. Quem enim diligit Dominus castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 5, 6). Hinc Psalmista ait: Multae tribulationes justorum, et de omnibus his liberavit eos Dominus (Psal. XXXIII, 20). Hinc quoque beatus Job in dolore exclamans, ait: Si justus fuero, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria (Job. X, 15). Dicendum est aegris, ut si coelestem patriam, suam credunt, necessario in hac labores velut in aliena patiantur. Hinc est enim quod lapides extra tunsi sunt, ut in constructione templi Domini absque mallei sonitu ponerentur; quia videlicet nunc foris per flagella tundimur, ut intus in templum Dei postmodum sine disciplinae percussione disponamur, quatenus quidquid in nobis est superfluum, modo percussio resecet, et tunc sola nos in aedificio concordia charitatis liget. Admonendi sunt aegri, ut considerent pro percipiendis terrenis haereditatibus quam dura carnales filios disciplinae flagella castigent. Quae ergo nobis divinae correptionis poena gravis est, per quam et nunquam amittenda haereditas percipitur, et semper mansura supplicia vitantur? Hinc etenim Paulus ait: Patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores, et reverebamur eos; non multo magis obtemperabimus patri spirituum, et vivemus? Et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos; hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus (Hebr. XII, 9, 10).

Admonendi sunt aegri, ut considerent quanta salus cordis sit molestia corporalis, quae ad cognitionem sui mentem revocat, et quam plerumque salus abjicit, infirmitatis memoriam reformat, ut animus qui extra se in elationem ducitur, cui sit conditioni subditus, ex percussa quam sustinet carne memoretur. Quod recte per Balaam (si tamen vocem Dei subsequi obediendo voluisset) in ipsa ejus itineris retardatione signatur (Num. XXII, 23, seq.). Balaam namque pervenire ad propositum tendit, sed ejus votum animal cui praesidet praepedit. Prohibitione quippe immorata asina angelum videt, quem humana mens non videt; quia plerumque caro per molestias tarda flagello suo menti Deum indicat, quem mens ipsa carni praesidens non videbat, ita ut anxietatem spiritus proficere in hoc mundo cupientis, velut iter tendentis impediat, donec ei invisibilem qui sibi obviat innotescat. Unde et bene per Petrum dicitur: Correptionem habuit suae vesaniae subjugale mutum, quod in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam (II Petr. II, 15). Insanus quippe homo a subjugali muto corripitur, quando elata mens humilitatis bonum quod tenere debeat ab afflicta carne memoratur. Sed hujus correptionis donum idcirco Balaam non obtinuit, quia ad maledicendum pergens, vocem, non mentem mutavit. Admonendi sunt aegri ut considerent quanti sit muneris molestia corporalis, quae et admissa peccata diluit, et ea quae admitti poterant compescit; quae sumpta ab exterioribus plagis, concussae menti poenitentiae vulnera infligit. Unde scriptum est: Livor vulneris abstergit mala, et plagae in secretioribus ventris (Prov. XX, 30). Mala enim livor vulneris abstergit, quia flagellorum dolor vel cogitatas, vel perpetratas nequitias diluit. Solet vero ventris appellatione mens accipi; quia sicut venter consumit escas, ita mens petractando excoquit curas. Quia enim venter mens dicitur, ea sententia docetur qua scriptum est: Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris (Ibid.). Ac si diceret: Divini afflatus illuminatio, cum in mentem hominis venerit, eam sibimetipsi illuminans ostendit, quae ante Spiritus sancti adventum cogitationes pravas et portare poterat, et pensare nesciebat. Livor ergo vulneris abstergit mala, et plagae in secretioribus ventris; quia cum exterius percutimur, ad peccatorum nostrorum memoriam taciti afflictique revocamur, atque ante oculos nostros cuncta quae a nobis sunt male gesta reducimus, et per hoc quod foris patimur, magis intus quod fecimus dolemus. Unde fit ut inter aperta vulnera corporis amplius nos abluat plaga secreta ventris, quia sanat nequitias pravi operis occultum vulnus doloris. Admonendi sunt aegri quatenus patientiae virtutem servent, ut incessanter quanta Redemptor noster ab his quos creaverat, pertulit mala, considerent; quod tot abjecta conviciorum probra sustinuit; quod de manu antiqui hostis captivorum animas quotidie rapiens, insultantium alapas accepit; quod aqua salutis nos diluens, a perfidorum sputis faciem non abscondit; quod advocatione sua nos ab aeternis suppliciis liberans, tacitus flagella toleravit; quod inter angelorum choros perennes nobis honores tribuens, colaphos pertulit; quod a peccatorum nos punctionibus salvans, spinis caput supponere non recusavit, quod aeterna nos dulcedine inebrians in siti sua fellis amaritudinem accepit; quod qui pro nobis Patrem, quamvis divinitate esset aequalis, adoravit, sub irrisione adoratus tacuit; quod vitam mortuis praeparans, usque ad mortem ipse vita pervenit. Cur itaque asperum creditur, ut a Deo homo toleret flagella pro malis, si tanta Deus ab hominibus pertulit mala pro bonis? Aut quis sana intelligentia de percussione sua ingratus existat, si ipse hinc sine flagello non exiit, qui hic sine peccato vixit?

CAPUT XIII

Quomodo admonendi qui flagella metuunt, et qui contemnunt.

Aliter admonendi sunt qui flagella metuunt, et propterea innocenter vivunt; atque aliter admonendi sunt, qui sic in iniquitate durerunt, ut neque per flagella corrigantur. Dicendum namque est flagella timentibus, ut et bona temporalia nequaquam pro magno desiderent, quae adesse etiam pravis vident; et mala praesentia nequaquam velut intolerabilia fugiant, quibus hic plerumque etiam bonos affici non ignorant. Admonendi sunt ut si malis veraciter carere desiderant, aeterna supplicia perhorrescant, neque in hoc suppliciorum timore remaneant, sed ad amoris gratiam nutrimento charitatis excrescant. Scriptum quippe est: Perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Et rursum scriptum est: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba pater (Rom. VIII, 15). Unde idem doctor iterum dicit: Ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Si ergo adhuc a prava actione formidata poena prohibet, profecto formidantis animum nulla spiritus libertas tenet. Nam si poenam non metueret, culpam proculdubio perpetraret. Ignorat itaque mens gratiam libertatis, quam ligat servitus timoris. Bona enim pro semetipsis amanda sunt, et non poenis compellentibus exsequenda. Nam qui propterea bona facit, quia tormentorum mala metuit, vult non esse quod metuat, ut audenter illicita committat. Unde luce clarius constat quod coram Deo innocentia amittitur, ante cujus oculos desiderio peccatur. At contra hi, quos ab iniquitatibus nec flagella compescunt, tanto acriori invectione feriendi sunt, quanto majori insensibilitate duruerunt. Plerumque enim sine dedignatione dedignandi sunt, sine desperatione desperandi; ita duntaxat, ut et ostensa desperatio formidinem incutiat, et subjuncta admonitio ad spem reducat. Districte itaque contra illos divinae sententiae proferendae sunt, ut ad cognitionem sui considerata aeterna animadversione revocentur. Audiant enim in se impletum esse quod scriptum est: Si confuderis stultum in pila, quasi ptisanas ferienti desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus (Prov. XXVII, 22). Contra hos propheta Domino conqueritur, dicens: Attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam (Jer. V, 3). Hinc est quod Dominus dicit: Interfeci et perdidi populum istum, et tamen a viis suis non sunt reversi (Isai. IX, 13). Hinc rursum ait: Populus non est reversus ad percutientem se (Jer. XV, 6). Hinc voce flagellantium propheta conqueritur, dicens: Curavimus Babylonem et non est sanata (Jer. LI, 9). Babylon quippe curatur, nec tamen ad sanitatem reducitur, quando mens in prava actione confusa, verba correptionis audit, flagella correptionis percipit, et tamen ad recta salutis itinera redire contemnit. Hinc captivo Israelitico populo, nec tamen ab iniquitate converso Dominus exprobrat, dicens: Versa est mihi domus Israel in scoriam; omnes isti aes, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis (Ezech. XXII, 18). Ac si aperte dicat: Purgare eos per ignem tribulationis volui, et argentum illos vel aurum fieri quaesivi, sed in fornace mihi in aes, stannum, et ferrum, et plumbum versi sunt, quia non ad virtutem, sed ad vitia etiam in tribulatione proruperunt. Aes quippe dum percutitur, amplius metallis caeteris sonitum reddit. Qui igitur in percussione positus erumpit ad sonitum murmurationis, in aes versus est in medio fornacis. Stannum vero cum ex arte componitur, argenti speciem mentitur. Qui ergo simulationis vitio non caret in tribulatione, stannum factus est in fornace. Ferro autem utitur, qui vitae proximi insidiatur. Ferrum itaque in fornace est qui nocendi malitiam non amittit in tribulatione. Plumbum quoque caeteris metallis est gravius. In fornace ergo plumbum invenitur, qui sic peccati sui pondere premitur, ut etiam in tribulatione positus a terrenis desideriis non levetur. Hinc rursum scriptum est: Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus neque per ignem (Ezech. XXIV, 12). Ignem quippe nobis tribulationis admovet, ut in nobis vitiorum purget; sed nec per ignem rubiginem amittimus, quando et inter flagella vitio non caremus. Hinc Propheta iterum dicit: Frustra conflavit conflator; malitiae eorum non sunt consumptae (Jer. VI, 29).

Sciendum vero est, quod nonnunquam cum inter flagellorum duritiam remanent incorrecti, dulci sunt admonitione mulcendi. Quos enim cruciamenta non corrigunt, nonnunquam ab iniquis actionibus lenia blandimenta compescunt; quia et plerumque aegros, quos fortis pigmentorum potio curare non valuit, ad salutem pristinam tepens aqua revocavit; et nonnulla vulnera quae curari incisione nequeunt, fomentis olei sanantur. Et durus adamas incisionem ferri minime recipit, sed leni hircorum sanguine mollescit.

CAPUT XIV

Quomodo admonendi taciturni et verbosi.

Aliter admonendi sunt nimis taciti, atque aliter multiloquio vacantes. Insinuari namque nimis tacitis debet, quia dum quaedam vitia incaute fugiunt, occulte deterioribus implicantur. Nam saepe linguam quia immoderatius frenant, in corde gravius multiloquium tolerant; ut eo plus cogitationes in mente ferveant, quo illas violenta custodia indiscreti silentii angustat. Quae plerumque tanto latius diffluunt, quanto se esse securius aestimant, quia foris a reprehensoribus non videntur. Unde nonnunquam mens in superbiam extollitur, et quos loquentes audit, quasi infirmos despicit. Cumque os corporis claudit, quantum se vitiis superbiendo aperiat non agnoscit. Linguam etenim premit, mentem elevat; et cum suam nequitiam minime considerat, tanto apud se cunctos liberius, quanto et secretius accusat. Admonendi sunt igitur nimis taciti, ut scire sollicite studeant, non solum quales foris ostendere, sed etiam quales se debeant intus exhibere, ut plus ex cogitationibus occultum judicium quam ex sermonibus reprehensionem metuant proximorum. Scriptum namque est: Fili mi, attende sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam, ut custodias cogitationes (Prov. V, 1). Nil quippe in nobis est corde fugacius, quod a nobis toties recedit, quoties per pravas cogitationes defluit. Hinc etenim Psalmista ait: Cor meum dereliquit me (Ps. XXXIX, 13). Hinc ad semetipsum rediens, ait: Invenit servus tuus cor suum ut oraret te (II Reg. VII, 27). Cum ergo cogitatio per custodiam restringitur, cor quod fugere consuevit invenitur.

Plerumque autem nimis taciti cum nonnulla injusta patiuntur, eo in acriorem dolorem prodeunt, quo ea quae sustinent non loquuntur. Nam si illatas molestias tranquille lingua diceret, a conscientia dolor emanaret. Vulnera enim clausa plus cruciant. Nam cum putredo quae interius fervet ejicitur, ad salutem dolor aperitur. Scire igitur debent, qui plus quam expedit tacent, ne inter molesta quae tolerant, dum linguam tenent, vim doloris exaggerent. Admonendi sunt enim ut si proximos sicut se diligunt, minime illis taceant unde eos juste reprehendunt. Vocis enim medicamine utrorumque saluti concurritur, dum et ab illo qui infert actio prava compescitur, et ab hoc qui sustinet doloris fervor vulnere aperto temperatur. Qui enim proximorum mala respiciunt, et tamen in silentio linguam premunt, quasi conspectis vulneribus usum medicaminis subtrahunt, et eo mortis auctores fiunt, quo virus quod poterant curare noluerunt. Lingua itaque discrete frenanda est, non insolubiliter obliganda. Scriptum namque est: Sapiens tacebit usque ad tempus (Eccli. XX, 7), ut nimirum cum opportunum considerat, postposita censura silentii, loquendo quae congruunt, in usum se utilitatis impendat. Et rursum scriptum est: Tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccle. III, 7). Discrete quippe vicissitudinum pensanda sunt tempora, ne aut cum restringi lingua debet, per verba inutiliter defluat; aut cum loqui utiliter potest, semetipsam pigre restringat. Quod bene Psalmista considerans, dicit: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Ps. CXL, 3). Non enim poni ori suo parietem, sed ostium petit, quod videlicet aperitur et clauditur. Unde et nobis caute discendum est, quatenus os discretum et congruo tempore vox aperiat, et rursum congruo taciturnitas claudat. At contra abmonendi sunt multiloquio vacantes, ut vigilanter aspiciant a quanto rectitudinis statu depereunt, dum per multiplicia verba dilabuntur. Humana etenim mens aquae more circumclusa ad superiora colligitur, quia illud repetit unde descendit; et relaxata deperit, quia se per infima inutiliter spargit. Quot enim supervacuis verbis a silentii sui censura dissipatur, quasi tot rivis extra se ducitur. Unde et redire interius ad sui cognitionem non sufficit, quia per multiloquium sparsa, a secreto se intimae considerationis excludit. Totam vero se insidiantis hostis vulneribus detegit, quia nulla munitione custodiae circumcludit. Unde scriptum est: Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum (Prov. XXV, 28). Quia enim murum silentii non habet, patet inimici jaculis civitas mentis; et cum se per verba extra semetipsam ejicit, apertam se adversario ostendit. Quam tanto ille sine labore superat, quanto et ipsa quae vincitur, contra semetipsam per multiloquium pugnat.

Plerumque autem quia per quosdam gradus desidiosa mens in lapsum casus impellitur, dum otiosa cavere verba negligimus, ad noxia pervenimus; ut prius loqui aliena libeat, postmodum detractionibus eorum vitam de quibus loquitur mordeat, ad extremum vero usque ad apertas lingua contumelias erumpat. Hine seminantur stimuli, oriuntur rixae, accenduntur faces odiorum, pax exstinguitur cordium. Unde bene per Salomonem dicitur: Qui dimittit aquam, caput est jurgiorum (Prov. XVII, 14). Aquam quippe dimittere est linguam in fluxum eloquii relaxare. Quo contra in bona etiam parte iterum dicitur: Aqua profunda, verba ex ore viri (Ibid., XVIII, 4). Qui ergo dimittit aquam, caput est jurgiorum, quia qui linguam non refrenat, concordiam dissipat. Unde e diverso scriptum est: Qui imponit stulto silentium, iras mitigat (Ibid., XXVI. 10). Quod autem multiloquio quisque serviens, rectitudinem justitiae tenere nequaquam possit, testatur Propheta qui ait: Vir linguosus non dirigetur super terram (Ps. CXXXIX, 12). Hinc quoque Salomon iterum dicit: In multiloquio non deerit peccatum (Prov. X, 19). Hinc Isaias ait: Cultus justitiae silentium (Is. XXXII, 17), videlicet indicans quia mentis justitia desolatur quando ab immoderata locutione non parcitur. Hinc Jacobus ait: Si quis putat se religiosum esse non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio (Jac. I, 26). Hinc rursum ait: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum (Ibid., 19). Hinc iterum, linguae vim definiens, adjungit: Inquietum malum, plena veneno mortifero (Jac. II, 8). Hinc per semetipsam nos Veritas admonet, dicens: Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII, 36). Otiosum quippe verbum est, quod aut ratione justae necessitatis, aut intentione piae utilitatis caret. Si ergo de otioso sermone ratio exigitur, pensemus quae poena multiloquium maneat, in quo etiam per noxia verba peccatur.

CAPUT XV

Quomodo admonendi pigri et praecipites.

Aliter admonendi sunt pigri, atque aliter praecipites. Illi namque suadendi sunt, ne agenda bona, dum differunt, amittant; isti vero admonendi sunt, ne dum bonorum tempus incaute festinando praeveniunt, eorum merita immutent. Pigris itaque intimandum est quod saepe dum opportune agere quae possumus nolumus, paulo post cum volumus non valemus. Ipsa quippe mentis desidia dum congruo fervore non accenditur, a bonorum desiderio funditus, convalescente furtim torpore mactatur. Unde aperte per Salomonem dicitur: Pigredo immittit soporem (Prov. XIX, 15). Piger enim recte sentiendo quasi vigilat, quamvis nil operando torpescat; sed pigredo soporem immittere dicitur, quia paulisper etiam recte sentiendi vigilantia amittitur, dum a bene operandi studio cessatur. Ubi recte subjungitur: Et anima dissoluta esuriet (Ibid.). Nam quia se ad superiora stringendo non dirigit, neglectam se inferius per desideria expandit; et dum studiorum sublimium vigore non constringitur, cupiditatis infimae fame sauciatur; ut quo se per disciplinam ligare dissimulat, eo se esuriens per voluptatum desideria spargat. Hinc ab eodem rursus Salomone scribitur: In desideriis est omnis otiosus (Prov. XXI, 26). Hinc ipsa Veritate praedicante (Matth. XII, 44, 45), uno quidem exeunte spiritu munda domus dicitur, sed multiplicius redeunte dum vacat occupatur. Plerumque piger dum necessaria agere negligit, quaedam sibi difficilia opponit, quaedam vero incaute formidat; et dum quasi invenit quod velut juste metuat, ostendit quod in otio quasi non injuste torpescat. Cui recte per Salomonem dicitur: Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur ei (Prov. XX, 4). Propter frigus quippe piger non arat, dum desidiae torpore constrictus, agere quae debet bona dissimulat. Propter frigus piger non arat, dum parva ex adverso mala metuit, et operari maxima praetermittit. Bene autem dicitur: Mendicabit aestate, et non dabitur ei. Qui enim nunc in bonis operibus non exsudat, cum sol judicii ferventior apparuerit, quia frustra regni aditum postulat, nil accipiens aestate mendicat. Bene huic per eumdem Salomonem rursum dicitur: Qui observat ventum, non seminat; et qui considerat nubes, numquam metit (Eccle. XI, 4). Quid enim per ventum, nisi malignorum spirituum tentatio exprimitur? Et quid per nubes quae moventur a vento, nisi adversitates pravorum hominum designantur? A ventis videlicet impelluntur nubes, quia immundorum spirituum afflatu pravi excitantur homines. Qui ergo observat ventum, non seminat; et qui considerat nubes, nunquam metit; quia quisquis tentationem malignorum spirituum, quisquis persecutionem pravorum hominum metuit, neque nunc grana boni operis seminat, neque tunc manipulos sanctae retributionis secat.

At contra, praecipites dum bonorum actuum praeveniunt tempus, meritum pervertunt, et saepe in malis corruunt, dum bona minime discernunt. Qui nequaquam quae quando agant inspiciunt, sed plerumque acta quia ita non debuerunt agere cognoscunt. Quibus sub auditoris specie recte apud Salomonem dicitur: Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non poenitebis (Eccli. XXXII, 24). Et rursum: Palbebrae tuae precedant gressus tuos (Prov. IV, 25). Palpebrae quippe gressus praecedunt, cum operationem nostram consilia recta praeveniunt. Qui enim negligit considerando praevidere quod facit, gressus tendit, oculos claudit, pergendo iter conficit, sed praevidendo sibimetipsi non antecedit, atque idcirco citius corruit, quia quo pedem operis ponere debeat, per palpebram consilii non attendit.

CAPUT XVI

Quomodo admonendi mansueti et iracundi.

Aliter admonendi sunt mansueti, atque aliter iracundi. Nunnunquam enim mansueti cum praesunt, vicinum et quasi juxta positum torporem desidiae patiuntur. Et plerumque nimia resolutione lenitatis, ultra quam necesse est vigorem districtionis emolliunt. At contra iracundi cum regiminum loca percipiunt, quo impellente ira in mentis vaesaniam devolvuntur, eo etiam subditorum vitam dissipata quietis tranquillitate confundunt. Quos cum furor agit in praeceps, ignorant quidquid irati faciunt, ignorant quidquid a semetipsis patiuntur irati. Nunnunquam vero, quod est gravius, irae suae stimulum justitiae zelum putant. Et cum vitium virtus creditur, sine metu culpa cumulatur. Saepe ergo mansueti dissolutionis torpescunt taedio; saepe iracundi rectitudinis falluntur zelo. Illorum itaque virtuti vitium latenter adjungitur; his autem suum vitium quasi virtus fervens videtur. Admonendi sunt igitur illi ut fugiant quod juxta ipsos est, isti quod in ipsis est attendant; illi quod non habent discernant, isti quod habent. Amplectantur mansueti sollicitudinem, damnent iracundi perturbationem. Admonendi sunt mansueti, ut habere etiam aemulationem justitiae studeant; admonendi sunt iracundi, ut aemulationi quam se habere existimant, mansuetudinem subjungant. Idcirco namque Spiritus sanctus in columba nobis est et in igne monstratus, quia videlicet omnes quos implet, et columbae simplicitate mansuetos, et igne zeli ardentes exhibet.

Nequaquam ergo sancto Spiritu plenus est, qui aut in tranquillitate mansuetudinis fervorem aemulationis deserit, aut rursum in aemulationis ardore virtutem mansuetudinis amittit. Quod fortasse melius ostendimus, si in medium Pauli magisterium proferamus, qui duobus discipulis et non diversa charitate praeditis, diversa tamen adjutoria praedicationis impendit. Timotheum namque admonens, ait: Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2). Titum quoque admonet dicens: Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio (Tit. II, 15). Quid est quod doctrinam suam tanta arte dispensat, ut in exhibenda hac, alteri imperium, atque alteri patientiam proponat, nisi quod mansuetioris spiritus Titum, et Paulo ferventioris vidit esse Timotheum? Illum per aemulationis studium inflammat, hunc per lenitatem patientiae temperat. Illi quod deest jungit, huic quod super est subtrahit. Illum stimulo impellere nititur, hunc freno moderatur. Magnus quippe susceptae Ecclesiae colonus, alios palmites ut crescere debeant rigat; alios cum plus justo crescere conspicit resecat, ne aut non crescendo non ferant fructus, aut, immoderate crescendo, quos protulerint amittant. Sed longe alia est ira quae sub aemulationis specie subripit, alia quae turbatum cor et sine justitiae praetextu confundit. Illa enim in hoc quod debet inordinate extenditur, haec autem semper in his quae non debet inflammatur. Sciendum quippe est quia in hoc ab impatientibus iracundi differunt, quod illi ab aliis illata non tolerant, isti autem etiam quae tolerentur important. Nam iracundi saepe etiam se declinantes insequuntur, rixae occasionem commovent, labore contentionis gaudent; quos tamen melius corrigimus, si in ipsa irae suae commotione declinamus. Perturbati quippe quid audiant ignorant, sed ad se reducti tanto liberius exhortationis verba recipiunt, quanto se tranquillius toleratos erubescunt. Menti autem furore ebriae, omne rectum quod dicitur, perversum videtur. Unde et Nabal ebrio culpam suam Abigail laudabiliter tacuit, quam digesto vino laudabiliter dixit (I Reg. XXV, 37). Idcirco enim malum quod fecerat, cognoscere potuit, quia hoc ebrius non audivit.

Cum vero ita iracundi alios impetunt, ut declinari omnino non possint, non aperta exprobratione, sed sub quadam sunt cautela reverentiae parcendo feriendi. Quod melius ostendimus, si Abner factum ad medium deducamus. Hunc quippe cum Asael vi incautae praecipitationis impeteret, scriptum est: Locutus est Abner ad Asael, dicens: Recede, noli me persequi, ne compellar confodere te in terram. Qui audire contempsit, et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit eum, et mortuus est (II Reg. II, 22, 23). Cujus enim Asael typum tenuit, nisi eorum, quos vehementer arripiens furor in praeceps ducit? Qui in eodem furoris impetu tanto caute declinandi sunt, quanto et insane rapiuntur. Unde et Abner, qui nostro sermone patris lucerna dicitur, fugit, quia doctorum lingua quae supernum Dei lumen indicat, cum per abrupta furoris mentem cujuspiam ferri conspicit, cumque contra irascentem dissimulat verborum jacula reddere, quasi persequentem non vult ferire. Sed cum iracundi nulla consideratione se mitigant, et quasi Asael persequi et insanire non cessant, necesse est ut hi qui furentes conantur reprimere, nequaquam se in furore erigant, sed quidquid est tranquillitatis ostendant; quaedam vero subtiliter proferant, in quibus ex obliquo furentis animum pungant. Unde et Abner cum contra persequentem substitit, non eum recta, sed aversa asta transforavit. Ex mucrone quippe percutere, est impetu apertae increpationis obviare. Aversa vero hasta persequentem ferire, est furentem tranquille ex quibusdam tangere, et quasi parcendo superare. Asael autem protinus occumbit, quia commotae mentes dum et parci sibi sentiunt, et tamen responsorum ratione in intimis sub tranquillitate tanguntur, ab eo quod et erexerant statim cadunt. Qui ergo a fervoris sui impetu sub lenitatis percussione resiliunt, quasi sine ferro moriuntur.

CAPUT XVII

Quomodo admonendi humiles et elati.

Aliter admonendi sunt humiles, atque aliter elati. Illis insinuandum est quam sit vera excellentia quam sperando tenent; istis vero intimandum est quam sit nulla temporalis gloria, quam et amplectentes non tenent. Audiant humiles quam sint aeterna quae appetunt, quam transitoria quae contemnunt; audiant elati quam sint transitoria quae ambiunt, quam aeterna quae perdunt. Audiant humiles ex magistra voce Veritatis: Omnis qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 14); audiant elati: Omnis qui se exaltat, humiliabitur (Ibid.). Audiant humiles: Gloriam praecedit humilitas; audiant elati: Ante ruinam exaltatur spiritus (Prov. XV, 33; XVI, 18). Audiant humiles: Ad quem respiciam, nisi ad humilem et quietum, et trementem sermones meos (Isai. LXVI, 2)? audiant elati: Quid superbit terra et cinis (Eccli. X, 9)? Audiant humiles: Deus humilia respicit; audiant elati: Et alta a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). Audiant humiles, quia Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Matth. XX, 28); audiant elati, quia initium omnis peccati superbia est (Eccli. X, 15). Audiant humiles, quia Redemptor noster humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Philip. II, 8); audiant elati quod de eorum capite scriptum est: Ipse est rex super universos filios superbiae (Job. XLI, 25). Occasio igitur perditionis nostrae facta est superbia diaboli, et argumentum redemptionis nostrae inventa est humilitas Dei. Hostis enim noster inter omnia conditus, voluit videri supra omnia elatus: Redemptor autem noster magnus manens super omnia, fieri inter omnia dignatus est parvus.

Dicatur ergo humilibus, quia dum se dejiciunt, ad Dei similitudinem ascendunt: dicatur elatis, quia dum seerigunt, in apostatae angeli imitationem cadunt. Quid itaque elatione dejectius, quae dum supra se tenditur, ab altitudine verae celsitudinis elongatur? Et quid humilitate sublimius, quae dum se in ima deprimit, auctori suo manenti super summa conjungit? Est tamen aliud quod in eis debeat caute pensari, quia saepe quidam humilitatis decipiuntur specie, quidam vero elationis suae ignoratione falluntur. Nam plerumque nonnullis qui sibi humiles videntur, is qui hominibus deferri non debet, conjunctus est timor; plerumque vero elatos comitari solet liberae vocis assertio. Et cum quaedam increpanda sunt vitia, illi reticent ex timore, et tamen tacere se aestimant ex humilitate, isti loquuntur per impatientiam elationis, et tamen se credunt loqui per libertatem rectitudinis. Illos ut perversa non increpent, sub specie humilitatis premit culpa formidinis; istos ad increpanda quae non debent, aut magis increpanda quam debent, sub imagine libertatis effrenatio impellit tumoris. Unde et elati admonendi sunt, ne plus quam decet sint liberi; et humiles admonendi sunt, ne plus quam expedit sint subjecti, ne aut illi defensionem justitiae vertant in exercitationem superbiae, aut isti cum student plus quam necesse est hominibus subjici, compellantur eorum etiam vitia venerari.

Considerandum vero est quod plerumque elatos utilius corripimus, si eorum correptionibus quaedam laudum fomenta misceamus. Inferenda namque illis sunt aut alia bona quae in ipsis sunt, aut dicendum certe quae poterant esse si non sunt; et tunc demum resecanda sunt mala quae nobis displicent, cum prius ad audiendum eorum placabilem mentem fecerint praemissa bona quae placent. Nam et equos indomitos blanda prius manu tangimus, ut eos nobis plenius postmodum etiam per flagella subigamus. Et amaro pigmentorum poculo mellis dulcedo adjungitur, ne ea quae saluti profutura est, in ipso gustu aspera amaritudo sentiatur; dum vero gustus per dulcedinem fallitur, humor mortiferus per amaritudinem vacuatur. Ipsa ergo in elatis invectionis exordia, permixta sunt laude temperanda, ut dum admittunt favores quos diligunt, etiam correptiones recipiant quas oderunt.

Plerumque autem persuadere elatis utilia melius possumus, si profectum eorum nobis potius quam illis profuturum dicamus, si eorum meliorationem nobis magis quam sibi impendi postulemus. Facile enim ad bonum elatio flectitur, si et aliis ejus inflexio prodesse credatur. Unde Moyses, qui regente se Deo, deserti iter aerea columna duce pergebat cum Hobab cognatum suum a gentilitatis conversatione vellet educere, et omnipotentis Dei dominio subjugare: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut bene faciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli. Cui cum respondisset ille: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam in qua natus sum; illico adjunxit: Noli nos relinquere; tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster (Num. X, 29, seq.). Neque enim Moysi mentem ignorantia itineris angustabat, quem et ad prophetiae scientiam cognitio Divinitatis expanderat, quem columna exterius praeibat, quem de cunctis interius per conversationem cum Deo sedulam locutio familiaris instruebat. Sed videlicet vir providus elato auditori colloquens, solatium petivit ut daret; ducem requirebat in via, ut dux ei fieri potuisset ad vitam. Egit itaque ut superbus auditor voci ad meliora suadenti eo magis fieret devotus, quo putaretur necessarius; et unde se exhortatorem suum praecedere crederet, inde se sub verbis exhortantis inclinaret.

CAPUT XXIII

Quomodo admonendi pertinaces et inconstantes.

Aliter admonendi sunt pertinaces, atque aliter inconstantes. Illis dicendum est quod plus de se quam sunt sentiunt, et idcirco alienis consiliis non acquiescunt; istis vero intimandum est quod valde se despicientes negligunt, et ideo levitate cogitationum a suo judicio per temporum momenta flectuntur. Illis dicendum est quia nisi meliores se caeteris aestimarent, nequaquam cunctorum consilia suae deliberationi postponerent; istis dicendum est quia si hoc quod sunt, utcumque attenderent, nequaquam eos per tot varietatis latera mutabilitatis aura versaret. Illis per Paulum dicitur: Nolite prudentes esse apud vosmetipsos (Rom. XII, 16); at contra isti audiunt: Non circumferamur omni vento doctrinae (Ephes. IV, 14). De illis per Salomonen dicitur: Comedent fructus viae suae, suisque consiliis saturabuntur (Prov. I, 31); de istis autem ab eo rursus scribitur: Cor stultorum dissimile erit (Ibid., XV, 7). Cor quippe sapientum sibimetipsi semper est simile; quia dum rectis persuasionibus acquiescit, constanter se in bono opere dirigit. Cor vero stultorum dissimile est, quia dum mutabilitate se varium exhibet, numquam id quod fuerat manet. Et quia quaedam vitia sicut ex semetipsis gignunt alia, ita ex aliis oriuntur, sciendum summopere est quod tunc ea corripiendo melius tergimus, cum ab ipso amaritudinis suae fonte siccamus. Pertinacia quippe ex superbia, inconstantia vero ex levitate generatur. Admonendi igitur sunt pertinaces, ut elationem suae cogitationis agnoscant, et semetipsos vincere studeant; ne dum rectis aliorum suasionibus foris superari despiciunt, intus a superbia captivi teneantur. Admonendi sunt, ut solerter aspiciant quia Filius hominis, cui una semper cum Patre voluntas est, ut exemplum nobis frangendae nostrae voluntatis praebeat, dicit: Non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me Patris (Joan. V, 30). Qui ut hujus adhuc virtutis gratiam commendaret, servaturum se hoc in extremo judicio praemisit, dicens: Ego a me ipso non possum facere quidquam, sed sicut audio, judico (Ibid.). Qua itaque conscientia dedignatur homo alienae voluntati acquiescere, quando Dei et hominis Filius, cum virtutis suae gloriam venit ostendere, testatur se non a semetipso judicare? At contra admonendi sunt inconstantes, ut mentem gravitate roborent. Tunc enim genimina in se mutabilitatis arefaciunt, cum a corde prius radicem levitatis abscidunt, quia et tunc fabrica robusta construitur, cum prius locus solidus, in quo fundamentum poni debeat, providetur. Nisi ergo ante mentis levitas caveatur, cogitationum inconstantia minime vincitur. A quibus se alienum Paulus fuisse perhibuit, cum dicit: Nunquid levitate usus sum? aut quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me, est et non (I Cor. I, 17)? Ac si aperte dicat: Idcirco mutabilitatis aura non moveor, quia levitatis vitio non succumbo.

CAPUT XIX

Quomodo admonendi qui intemperantius, et qui parcius cibo utuntur.

Aliter admonendi sunt gulae dediti, atque aliter abstinentes. Illos enim superfluitas locutionis, levitas operis, atque luxuria; istos vero saepe impatientiae, saepe vero superbiae culpa comitatur. Nisi enim gulae deditos immoderata loquacitas raperet, dives ille qui epulatus quotidie dicitur splendide in lingua gravius non arderet, dicens: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma (Luc. XVI, 24). Quibus profecto verbis ostenditur quia epulando quotidie crebrius in lingua peccaverat, qui totus ardens refrigerari se praecipue in lingua requirebat. Rursum quia gulae deditos levitas protinus operis sequitur, auctoritas sacra testatur, dicens: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6). Quos plerumque edacitas usque ad luxuriam pertrahit, quia dum satietate venter extenditur, aculei libidinis excitantur. Unde et hosti callido, qui primi hominis sensum in concupiscentia pomi aperuit, sed in peccati laqueo strinxit, divina voce dicitur: Pectore et venire repes (Gen. III, 14), ac si ei aperte diceretur: Cogitatione et ingluvie super humana corda dominaberis. Quia gulae deditos luxuria sequitur, propheta testatur, qui dum aperta narrat, occulta denuntiat, dicens: Princeps cocorum destruxit muros Jerusalem (Jer. XXXIX, 9; IV Reg. XXV, 10, sec. LXX). Princeps namque cocorum venter est, cui magna cura obsequium a cocis impenditur, ut ipse delectabiliter cibis impleatur. Muri autem Jerusalem virtutes sunt animae, ad desiderium supernae pacis elevatae. Cocorum igitur princeps muros Jerusalem dejicit; quia dum venter ingluvie extenditur, virtutes animae per luxuriam destruuntur.

Quo contra nisi mentes abstinentium plerumque impatientia a sinu tranquillitatis excuteret, nequaquam Petrus cum diceret: Ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam (II Petr. I, 5); protinus vigilanter adjungeret, dicens: In abstinentia autem patientiam. Deesse quippe abstinentibus patientiam praevidit, quae eis ut adesset admonuit. Rursum nisi cogitationes abstinentium nonnumquam superbiae culpa transfigeret, Paulus minime dixisset: Qui non manducat, manducantem non judicet (Rom. XIV. 3). Qui rursum ad alios loquens, dum de abstinentiae virtute gloriantium praecepta perstringeret, adjunxit: Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis (Coloss. II, 23). Qua in re notandum est quod in disputatione sua praedicator egregius superstitioni humilitatis speciem jungit, quia dum plus quam necesse est per abstinentiam caro atteritur, humilitas foris ostenditur, sed de hac ipsa humilitate graviter interius superbitur. Et nisi aliquando mens ex abstinentiae virtute tumesceret, nequaquam hanc velut inter magna merita Pharisaeus arrogans studiose numeraret, dicens: Jejuno bis in Sabbato (Luc. XVIII, 12). Admonendi ergo sunt gulae dediti, ne in eo quod escarum delectationi incubant, luxuriae se mucrone transfigant; et quanta sibi per esum loquacitas, quanta mentis levitas insidietur, aspiciant, ne dum ventri molliter serviunt, vitiorum laqueis crudeliter astringantur. Tanto enim longius a secundo parente receditur, quanto per immoderatum usum dum manus ad cibum tenditur, parentis primi lapsus iteratur. At contra admonendi sunt abstinentes, ut sollicite semper aspiciant, ne cum gulae vitium fugiunt, acriora his vitia quasi ex virtute generentur; ne dum carnem macerant, ad impatientiam spiritus erumpant: et nulla jam virtus sit quod caro vincitur, si spiritus ab ira superatur. Aliquando autem dum mens abstinentium ab ira se deprimit, hanc quasi peregrina veniens laetitia corrumpit, et eo abstinentiae bonum deperit, quo sese a spiritalibus vitiis minime custodit. Unde recte per prophetam dicitur: In diebus jejuniorum vestrorum inveniuntur voluntates vestrae (Isai. LVIII, 3, sec. LXX). Et paulo post: In judicia et rixas jejunatis, et percutitis pugnis (Ibid.). Incassum ergo per abstinentiam corpus atteritur, si inordinatis dimissa motibus mens vitiis dissipatur. Rursumque admonendi sunt, ut abstinentiam suam et semper sine imminutione custodiant et numquam hanc apud occultum judicem eximiae virtutis credant, ne si fortasse magni esse meriti creditur, cor in elationem sublevetur. Hinc namque per prophetam dicitur: Nunquid tale est jejunium quod elegi? Sed frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam (Ibid., 5).

Qua in re pensandum est virtus abstinentiae quam parva respicitur, quae nonnisi ex aliis virtutibus commendatur. Hinc Joel ait: Sanctificate jejunium. Jejunium quippe sanctificare, est adjunctis aliis bonis dignam Deo abstinentiam carnis ostendere. Admonendi sunt abstinentes, ut noverint quia tunc placentem Deo abstinentiam offerunt, cum ea quae sibi de alimentis subtrahunt, indigentibus largiuntur. Solerter namque audiendum est, quod per prophetam Dominus redarguit, dicens: Cum jejunaretis et plangeretis in quinto et in septimo mense per hos septuaginta annos, numquid jejunium jejunastis mihi? Et cum comedistis et bibistis, numquid non vobismetipsis comedistis, et vobismetipsis bibistis (Zach. VII, 5 seq.)? Non enimDeo, sed sibi quisque jejunat, si ea quae ventri ad tempus subtrahit, non egenis tribuit, sed ventri postmodum offerenda custodit. Itaque ne aut illos appetitus gulae a mentis statu dejiciat, aut istos afflicta caro ex elatione supplantet, audiant illi ex ore Veritatis: Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis hujus mundi (Luc. XXI, 34). Ubi utilis quoque pavor adjungitur: Et superveniat in vos repentina dies illa. Tanquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae (Ibidem, 35). Audiant isti: Non quod intrat in os, coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore, coinquinat hominem (Matth. XV, 11). Audiant illi: Esca ventri, et venter escis; Deus autem et hunc et has destruet (I Cor. VI, 13). Et rursum: Non in commessationibus et ebrietatibus (Rom. XIII, 13). Et rursum: Esca nos non commendat Deo (I Cor. VIII, 8). Audiant isti, quia omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum (Tit. I, 15). Audiant illi: Quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum (Philip. III, 19). Audiant isti: Discedent quidam a fide (I Tim. IV, 1, 3). Et paulo post: Prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem. Audiant illi: Bonum est non manducare carnem, neque bibere vinum: neque in quo frater tuus scandalizatur (Rom. XIV, 21). Audiant isti: Modico vino utere propter stomachum et frequentes tuas infimitates (I. Tim. V, 23). Quatenus et illi discant cibos carnis inordinate non appetere, et isti creaturam Dei quam non appetunt, non audeant condemnare.

CAPUT XX

Quomodo admonendi qui sua distribuunt, et qui rapiunt aliena.

Aliter admonendi sunt qui jam sua misericorditer tribuunt, atque aliter qui adhuc et aliena rapere contendunt. Admonendi namque sunt qui jam sua misericorditer tribuunt, ne cogitatione tumida super eos se quibus terrena largiuntur, extollant; ne idcirco se meliores aestiment, quia contineri per se caeteros vident. Nam terrenae domus dominus famulorum ordines ministeriaque dispertiens, hos ut regant, illos vero statuit ut ab aliis regantur. Istos jubet ut necessaria caeteris praebeant, illos ut accepta ab aliis sumant. Et tamen plerumque offendunt qui regunt, et in patrisfamilias gratia permanent qui reguntur. Iram merentur qui dispensatores sunt, sine offensione perdurant qui ex aliena dispensatione subsistunt. Admonendi sunt igitur qui jam quae possident misericorditer tribuunt, ut a coelesti Domino dispensatores se positos subsidiorum temporalium agnoscant; et tanto humiliter praebeant, quanto et aliena esse intelligunt quae dispensant. Cumque in illorum ministerio quibus accepta largiuntur constitutos se esse considerant, nequaquam eorum mentes tumor sublevet, sed timor premat. Unde et necesse est ut sollicite perpendant ne commissa indigne distribuant; ne quaedam quibus nulla, ne nulla quibus quaedam; ne multa quibus pauca, ne pauca praebeant quibus impendere multa debuerunt; ne praecipitatione hoc quod tribuunt inutiliter spargant; ne tarditate petentes noxie crucient; ne recipiendae hic gratiae intentio subrepat; ne dationis lumen laudis transitoriae appetitio exstinguat; ne oblatum munus conjuncta tristitia obsideat; ne in bene oblato munere animus plus quam decet hilarescat, ne sibi quidquam, cum totum recte impleverint, tribuant, et simul omnia postquam peregerint perdant. Ne enim sibi virtutem suae liberalitatis deputent, audiant quod scriptum est: Si quis administrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus (I Petr. IV. 11). Ne in benefactis immoderatius gaudeant, audiant quod scriptum est: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus (Luc. XVII, 10). Ne largitatem tristitia corrumpat, audiant quod scriptum est: Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Ne ex impenso munere transitoriam laudem quaerant, audiant quod scriptum est: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua (Matth. VI, 3); Id est, piae dispensationi nequaquam se gloria vitae praesentis admisceat, sed opus rectitudinis appetitio ignoret favoris. Ne impensae gratiae vicissitudinem requirant, audiant quod scriptum est: Cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio: sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos coecos; et beatus eris, quia non habent unde retribuere tibi (Luc. XIV, 12 seq. etc.). Ne quae praebenda sunt citius, sero praebeantur, audiant quod scriptum est: Ne dicas amico tuo: Vade et revertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare (Prov. III, 28). Ne sub obtentu largitatis ea quae possident inutiliter spargant, audiant quod scriptum est: Sudet eleemosyna in manu tua. Ne cum multa necesse sint, pauca largiantur, audiant quod scriptum est: Qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX, 6). Ne cum pauca oportet, plurima praebeant et ipsi postmodum minime inopiam tolerantes ad impatientiam erumpant, audiant quod scriptum est: Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate, vestra abundantia illorum inopiam suppleat, et ut illorum abundatia vestrae inopiae sit supplementum (Ibid. VIII, 13, 14). Cum enim dantis mens ferre inopiam nescit, si multa sibi subtrahit, occasionem contra se impatientiae exquirit. Prius namque praeparandus est patientiae animus, et tunc aut multa sunt aut cuncta largienda, ne dum minus aequanimiter inopia irruens fertur, et praemissae largitatis merces pereat, et adhuc mentem deterius murmuratio subsequens perdat. Ne omnino nihil eis praebeant, quibus conferre aliquid parvum debent, audiant quod scriptum est: Omni petenti te tribue (Luc. VI, 30). Ne saltem aliquid praebeant, quibus omnino conferre nil debent, audiant quod scriptum est: Da bono, et non receperis peccatorem; benefac humili, et non dederis impio (Eccli. XII, 4). Et rursum; Panem tuum et vinum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus (Tob. IV, 17).

Panem enim suum et vinum peccatoribus praebet, qui iniquis subsidia pro eo quod iniqui sunt impendit. Unde et nonnulli hujus mundi divites, cum fame crucientur Christi pauperes, effusis largitatibus nutriunt histriones. Qui vero indigenti etiam peccatori panem suum, non quia peccator, sed quia homo est, tribuit; nimirum non peccatorem, sed justum pauperem nutrit, quia in illo non culpam, sed naturam diligit.

Admonendi sunt etiam qui jam sua misericorditer largiuntur, ut sollicite custodire studeant, ne cum commissa peccata eleemosynis redimunt, adhuc redimenda committant; ne venalem Dei justitiam aestiment, si cum curant pro peccatis nummos tribuere, arbitrentur se posse inulte peccare. Plus est namque anima quam esca, et corpus quam vestimentum (Matth. VI, 25; Luc. XII, 23). Qui ergo escam aut vestimentum pauperibus largitur, sed tamen animae vel corporis iniquitate polluitur, quod minus est justitiae obtulit, et quod majus est, culpae; sua enim Deo dedit, et se diabolo.

At contra admonendi sunt qui adhuc et aliena rapere contendunt, ut sollicite audiant quid veniens in judicium Dominus dicat. Ait namque: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere; hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me (Matth. XXV, 35, 36). Quibus etiam praemittit, dicens: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Ecce nequaquam audiunt, quia rapinas vel quaelibet alia violenta commiserunt, et tamen aeternis gehennae ignibus mancipantur. Hinc ergo colligendum est quanta damnatione plectendi sunt qui rapiunt aliena, si tanta animadversione feriuntur qui sua indiscrete tenuerunt. Perpendant quo eos obliget reatu res rapta, si tali subjicit poenae non tradita. Perpendant quid mereatur injustitia illata, si tanta percussione digna est pietas non impensa.

Cum aliena rapere intendunt, audiant quod scriptum est: Vae ei qui multiplicat non sua; usquequo aggravat contra se densum lutum (Habac. II, 6)? Avaro quippe contra se densum lutum aggravare, est terrena lucra cum pondere peccati cumulare. Cum multiplicare large habitationis spatia cupiunt, audiant quod scriptum est: Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis, usque ad terminum loci. Nunquid habitabitis soli vos in medio terrae (Isai. V, 8)? Ac si aperte diceret: Quousque vos extenditis, qui habere in communi mundo consortes minime potestis? Conjunctos quidem premitis, sed contra quos valeatis vos extendere, semper invenitis. Cum augendis pecuniis inhiant, audiant quod scriptum est: Avarus non impletur pecunia; et qui amat divitias, non capiet fructus ex eis (Eccle. V, 9). Fructus quippe ex illis caperet, si eas bene spargere non amando voluisset. Qui vero eas diligendo retinet, hic utique sine fructu derelinquet. Cum repleri cunctis simul opibus inardescunt, audiant quod scriptum est: Qui festinat ditari, non erit innocens (Prov. XXVIII, 20); profecto enim qui augere opes ambit, vitare peccatum negligit; et more avium captus, cum escam terrenarum rerum avidus conspicit, quo stranguletur peccati laqueo non agnoscit. Cum quaelibet praesentis mundi lucra desiderant, et ea quae de futuro damna patientur, ignorant, audiant quod scriptum est: Haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit (Prov. XX, 21). Ex hac quippe vita initium ducimus, ut ad benedictionis sortem in novissimo veniamus: qui itaque in principio haereditari festinant, sortem sibi in novissimo benedictionis amputant; quia dum per avaritiae nequitiam hic multiplicari appetunt, illic ab aeterno patrimonio exhaeredes fiunt. Cum vel plurima ambiunt, vel obtinere cuncta quae ambierint possunt, audiant quod scriptum est: Quid prodest homini si totum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum faciat (Matth. XVI, 26)? Ac si aperte Veritas dicat: Quid prodest homini si totum quod extra se est congregat, si hoc ipsum solum quod ipse est, damnat? Plerumque autem citius raptorum avaritia corrigitur, si in verbis admonentis quam fugitiva sit praesens vita, monstretur: si eorum ad medium memoria deducatur, qui et ditari in hoc mundo diu conati sunt, et tamen in adeptis divitiis diu manere nequiverunt, quibus festina mors repente et simul abstulit quidquid eorum nequitia nec simul nec repente congregavit; qui non solum hic rapta reliquerunt, sed secum ad judicium causas rapinae detulerunt. Horum itaque exempla audiant, quos in verbis suis procul dubio et ipsi condemnant; ut cum post verba ad cor redeunt, imitari saltem quos judicant, erubescant.

CAPUT XXI

Quomodo admonendi qui aliena non appetunt, sed sua retinent; et qui sua tribuentes, aliena tamen rapiunt.

Aliter admonendi sunt qui nec aliena appetunt, nec sua largiuntur; atque aliter qui et ea quae habent tribuunt, et tamen aliena rapere non desistunt. Admonendi sunt qui nec aliena appetunt, nec sua largiuntur, ut sciant sollicite quod ea de qua sumpti sunt, cunctis hominibus terra communis est, et idcirco alimenta quoque omnibus communiter profert. Incassum ergo se innocentes putant, qui commune Dei munus sibi privatum vindicant; qui cum accepta non tribuunt, in proximorum nece grassantur, quia tot pene quotidie perimunt, quot morientium pauperum apud se subsidia abscondunt. Nam cum quaelibet necessaria indigentibus ministramus, sua illis reddimus, non nostra largimur; justitiae debitum potius solvimus, quam misericordiae opera implemus. Unde et ipsa Veritas cum de misericordia caute exhibenda loqueretur, ait: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus (Matth. VI, 1). Cui quoque sententiae etiam Psalmista concinens dicit: Dispersit dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Psal. CI, 9). Cum enim largitatem impensam pauperibus praemisisset, non hanc vocare misericordiam, sed justitiam maluit; quia quod a communi Domino tribuitur, justum profecto est, ut quicunque accipiunt, eo communiter utantur. Hinc etiam Salomon ait: Qui justus est, tribuet et non cessabit (Prov. XXI, 26). Admonendi sunt quoque ut sollicite attendant quod ficulnea quae fructum non habuit, contra hanc districtus agricola queritur, quod etiam terram occupavit. Terram quippe ficulnea sine fructu occupat, quando mens tenacium hoc quod prodesse multis poterat, inutiliter servat. Terram ficulnea sine fructu occupat, quando locum quem exercere alius per solem boni operis valuit, stultus per desidiae umbram premit.

Hi autem nonnunquam dicere solent: Concessis utimur, aliena non quaerimus, et si digna misericordiae retributione non agimus, nulla tamen perversa perpetramus. Quod idcirco sentiunt, quia videlicet aurem cordis a verbis coelestibus claudunt.

Admonendi sunt tenaces, ut noverint quod hanc primam injuriam faciunt Deo, quia danti sibi omnia, nullam misericordiae hostiam reddunt. Hinc enim Psalmista ait: Non dabit Deo propitiationem suam, nec pretium redemptionis animae suae (Psal. XLVIII, 8). Pretium namque redemptionis dare, est opus bonum praevenienti nos gratiae reddere. Hinc Joannes exclamat dicens: Jam securis ad radicem arboris posita est. Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Luc. III, 9). Qui ergo se innoxios, quia aliena non rapiunt aestimant, ictum securis vicinae praevideant, et torporem improvidae securitatis amittant, ne cum ferre fructum boni operis negligunt, a praesenti vita funditus quasi a viriditate radicis exsecentur. At contra admonendi sunt, qui et ea quae habent tribuunt, et aliena rapere non desistunt, ne valde munifici videri appetant, et de boni specie deteriores fiant. Hi etenim propria indiscrete tribuentes, non solum ut supra jam diximus, ad impatientiae murmurationem proruunt; sed cogente se inopia, usque ad avaritiam devolvuntur. Quid ergo eorum mente infelicius, quibus de largitate nascitur avaritia, et peccatorum seges quasi ex virtute seminatur? Prius itaque admonendi sunt ut tenere sua rationabiliter sciant, et tunc demum ut aliena non ambiant. Si enim radix culpae in ipsa effusione non exuritur, nunquam per ramos exuberans avaritiae spina siccatur. Occasio ergo rapiendi subtrahitur, si bene prius jus possidendi disponatur. Tunc vero admoniti audiant, quomodo quae habent misericorditer tribuant, quando nimirum didicerunt ut bona misericordiae per interjectam rapinae nequitiam non confundant. Violenter enim exquirunt quae misericorditer largiuntur. Sed aliud est pro peccatis misericordiam facere, aliud pro misericordia facienda peccare: quae jam nequaquam misericordia nuncupari potest, quia ad dulcem fructum non proficit quae per virus pestiferae radicis amarescit. Hinc est enim quod ipsa etiam sacrificia per prophetam Dominus reprobat, dicens: Ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto (Isai. LXI, 8). Hinc iterum dixit: Hostiae impiorum abominabiles, quae offeruntur ex scelere (Prov. XXI, 27). Qui saepe quoque et indigentibus subtrahunt quae Deo largiuntur. Sed quanta eos animadversione renuat per quemdam sapientem Dominus demonstrat, dicens: Qui offert sacrificium de substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui (Eccli. XXXIV. 24). Quid namque esse intolerabilius potest, quam mors filii ante oculos patris? Hoc itaque sacrificium quanta ira aspiciatur ostenditur, quod orbati patris dolori comparatur. Et tamen plerumque quanta tribuunt, pensant; quanta autem rapiunt, considerare dissimulant. Quasi mercedem numerant, et perpendere culpas recusant. Audiant itaque quod scriptum est: Qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum (Aggaei. VI). In sacculo quippe pertuso videtur, quando pecunia mittitur; sed quando amittitur, non videtur. Qui ergo quanta largiuntur aspiciunt, sed quantum rapiunt non perpendunt, in pertuso sacculo mercedes mittunt, quia profecto has in spem suae fiduciae intuentes congerunt, sed non intuentes perdunt.

CAPUT XXIII

Quomodo admonendi sunt discordes et pacati.

Aliter admonendi sunt discordes, atque aliter pacati. Discordes namque admonendi sunt ut certissime sciant quia quantislibet virtutibus polleant, spiritales fieri nullatenus possunt, si uniri per concordiam proximis negligunt. Scriptum quippe est: Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax (Gal. V, 22). Qui ergo servare pacem non curat, ferre fructum spiritus recusat. Hinc Paulus ait: Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis (I Cor. III, 3)? Hinc iterum quoque dicit: Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Hebr. XII, 14). Hinc rursum admonens ait: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis: unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae (Ephes. IV, 3, 4). Ad unam ergo vocationis spem nequaquam pertingitur, si non ad eam unita cum proximis mente curratur. At saepe nonnulli quo quaedam specialiter dona percipiunt, eo superbiendo donum concordiae quod majus est, amittunt; ut si fortasse carnem prae caeteris gulae refrenatione quis edomat, concordare eis quos superat abstinendo contemnat. Sed qui abstinentiam a concordia separat, quid admoneat Psalmista perpendat; ait enim: Laudate eum in tympano et choro (Psal. CL, 4). In tympano namque sicca et percussa pellis resonat, in choro autem voces societate concordant. Quisquis itaque corpus affligit, sed concordiam deserit, Deum quidem laudat in tympano, sed non laudat in choro. Saepe vero dum quosdam major scientia erigit, a caeterorum societate disjungit, et quasi quo plus sapiunt, eo a concordiae virtute desipiscunt. Hi itaque audiant quid per semetipsam Veritas dicat: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 49). Sal quippe sine pace non virtutis est donum, sed damnationis argumentum. Quo enim quisque melius sapit, eo deterius delinquit; et idcirco inexcusabiliter merebitur supplicium, quia prudenter si voluisset, potuit vitare peccatum. Quibus recte quoque per Jacobum dicitur: Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sunt in corde vestro, nolite gloriari, et mendaces esse adversum veritatem. Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, deinde pacifica (Jac. III, 14, 15, 17). Pudica videlicet, quia caste intelligit; pacifica autem, quia per elationem se minime a proximorum societate disjungit. Admonendi sunt dissidentes, ut noverint quod tandiu nullum boni operis Deo sacrificium immolant, quandiu a proximorum charitate discordant. Scriptum namque est: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 28, 24). Ex qua scilicet praeceptione pensandum est quorum hostia repellitur, quam intolerabilis culpa monstratur. Nam cum mala cuncta bonis sequentibus diluantur, pensemus quanta sint mala discordiae, quae nisi exstincta funditus fuerint, bonum subsequi non permittunt. Admonendi sunt discordes, ut si aures a mandatis coelestibus declinant, mentis oculos ad consideranda ea quae in infimis versantur aperiant; quod saepe aves unius ejusdemque generis sese socialiter volando non deserunt, et quod gregatim animalia bruta pascuntur. Quia si solerter aspicimus, concordando sibi irrationalis natura indicat, quantum malum per discordiam rationalis natura committat, quando haec a rationis intentione perdidit, quod illa motu naturali custodit.

At contra admonendi sunt pacati, ne dum plus quam necesse est, pacem quam possident amant, ad perpetuam pervenire non appetant. Plerumque enim gravius intentionem mentium rerum tranquillitas tentat; ut quo non sunt molesta quae tenent, eo minus amabilia fiant quae vocant; et quo delectant praesentia, eo non inquirantur aeterna. Unde et per semetipsam Veritas loquens, cum terrenam pacem a superna distingueret, atque ad venturam discipulos ex praesenti provocaret, ait: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27). Relinquo scilicet transitoriam, do mansuram. Si ergo in ea cor quae relicta est figitur, numquam ad illam quae danda est, pervenitur. Pax igitur praesens ita tenenda est, et ut diligi debeat et contemni; ne si immoderate diligitur, diligentis animus in culpa capiatur. Unde et admonendi sunt pacati, ne dum nimis humanam pacem desiderant, pravos hominum mores nequaquam redarguant; et consentiendo perversis, ab auctoris sui se pace disjungant; ne dum humana foras jurgia metuunt, interni foederis discissione feriantur. Quid est enim pax transitoria, nisi quoddam vestigium pacis aeternae? Quid ergo esse dementius potest, quam vestigia in pulvere impressa diligere, sed ipsum a quo impressa sunt, non amare? Hinc David dum totum se ad foedera pacis internae constringeret, testatur quod cum malis concordiam non teneret, dicens: Nonne qui te oderunt, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, inimici facti sunt mihi (Psal. CXXXVIII, 21, 22). Inimicos etenim Dei perfecto odio odisse, est et quod facti sunt diligere, et quod faciunt increpare; mores parvorum premere, vitae prodesse. Pensandum ergo est, quando ab increpatione quiescitur, quanta culpa cum pessimis pax tenetur, si propheta tantus hoc velut in hostiam Deo obtulit, quod contra se pro Domino pravorum inimicitias excitavit. Hinc est quod tribus Levi assumptis gladiis per castrorum media transiens, quia feriendis noluit peccatoribus parcere, Deo manus dicta est consecrasse (Exod., XXXII, 27, seq.). Hinc Phinees peccantium civium gratiam spernens, coeuntes cum Madianitis perculit, et iram Domini iratus placavit (Num. XXV, 9). Hinc per semetipsam Veritas dicit: Nolite arbitrari, quia venerim pacem mittere in terram. Non veni pacem mittere, sed gladium (Matth. X, 34). Malorum namque cum incaute amicitiis jungimur, culpis ligamur. Unde Josaphat, qui tot de anteacta vita praeconiis attollitur, de Achab regis amicitiis pene periturus increpatur. Cui a Domino per prophetam dicitur: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum, amicitia jungeris; et idcirco iram quidem Domini merebaris, sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda (II Par. XIX, 24). Ab illo enim qui summe rectus est, eo ipso jam discrepat, quo perversorum amicitiis vita nostra concordat. Admonendi sunt pacati, ne si ad correptionis verba prosiliant, temporalem pacem sibi perturbare formident. Rursumque admonendi sunt, ut eamdem pacem dilectione integra intrinsecus teneant, quam per invectionem vocis sibi extrinsecus turbant. Quod utrumque provide se David servasse perhibet, cum dicit: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus, cum loquebar illis, impugnabant me gratis (Psal. CXIX, 7). Ecce et loquens impugnabatur; et tamen impugnatus, erat pacificus, quia nec insanientes cessabat reprehendere, nec reprehensos negligebat amare. Hinc etiam Paulus ait: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. XII, 18). Hortaturus enim discipulos ut pacem cum omnibus haberent, praemisit, dicens: Si fieri potest, atque subjunxit: Quod ex vobis est. Difficile quippe erat ut si male acta corriperent, habere pacem cum omnibus possent. Sed cum temporalis pax in pravorum cordibus ex nostra increpatione confunditur, inviolata necesse est ut in nostro corde servetur. Recte itaque ait: Quod ex vobis est. Ac si nimirum dicat: Quia pax ex duarum partium consensu subsistit, si ab eis qui corripiuntur expellitur, integra tamen in vestra qui corripitis mente teneatur. Unde idem rursum discipulos admonet, dicens: Si quis non obedit verbo nostro, per epistolam hunc notate: et non commisceamini cum illo, ut confundatur (II Thess. III, 14). Atque illico adjunxit: Et nolite ut inimicum existimare illum, sed corripite ut fratrem (Ibid., 15). Ac si diceret: Pacem cum eo exteriorem solvite, sed interiorem circa illum medullitus custodite; ut peccantis mentem sic vestra discordia feriat, quatenus pax a cordibus vestris nec abnegata discedat.

CAPUT XXIII

Quomodo admonendi qui jurgia serunt, et pacifici.

Aliter admonendi sunt seminantes jurgia, atque aliter pacifici. Admonendi namque sunt qui jurgia seminant, ut cujus sint sequaces agnoscant. De apostata quippe angelo scriptum est, cum bonae messi inserta fuisset zizania: Inimicus homo hoc fecit (Matth. XIII, 28). De cujus etiam membro per Salomonem dicitur: Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede; digito loquitur, pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat (Prov. VI, 12). Ecce quem seminantem jurgia dicere voluit, prius apostatam nominavit: quia nisi more superbientis angeli a conspectu Conditoris prius intus aversione mentis caderet, foras postmodum usque ad seminanda jurgia non veniret. Qui recte describitur quod annuit oculis, digito loquitur, terit pede. Interior namque est custodia, quae ordinata servat exterius membra. Qui ergo statum mentis perdidit, subsequenter foras in inconstantiam motionis fluit, atque exteriori mobilitate indicat, quod nulla interius radice subsistat. Audiant jurgiorum seminatores quod scriptum est: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Atque e diverso colligant, quia si filii Dei vocantur qui pacem faciunt, proculdubio Satanae sunt filii qui confundunt. Omnes autem qui per discordiam separantur a viriditate dilectionis, arefiunt. Qui etsi boni operis fructus in suis actionibus proferunt, profecto nulli sunt, quia non ex unitate charitatis oriuntur. Hinc ergo perpendant seminantes jurgia, quam multipliciter peccant: qui dum unam nequitiam perpetrant, ab humanis cordibus cunctas simul virtutes eradicant. In uno enim malo innumera peragunt, quia seminando discordiam, charitatem quae nimirum virtutum omnium mater est, exstinguunt. Quia autem nihil pretiosius est Deo virtute dilectionis, nil est desiderabilius diabolo exstinctione charitatis. Quisquis ergo seminando jurgia dilectionem proximorum perimit, hosti Dei familiarius servit, quia qua ille amissa cecidit, hanc iste vulneratis cordibus subtrahens, eis iter ascensionis abscidit.

At contra admonendi sunt pacifici, ne tantae actionis pondus levigent, si inter quos fundare pacem debeant, ignorent. Nam sicut multum nocet si unitas desit bonis, ita valde est noxium si non desit malis. Si ergo perversorum nequitia in pace jungitur, profecto eorum malis actibus robur augetur; quia quo sibi in malitia congruunt, eo se robustius bonorum afflictionibus illidunt. Hinc namque est quod contra damnati illius vasis, videlicet Antichristi praedicatores, divina voce beato Job dicitur: Membra carnium ejus cohaerentia sibi (Job. XLI, 14). Hinc sub squamarum specie de ejus satellitibus perhibetur: Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas (Ibid., 7). Sequaces quippe illius quo nulla inter se discordiae adversitate divisi sunt, eo in benorum gravius nece glomerantur. Qui ergo iniquos pace sociat, iniquitati vires administrat, quia bonos deterius deprimunt, quos et unanimiter persequuntur. Unde praedicator egregins gravi Pharisaeorum Sadducaeorumque persecutione deprehensus, inter semetipsos dividere studuit, quos contra se graviter unitos vidit, cum clamavit, dicens: Viri fratres, ego Pharisaeus sum, filius Pharisaeorum, de spe et resurrectione mortuorum ego judicor (Act. XXIII, 6). Dumque Sadducaei spem resurrectionemque mortuorum esse denegarent, quam Pharisaei juxta sacri eloquii praecepta crederent, facta in persecutorum unanimitate dissensio est, et divisa turba illaesus Paulus exivit, quae hunc unita prius immaniter pressit. Admonendi itaque sunt qui faciendae pacis studiis occupantur, ut pravorum mentibus prius amorem debeant internae pacis infundere, quatenus eis postmodum valeat exterior pax prodesse; ut dum eorum cor in illius cognitione suspenditur, nequaquam ad nequitiam ex hujus perceptione rapiatur; dumque supernam provident, terrenam nullo modo ad usum suae deteriorationis inclinent. Cum vero perversi quique tales sunt, ut nocere bonis nequeant, etiamsi concupiscant, inter hos nimirum debet terrena pax construi et priusquam ab eis valeat superna cognosci; ut hi scilicet quos contra dilectionem Dei malitia suae impietatis exasperat, saltem ex proximi amore mansuescant; et quasi e vicino ad melius transeant, ut ad illam quae a se longe est, pacem Conditoris ascendant.

CAPUT XXIV

Quomodo admonendi rudes in doctrina sacra, et docti, sed non humiles.

Aliter admonendi sunt qui sacrae legis verba non recte intelligunt; atque aliter qui recte quidem intelligunt, sed haec humiliter non loquuntur. Admonendi enim sunt qui sacrae legis verba non recte intelligunt, ut perpendant, quia saluberrimum vini potum in veneni sibi poculum vertunt, ac per medicinale ferrum vulnere mortali se feriunt, dum per hoc in se sana perimunt, per quod salubriter abscindere sauciata debuerunt. Admonendi sunt, ut perpendant quo Scriptura sacra in nocte vitae praesentis quasi quaedam nobis lucerna sit posita, cujus nimirum verba dum non recte intelligunt, de lumine tenebrescunt. Quos videlicet ad intellectum pravum intentio perversa non raperet, nisi prius superbia inflaret. Dum enim se prae caeteris sapientes arbitrantur, sequi alios ad melius intellecta despiciunt; atque ut apud imperium vulgus scientiae sibi nomen extorqueant, student summopere et ab aliis recte intellecta destruere, et sua perversa roborare. Unde bene per prophetam dicitur: Secuerunt praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum (Amos I, 13). Galaad namque acervus testimonii interpretatur. Et quia cuncta simul congregatio Ecclesiae per confessionem servit testimonio veritatis, non incongrue per Galaad Ecclesia exprimitur, quae ore cunctorum fidelium, de Deo quaeque vera sunt testatur. Praegnantes autem vocantur animae, quae intellectum verbi ex divino amore concipiunt, si ad perfectum tempus veniant, conceptam intelligentiam operis ostensione pariturae. Terminum vero suum dilatare, est opinionis suae nomen extendere. Secuerunt ergo praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum; quia nimirum haeretici mentes fidelium quae jam aliquid de veritatis intellectu conceperant perversa praedicatione perimunt, et scientiae sibi nomen extendunt. Parvulorum corda jam de verbi conceptione gravida, erroris gladio scindunt, et quasi doctrinae sibi opinionem faciunt. Hos ergo cum conamur instruere ne perversa sentiant, admoneamus prius necesse est, ne inanem gloriam quaerant. Si enim radix elationis absciditur, consequenter rami pravae assertionis arefiunt. Admonendi sunt etiam, ne errores discordiasque generando, legem Dei quae idcirco data est ut sacrificia Satanae prohibeat, eamdem ipsam in Satanae sacrificium vertant. Unde per prophetam Dominus queritur, dicens: Dedi eis frumentum, vinum et oleum, et argentum multiplicavi eis et aurum, quae fecerunt Baal (Oseae II, 8). Frumentum quippe a Domino accipimus, quando in dictis obscurioribus subducto tegmine litterae per medullam spiritus legis interna sentimus. Vinum suum Dominus nobis praestat, cum Scripturae suae alta praedicatione nos debriat [inebriat]. Oleum quoque suum nobis tribuit, cum praeceptis apertioribus vitam nostram blanda lenitate disponit. Argentum multiplicat cum nobis luce veritatis plena eloquia subministrat. Auro quoque nos ditat, quando cor nostrum intellectu summi fulgoris irradiat. Quae cuncta haeretici Baal offerunt, quia apud auditorum suorum corda corrupte omnia intelligendo pervertunt. Et de frumento Dei, vino atque oleo, argento pariter et auro, Satanae sacrificium immolant, quia ad errorem discordiae verba pacis inclinant. Unde admonendi sunt ut perpendant, quia dum perversa mente de praeceptis pacis discordiam faciunt, justo Dei examine ipsi de verbis vitae moriuntur.

At contra admonendi sunt qui recte quidem verba legis intelligunt, sed haec humiliter non loquuntur; ut in divinis sermonibus prius quam aliis eos proferant, semetipsos requirant, ne insequentes aliorum facta, se deserant; et cum recte cuncta de sacra Scriptura sentiunt, hoc solum quod per illam contra elatos dicitur, non attendant. Improbus quippe et imperitus est medicus, qui alienum mederi appetit, et ipse vulnus quod patitur nescit. Qui igitur verba Dei humiliter non loquuntur, profecto admonendi sunt, ut cum medicamina aegris apponunt, prius virus suae pestis inspiciant, ne alios medendo ipsi moriantur. Admoneri debent, ut considerent ne a virtute dicti, dicendi qualitate discordent, ne loquendo aliud, et ostendendo aliud praedicent. Audiant itaque quod scriptum est: Si quis loquitur, quasi sermones Dei (I Petr. IV, 11). Qui ergo verba quae proferunt, ex propriis non habent, cur quasi de propriis tument? Audiant quod scriptum est: Sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur (II Cor. II, 17). Ex Deo enim coram Deo loquitur, qui praedicationis verbum et quia a Deo accepit intelligit, et placere per illud Deo non hominibus quaerit. Audiant quod scriptum est: Abominatio Domini est omnis arrogans (Prov. XVI, 15).---Quia videlicet dum in verbo Dei gloriam propriam quaerit, jus dantis invadit; eumque laudi suae postponere nequaquam metuit, a quo hoc ipsum quod laudatur accepit. Audiant quod praedicatori per Salomonem dicitur: Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui. Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas divide. Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui (Prov. V, 15). Aquam quippe praedicator de cisterna sua bibit, cum ad cor suum rediens, prius audit ipse quod dicit. Bibit sui fluenta putei, si sui irrigatione verbi infunditur. Ubi bene subjungitur: Diriventur fontes tui foras, et in plateis aquas divide (Ibid., 18). Rectum quippe est ut ipse prius bibat, et tunc praedicando aliis influat. Fontes namque foras derivare, est exterius aliis vim praedicationis infundere. In plateis autem aquas dividere, est in magna auditorum amplitudine juxta uniuscujusque qualitatem divina eloquia dispensare. Et quia plerumque inanis gloriae appetitus subrepit dum sermo Dei ad multorum notitiam currit, postquam dictum est: In plateis aquas divide, recte subjungitur: Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui (Ibid.). Alienos quippe malignos spiritus vocat, de quibus per Prophetam tentati hominis voce dicitur: Alieni insurrexerunt in me, et fortes quaesierunt animam meam (Ps. LIII, 5). Ait ergo: Aquas et in plateis divide, et tamen solus habe. Ac si apertius dicat: Sic necesse est ut praedicationi exterius servias, quatenus per elationem te immundis spiritibus non conjungas, ne in divini verbi ministerio hostes tuos ad te participes admittas. Aquas ergo et in plateis dividimus, et tamen soli possidemus, quando et exterius late praedicationem fundimus, et tamen per eam humanas laudes assequi minime ambimus.

CAPUT XXV

Quomodo admonendi qui officium praedicationis nimia humilitate detrectant, et qui praecipiti festinatione occupant.

Aliter admonendi sunt qui cum praedicare digne valeant, prae nimia humilitate formidant; atque aliter admonendi sunt quos a praedicatione imperfectio vel aetas prohibet, et tamen praecipitatio impellit. Admonendi namque sunt qui cum praedicare utiliter possunt, immoderata tamen humilitate refugiunt; ut ex minori consideratione colligant quantum in majoribus rebus derelinquant. Si enim indigentibus proximis ipsi quas haberent pecunias absconderent, adjutores proculdubio calamitatis exstitissent. Quo ergo reatu constringantur aspiciant, qui dum peccantibus fratribus verbum praedicationis subtrabunt, morientibus mentibus vitae remedia abscondunt. Unde et bene quidam sapiens dicit: Sapientia abscondita et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque (Eccli. XX, 32)? Si populos fames attereret, et occulta frumenta ipsi servarent, auctores proculdubio mortis existerent. Qua itaque plectendi sunt poena considerent, qui cum fame verbi animae pereant, ipsi panem perceptae gratiae non ministrant. Unde et bene per Salomonem dicitur: Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis (Prov. XI, 26). Frumenta quippe abscondere, est praedicationis sanctae apud se verba retinere. In populis autem talis quisque maledicitur, quia in solius culpa silentii pro multorum quos corrigere potuit poena damnatur. Si medicinalis artis minime ignari secandum vulnus cernerent, et tamen secare recusarent, profecto peccatum fraternae mortis ex solo torpore committerent. Quanta ergo culpa involvantur aspiciant, qui dum cognoscunt vulnera mentium, curare ea negligunt sectione verborum. Unde et bene per prophetam dicitur: Maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine (Jer. XLVIII, 10). Gladium quippe a sanguine prohibere, est praedicationis verbum a carnalis vitae interfectione retinere. De quo rursum gladio dicitur: Et gladius meus manducabit carnes (Deut. XXXII, 42).

Hi itaque cum apud se sermonem praedicationis occultant, divinas contra se sententias terribiliter audiant, quatenus ab eorum cordibus timorem timor expellat. Audiant quod talentum qui erogare noluit, cum sententia damnationis amisit (Matth. XXV, 24, seq.). Audiant quod Paulus eo se a proximorum sanguine mundum credidit, quo feriendis eorum vitiis non pepercit, dicens: Contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium: non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis (Act. XX, 26, 27). Audiant quod voce angelica Joannes admonetur, cum dicitur: Qui audit, dicat: Veni (Apoc. XXII, 17). Ut nimirum cui se vox interna insinuat, illuc etiam clamando alios quo ipse rapitur trahat; ne clausas fores etiam vocatus inveniat, si vocanti vacuus appropinquat. Audiant quod Isaias quia a verbi ministerio tacuit, illustratus superno lumine, magna voce poenitentiae se ipse reprehendit, dicens: Vae mihi quia tacui (Isai. VI, 5). Audiant quod per Salomonem in illum praedicationis scientia multiplicari promittitur, qui in hoc quod jam obtinuit, torporis vitio non tenetur. Ait namque: Anima quae benedicit, impinguabitur; et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur (Prov. XI, 25). Qui enim exterius praedicando benedicit, interioris augmenti pinguedinem recipit; et dum vino eloquii auditorum mentem debriare [inebriare] non desinit, potu multiplicati muneris debriatus excrescit. Audiant quod David hoc Deo in munere obtulit, quod praedicationis gratiam quam acceperat non abscondit, dicens: Ecce labia mea non prohibebo. Domine, tu cognovisti; justitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi (Ps. XXXIX, 10, 11). Audiant quod sponsi colloquio ad sponsam dicitur: Quae habitas in hortis, amici auscultant; fac me audire vocem tuam (Cant. VIII, 13). Ecclesia quippe in hortis habitat, quae ad viriditatem intimam exculta plantaria virtutum servat. Cujus vocem amicos auscultare, est electos quosque verbum praedicationis illius desiderare: quam videlicet vocem sponsus audire desiderat, quia ad praedicationem ejus per electorum suorum animas anhelat. Audiant quod Moyses cum irascentem Deum populo cerneret, et assumi ad ulciscendum gladio juberet; illos a parte Dei denuntiavit existere, qui delinquentium scelera incunctanter ferirent, dicens: Si quis Domini est, jungatur mihi; ponat vir gladium super femur suum: ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum (Exod. XXXII, 27). Gladium quippe super femur ponere, est praedicationis studium voluptatibus carnis anteferre; ut cum sancta quis studet dicere, curet necesse est illicitas suggestiones edomare. De porta vero usque ad portam ire, est a vitio usque ad vitium, per quod ad mentem mors ingreditur, increpando discurrere. Per medium vero castrorum transire, est tanta aequalitate intra Ecclesiam vivere, ut qui delinquentium culpas redarguit, in nullius se debeat favorem declinare. Unde et recte subjungitur: Occidat vir fratrem, et amicum, et proximum suum. Fratrem scilicet et amicum et proximum interficit, qui cum punienda invenit, ab increpationis gladio nec eis quos per cognationem diligit parcit. Si ergo ille Dei dicitur qui ad ferienda vitia zelo divini amoris excitatur, profecto esse se Dei denegat, qui inquantum sufficit, increpare vitam carnalium recusat. At contra admonendi sunt quos a praedicationis officio vel imperfectio, vel aetas prohibet, et tamen praecipitatio impellit, ne dum tanti sibi onus officii praecipitatione arrogant, viam sibi subsequentis meliorationis abscidant; et cum arripiunt intempestive quod non valent, perdant etiam quod implere quandoque tempestive potuissent; atque scientiam, quia incongrue conantur ostendere, juste ostendantur amisisse. Admonendi sunt ut considerent quod pulli avium si ante pennarum perfectionem volare appetant, unde ire in alta cupiunt, inde in ima merguntur. Admonendi sunt ut considerent quod, structuris recentibus necdum solidatis, si tignorum pondus superponitur, non babitaculum, sed ruina fabricatur. Admonendi sunt ut considerent quod conceptas soboles feminae si priusquam plene formentur proferunt, nequaquam domos, sed tumulos replent. Hinc est enim quod ipsa Veritas, quae repente quos vellet roborare potuisset, ut exemplum sequentibus daret, ne imperfecti praedicare praesumerent, postquam plene discipulos de virtute praedicationis instruxit, illico adjunxit: Vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49). In civitate quippe considemus, si intra mentium nostrarum nos claustra constringimus, ne loquendo exterius evagemur; ut cum virtute divina perfecte induimur, tunc quasi a nobismetipsis foras etiam alios instruentes exeamus. Hinc per quemdam sapientem dicitur: Adolescens loquere in causa tua vix; et si bis interrogatus fueris, habeat initium responsio tua (Eccli. XXXII, 10). Hinc est quod idem Redempter noster, cum in coelis sit conditor, et ostensione suae potentiae semper doctor angelorum, ante tricennale tempus in terra magister noluit fieri hominum; ut videlicet praecipitatis vim saluberrimi timoris infunderet, cum ipse etiam, qui labi non posset, perfectae vitae gratiam non nisi perfecta aetate praedicaret. Scriptum quippe est: Cum factus esset annorum duodecim, remansit puer Jesus in Jerusalem (Luc. II, 42). De quo a parentibus requisito, paulo post subditur: Invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem (Ibid., 46). Vigilanti itaque consideratione pensandum est, quod cum Jesus annorum duodecim dicitur in medio doctorum sedens, non docens, sed interrogans invenitur. Quo exemplo scilicet ostenditur ne infirmus docere quis audeat, si ille puer doceri interrogando voluit, qui per divinitatis potentiam verbum scientiae ipsis suis doctoribus ministravit. Cum vero per Paulum discipulo dicitur: Praecipe haec et doce: nemo adolescentiam tuam contemnat (I Tim. IV, 12); sciendum nobis est quia in sacro eloquio aliquando adolescentia juventus vocatur. Quod citius ostenditur, si Salomonis ad medium verba proferantur, qui ait: Laetare juvenis in adolescentia tua (Eccle. XI, 9). Si enim utraque unum esse non decerneret, quem monebat in adolescentia, juvenem non vocaret.

CAPUT XXVI

Quomodo admonendi quibus omnia ex sententia succedunt, et quibus nulla.

Aliter admonendi sunt qui in hoc quod temporaliter appetunt prosperantur; atque aliter qui ea quidem quae mundi sunt concupiscunt, sed tamen adversitatis labore fatigantur. Admonendi namque sunt qui in hoc quod temporaliter appetunt prosperantur, ne cum cuncta ad votum suppetunt, dantem quaerere negligant; sed in his quae dantur animum figant; ne peregrinationem pro patria diligant, ne subsidia itineris in obstacula perventionis vertant, ne nocturno lunae lumine delectati, claritatem solis videre refugiant. Admonendi itaque sunt ut quaeque in hoc mundo consequuntur, calamitatis solatia, non autem praemia retributionis credant; sed contra favores mundi mentem erigant, ne in eis ex tota cordis delectatione succumbant. Quisquis enim prosperitatem qua utitur, apud judicium cordis, melioris vitae amore non reprimit, favorem vitae transeuntis in mortis perpetuae occasionem vertit. Hinc est enim quod sub Idumaeorum specie, qui vincendos se prosperitati suae reliquerunt, in hujus mundi successibus laetantes increpantur cum dicitur: Dederunt terram meam sibi in haereditatem cum gaudio, et toto corde, et ex animo (Ezech. XXXVI, 5). Quibus verbis perpenditur, quod non solum quia gaudeant, sed quod toto corde et ex animo gaudeant, districta reprehensione feriantur. Hinc Salomon ait: Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos (Prov. I, 32). Hinc Paulus admonet dicens: Qui emunt, tamquam non possidentes, et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur (I Cor. VII, 30). Ut videlicet sic nobis quae suppetunt, exterius serviant, quatenus a supernae delectationis studio animum non inflectant, ne luctum nobis internae peregrinationis temperent eaque in exsilio positis subsidium praebent; et quasi felices in transitoriis nos gaudeamus, qui ab aeternis nos interim miseros cernimus. Hinc namque est quod electorum voce dicit Ecclesia: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. II, 6). Sinistram Dei, prosperitatem videlicet vitae praesentis, quasi sub capite posuit, quam intentione summi amoris premit. Dextera vero Dei eam amplectitur; quia sub aeterna ejus beatitudine tota devotione continetur. Hinc rursum per Salomonem dicitur: Longitudo dierum in dextera ejus, in sinistra vero illius divitiae et gloria. (Prov. III, 16). Divitiae itaque et gloria qualiter sint habenda docuit, quae posita in sinistra memoravit. Hinc Psalmista ait: Salvum me fac dextera tua (Ps. CVII, 7). Neque enim ait manu, sed dextera; ut videlicet cum dexteram diceret, quia aeternam salutem quaereret, indicaret. Hinc rursum scriptum est: Dextera manus tua, Domine, confregit inimicos (Exod. XV, 6, sec. LXX). Hostes enim Dei etsi in sinistra ejus proficiunt, dextera franguntur quia plerumque pravos vita praesens elevat, sed adventus aeternae beatitudinis damnat.

Admonendi sunt qui in hoc mundo prosperantur, ut solerter considerent quia praesentis vitae prosperitas aliquando idcirco datur ut ad meliorem vitam provocet, aliquando vero ut in aeternum plenius damnet. Hinc est enim quod plebi Israeliticae Chanaan terra promittitur, ut quandoque ad aeterna speranda provocetur. Neque enim rudis ille populus promissionibus Dei in longinquum crederet, si a promissore suo non etiam e vicino aliquid percepisset. Ut ergo ad aeternorum fidem certius roboretur, nequaquam solummodo spe ad res, sed rebus quoque ad spem trahitur. Quod liquido Psalmista testatur, dicens: Dedit eis regiones gentium, et labores populorum possederunt: ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant (Ps. CIV, 44). Sed cum largientem Deum humana mens boni operis responsione non sequitur, unde nutrita pie creditur, inde justius damnatur. Hinc enim per Psalmistam rursum dicitur: Dejecisti eos, dum allevarentur (Ps. LXXII, 18). Quia videlicet reprobi cum recta opera divinis muneribus non rependunt, cum totos se hic deserunt, et affluentibus prosperitatibus dimittunt, unde exterius proficiunt, inde ab intimis cadunt. Hinc est quod in inferno cruciato diviti dicitur: Recepisti bona in vita tua (Luc. XVI, 25). Idcirco enim bona hic recepit et malus, ut illic plenius mala reciperet, quia hic fuerat nec per bona conversus.

At contra admonendi sunt, qui ea quidem quae mundi sunt concupiscunt, sed tamen adversitatis labore fatigantur, ut sollicita consideratione perpendant, Creator dispositorque cunctorum quanta super eos gratia vigilat, quos in sua desideria non relaxat. Aegro quippe quem medicus desperat, concedit ut cuncta quae concupiscit accipiat. Nam qui sanari posse creditur, a multis quae appetit prohibetur: et pueris nummos subtrahimus, quibus tota simul patrimonia haeredibus reservamus. Hinc ergo de spe aeternae haereditatis gaudium sumant, quos adversitas vitae temporalis humiliat; quia nisi salvandos in perpetuum cerneret, erudiendos sub disciplinae regimine divina dispensatio non frenaret. Admonendi itaque sunt qui in his quae temporaliter concupiscunt, adversitatis labore fatigantur, ut sollicite considerent quod plerumque etiam justos cum temporalis potentia sustollit, velut in laqueo culpa comprehendit. Nam sicut in priori hujus voluminis parte jam diximus (I parte, c. 3), David Deo amabilis rectior fuit in servitio, quam cum pervenit ad regnum (I Reg. XXIV, 18). Servus namque amore justitiae, deprehensum adversarium ferire timuit; rex autem persuasione luxuriae devotum militem etiam sub studio fraudis exstinxit (II Reg. XI, 17). Quis ergo opes, quis potestatem, quis gloriam quaerat innoxie, si et illi exstiterunt noxia, qui haec habuit non quaesita? Quis inter haec sine magni discriminis labore salvabitur, si ille in his culpa interveniente turbatus est, qui ad haec fuerat Deo eligente praeparatus? Admonendi sunt ut considerent quia Salomon qui post tantam sapientiam usque ad idololatriam cecidisse describitur, nihil in hoc mundo priusquam caderet, adversitatis habuisse memoratur; sed concessa sapientia funditus cor deseruit, quod nulla vel minima tribulationis disciplina custodivit (III Reg. XI, 4).

CAPUT XXVII

Quomodo admonendi conjugati et caelibes.

Aliter admonendi sunt conjugiis obligati, atque aliter a conjugii nexibus liberi. Admonendi namque sunt conjugiis obligati, ut cum vicissim quae sunt alterius cogitant, sic eorum quisque placere studeat conjugi, ut non displiceat Conditori; sic ea quae hujus mundi sunt agant, ut tamen appetere quae Dei sunt non omittant; sic de bonis praesentibus gaudeant, ut tamen sollicita intentione mala aeterna pertimescant; sic de malis temporalibus lugeant, ut tamen consolatione integra spem in bonis perennibus figant; quatenus dum in transitu cognoscunt esse quod agunt, in mansione quod appetunt; nec mala mundi cor frangant, cum spes bonorum coelestium roborat; nec bona praesentis vitae decipiant, cum suspecta subsequentis judicii mala contristant. Itaque animus Christianorum conjugum et infirmus et fidelis, qui et plene cuncta temporalia despicere non valet, et tamen aeternis se conjungere per desiderium valet; quamvis in delectatione carnis interim jaceat, supernae spei refectione convalescat. Et si habet quae mundi sunt in usu itineris, sperat quae Dei sunt in fructu perventionis; nec totum se ad hoc quod agit conferat, ne ab eo quod robuste sperare debuit funditus cadat. Quod bene ac breviter Paulus exprimit, dicens: Qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes (I Cor. VII, 29, 30). Uxorem quippe quasi non habendo habet, qui sic per illam carnali consolatione utitur, ut tamen numquam ad prava opera a melioris intentionis rectitudine ejus amore flectatur. Uxorem quasi non habendo habet, qui transitoria esse cuncta conspiciens, curam carnis ex necessitate tolerat, sed aeterna gaudia spiritus ex desiderio exspectat. Non flendo autem flere, est sic exteriora adversa plangere, ut tamen noverit aeternae spei consolatione gaudere. Et rursum, non gaudendo gaudere, est sic de infimis animum attollere, ut tamen nunquam desinat summa formidare. Ubi apte quoque paulo post subdit: Praeterit enim figura hujus mundi (Ibid., 1). Ac si aperte diceret: Nolite constanter mundum diligere, quando et ipse non potest, quem diligitis, stare. Incassum cor quasi manentes figitis, dum fugit ipse quem amatis.

Admonendi sunt conjuges, ut ea in quibus sibi aliquando displicent, et patientes invicem tolerent, et exhortantes invicem salvent. Scriptum namque est: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. IV, 2). Lex quippe Christi charitas est; quia ex illo nobis et largiter sua bona contulit, et aequanimiter mala nostra portavit. Tunc ergo legem Christi imitando complemus, quando et nostra bona benigne conferimus, et nostrorum mala pie sustinemus. Admonendi quoque sunt, ut eorum quisque non tam quae ab altero tolerat, quam quae ab ipso tolerantur attendat. Si enim sua quae portantur considerat, ea quae ab altero sustinet, levius portat.

Admonendi sunt conjuges, ut suscipiendae prolis se meminerint causa conjunctos, et cum immoderatae admistioni servientes, propagationis articulum in usum transferunt voluptatis, perpendant quod licet extra non exeant, in ipso tamen conjugio conjugii jura transcendunt. Unde necesse est ut crebris exorationibus deleant quod pulchram copulae speciem admistis voluptatibus foedant. Hinc est enim quod peritus medicinae coelestis Apostolus non tam sanos instituit, quam infirmis medicamenta monstravit, dicens: De quibus scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere; propter fornicationem autem unusquisque suam habeat uxorem, et unaquaeque suum virum habeat (I Cor. VII, 1, seq. etc.). Qui enim fornicationis metum praemisit, profecto non stantibus praeceptum contulit; sed ne fortasse in terram ruerent, lectum cadentibus ostendit. Unde adhuc infirmantibus subdidit: Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro (Ibid.). Quibus dum in magna honestate conjugii aliquid de voluptate largiretur, adjunxit: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium (Ibid.). Culpa quippe esse innuitur, quod indulgeri perhibetur; sed quae tanto citius relaxetur, quanto non per hanc illicitum quid agitur, sed hoc quod est licitum, sub moderamine non tenetur. Quod bene Loth in semetipso exprimit, qui ardentem Sodomam fugit; sed tamen Segor inveniens, nequaquam mox montana conscendit (Gen. XIX, 30). Ardentem quippe Sodomam fugere, est illicita carnis incendia declinare. Altitudo vero montium, est munditia continentium. Vel certe quasi in monte sunt qui etiam carnali copulae inhaerent, sed tamen extra suscipiendae prolis admistionem debitam, nulla carnis voluptate solvuntur. In monte quippe stare est, nisi fructum propaginis in carne non quaerere. In monte stare, est carni carnaliter non adhaerere. Sed quia multi sunt qui scelera quidem carnis deserunt, nec tamen in conjugio positi usus solummedo debiti jura conservant, exiit quidem Loth Sodomam, sed tamen mox ad montana non pervenit, quia jam damnabilis vita relinquitur, sed adhuc celsitudo conjugalis continentiae subtiliter non tenetur. Est vero in medio Segor civitas, quae fugientem salvet infirmum, quia videlicet cum sibi per incontinentiam miscentur conjuges, et lapsus scelerum fugiunt, et tamen venia salvantur. Quasi parvam quippe civitatem inveniunt in qua ab ignibus defendantur, quia conjugalis haec vita non quidem in virtutibus mira est, sed tamen a suppliciis secura. Unde idem Loth ad angelum dicit: Est civitas hic juxta, ad quam possum fugere, parva; et salvabor in ea. Numquid non modica est, et vivet anima mea in ea (Genes. XIX, 20)? Juxta ergo dicitur, et tamen ad salutem tuta perhibetur, quia conjugalis vita nec a mundo longe divisa est, nec tamen a gaudio salutis aliena. Sed tunc in hac actione vitam suam conjuges quasi in parva civitate custodiunt, quando pro se assiduis deprecationibus intercedunt. Unde et recte per angelum ad eumdem Loth dicitur: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es (Ibid. 21). Qui videlicet cum deprecatio funditur Deo nequaquam talis conjugii vita damnatur. De qua deprecatione Paulus quoque admonet, dicens: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5).

At contra admonendi sunt qui ligati conjugiis non sunt, ut praeceptis coelestibus eo rectius serviant, quo eos ad curas mundi nequaquam jugum copulae carnalis inclinat; ut quos onus licitum conjugii non gravat, nequaquam pondus illicitum terrenae sollicitudinis premat; sed tanto eos paratiores dies ultimus, quanto et expeditiores inveniat; ne quo meliora agere vacantes possunt, sed tamen negligunt, eo supplicia deteriora mereantur. Audiant quod Apostolus cum quosdam ad caelibatus gratiam instrueret, non conjugium sprevit, sed curas mundi nascentes ex conjugio repulit, dicens: Hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam; sed ad id quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Domino observiendi (Ibid., 35). Ex conjugiis quippe terrenae sollicitudines prodeunt; et idcirco magister gentium auditores suos ad meliora persuasit, ne sollicitudine terrena ligarentur. Quem igitur caelibem curarum saecularium impedimentum praepedit, et conjugio se nequaquam subdidit, et tamen conjugii onera non evasit. Admonendi sunt caelibes, ne sine damnationis judicio misceri se feminis vacantibus putent. Cum enim Paulus fornicationis vitium tot criminibus exsecrandis inseruit, cujus sit reatus indicavit, dicens: Neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9, 10). Et rursum: Fornicatores autem et adulteros judicabit Deus (Hebr. XIII, 4). Admonendi itaque sunt, ut si tentationum procellas cum difficultate salutis tolerant, conjugii portum petant. Scriptum namque est: Melius est nubere, quam uri (I Cor. VII, 9). Sine culpa scilicet ad conjugium veniunt, si tamen necdum meliora voverunt. Nam quisquis bonum majus subire proposuit, bonum minus quod licuit, illicitum fecit. Scriptum quippe est: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno caelorum (Luc. IX, 62). Qui igitur fortiori studio intenderat, retro convincitur respicere, si relictis amplioribus bonis ad minima retorquetur.

CAPUT XXVIII

Quomodo admonendi peccata carnis experti, et eorum expertes.

Aliter admonendi sunt peccatorum carnis conscii, atque aliter ignari. Admonendi namque sunt peccata carnis experti, ut mare saltem post naufragium metuant, et perditionis suae discrimina vel cognita perhorrescant; ne qui pie post perpetrata mala servati sunt, haec improbe repetendo moriantur. Unde peccanti animae et numquam a peccato desinenti dicitur: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere (Jerem. III, 3).

Admonendi itaque sunt ut studeant quatenus si accepta naturae bona integra servare noluerunt, saltem scissa resarciant. Quibus nimirum necesse est ut perpendant in tam magno fidelium numero quam multi et se illibatos custodiant, et alios ab errore convertant. Quid ergo isti dicturi sunt, si aliis in integritare stantibus, ipsi nec post damna resipiscunt. Quid dicturi sunt, si cum multi et alios secum deferunt ad regnum, hi exspectanti Domino nec semetipsos reducunt? Amonendi sunt, ut praeterita commissa considerent, et imminentia devitent. Unde sub Judaeae specie per prophetam Dominus corruptis in hoc mundo mentibus transactas ad memoriam culpas revocat, quatenus pollui in futuris erubescant, dicens: Fornicatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua fornicatae sunt; ibi subacta sunt ubera earum, et fractae sunt mammae pubertatis earum (Ezech. XXIII, 3). In Aegypto quippe ubera subiguntur, cum turpi hujus mundi desiderio humanae mentis voluntas substernitur. In Aegypto pubertatis mammae franguntur, quando naturales sensus adhuc in semetipsis integri, pulsantis concupiscentiae corruptione vitiantur.

Admonendi sunt peccata carnis experti, ut vigilanti cura conspiciant post delicta nobis ad se redeuntibus Deus quanta benevolentia sinum suae pietatis expandat, cum per prophetam dicat: Si dimiserit vir uxorem suam, et illa recedens duxerit virum alium, numquid revertetur ad eam ultra? Nunquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me, dicit Dominus (Jerem. III, 1). Ecce de fornicante et relicta muliere argumentum justitiae proponitur, et tamen nobis post lapsum redeuntibus non justitia, sed pietas exhibetur. Ut hinc utique colligamus, si nobis delinquentibus tanta pietate parcitur, a nobis nec post delictum redeuntibus quanta improbitate peccatur; aut quae ab illo erit super improbos venia, qui non cessat vocare post culpam. Quae nimirum bene per prophetam post delictum misericordia vocationis exprimitur, cum averso homini dicitur: Et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae audient verbum post tergum monentis (Isai. XXX, 20). Humanum quippe genus Dominus in faciem monuit, quando in paradiso condito homini atque in libero arbitrio stanti, quid facere, quidve non facere deberet, indixit. Sed homo in Dei faciem terga dedit, cum superbiens ejus jussa contempsit. Nec tamen superbientem Deus deseruit, qui ad revocandum hominem legem dedit, exhortantes angelos misit, in carne nostrae mortalitatis ipse apparuit. Ergo post tergum stans nos admonuit, qui ad recuperationem nos gratiae etiam contemptus vocavit. Quod igitur generaliter simul potuit dici de cunctis, hoc necesse est specialiter sentiri de singulis. Quasi enim coram Deo positus quisque verba monitionis ejus percipit, cum priusquam peccata perpetret, voluntatis ejus praecepta cognoscit. Adhuc enim ante faciem ejus stare, est necdum eum peccando contemnere. Cum vero derelicto bono innocentiae, iniquitatem eligens appetit, jam terga in ejus faciem mittit. Sed ecce adhuc et post tergum Deus subsequens monet, qui etiam post culpam ad se redire persuadet. Aversum revocat, commissa non respicit, revertenti sinum pietatis expandit. Vocem ergo post tergum monentis audimus, si ad invitantem nos Dominum saltem post peccata revertimur. Debemus igitur pietatem vocantis erubescere, si justitiam nolumus formidare; quia tanto graviori improbitate contemnitur, quanto et contemptus adhuc vocare non dedignatur.

At contra admonendi sunt peccata carnis ignorantes, ut tanto sollicitius praecipitem ruinam metuant, quanto altius stant. Admonendi sunt, ut noverint, quia quo magis loco prominenti consistunt, eo crebrioribus sagittis insidiatoris impetuntur. Qui tanto ardentius solet erigi, quanto robustius se conspicit vinci; tantoque intolerabilius dedignatur vinci, quanto contra se videt per integra infirmae carnis castra pugnari. Admonendi sunt ut incessanter praemia suscipiant, et libenter proculdubio tentationum quas tolerant labores calcabunt. Si enim attendatur felicitas quae sine transitu attingitur, leve fit quod transeundo laboratur. Audiant quod per prophetam dicitur: Haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae volui, et foedus meum tenuerint: dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus (Isa. LVI, 4, 5). Eunuchi quippe sunt, qui compressis motibus carnis, affectum in se pravi operis abscidunt. Quo autem apud Patrem loco habeantur, ostenditur; quia in domo Patris videlicet aeterna mansione etiam filiis praeferuntur. Audiant quod per Joannem dicitur: Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt, et sequuntur Agnum quocunque ierit (Apoc. XIV, 4). Et quod canticum cantant, quod nemo potest dicere, nisi illa centum quadraginta quatuor millia. Singulariter quippe canticum Agno cantare, est cum eo in perpetuum prae cunctis fidelibus etiam de incorruptione carnis gaudere. Quod tamen electi caeteri canticum audire possunt, licet dicere nequeant, quia per charitatem quidem in illorum celsitudine laeti sunt, quamvis ad eorum praemia non assurgant. Audiant peccatorum carnis ignari quod per semetipsam de hac integritate Veritas dicit: Non omnes capiunt verbum hoc (Matth. XIX, 11). Quod eo innotuit summum, quo denegavit omnium; et dum preadicit quia difficile capitur, audientibus innuit captum cum qua cautela teneatur.

Admonendi sunt itaque peccata carnis ignorantes, ut et praeeminere virginitatem conjugio sciant, et tamen se super conjuges non extollant, quatenus dum et virginitatem praeferunt, et se postponunt; et illud non deserant quod melius esse aestimant, et se custodiant quo se inaniter non exaltant. Admonendi sunt ut considerent quod plerumque actione saecularium vita continentium confunditur, cum et illi ultra habitum assumunt opera, et isti juxta ordinem proprium non excitant corda. Unde bene per prophetam dicitur: Erubesce, Sidon, ait mare (Isai. XXIII, 4). Quasi enim per vocem maris ad verecundiam Sidon adducitur, quando per comparationem vitae saecularium atque in hoc mundo fluctuantium, ejus qui munitus et quasi stabilis cernitur, vita reprobatur. Saepe enim nonnulli ad Dominum post carnis peccata redeuntes, tanto se ardentius in bonis operibus exhibent, quanto damnabiliores se de malis vident. Et saepe quidam in carnis integritate perdurantes, cum minus se respiciunt habere quod defleant, plene sibi sufficere vitae suae innocentiam putant, atque ad fervorem spiritus nullis se ardoris stimulis inflammant. Et fit plerumque Deo gratior amore ardens vita post culpam, quam securitate torpens innocentia. Unde et voce judicis dicitur: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum (Luc. VII, 47). Et: Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitente, magis quam super nonaginta novem justis, quibus non opus est poenitentia (Luc. XV, 10). Quod citius ex ipso usu colligimus, si nostrae mentis judicia pensemus. Plus namque terram diligimus quae post spinas exarata fructus uberes producit, quam quae nullas spinas habuit, sed tamen exculta sterilem segetem gignit. Admonendi sunt peccata carnis ignorantes, ne superioris ordinis celsitudine se caeteris praeferant, cum ab inferioribus quanta se melius agantur ignorant. In examine namque recti judicis mutat merita ordinum, qualitas actionum. Quis enim consideratis ipsis rerum imaginibus, nesciat quod in natura gemmarum carbunculus praeferatur hyacintho? Sed tamen caerulei coloris hyacinthus praefertur pallenti carbunculo; quia et illi quod naturae ordo subtrahit, species decoris adjungit; et hunc quem naturalis ordo praetulerat, coloris qualitas foedat. Sic ergo in humano genere et quidam in meliori ordine deteriores sunt, et quidam in deteriori meliores, quia et isti sortem extremi habitus bene vivendo transcendunt, et illi superioris loci meritum moribus non exsequendo diminuunt.

CAPUT XXIX

Quomodo admonendi qui peccata operum lugent, et qui solum cogitationum.

Aliter admonendi sunt qui peccata deplorant operum, atque aliter qui cogitationum. Admonendi quippe sunt qui peccata deplorant operum, ut consummata mala perfecta diluant lamenta, ne plus astringantur in debito perpetrati operis, et minus solvant fletibus satisfactionis. Scriptum quippe est: Potum dedit nobis in lacrymis in mensura (Psal. LXXIX, 6); ut videlicet uniuscujusque mens tantum poenitendo compunctionis suae bibat lacrymas, quantum se a Deo meminit aruisse per culpas. Admonendi sunt ut incessanter admissa ante oculos reducant, atque vivendo agant, ut a districto judice videri non debeant. Unde David cum peteret, dicens: Averte oculos tuos a peccatis meis (Psal. L, 11), paulo superius intulit: Delictum meum coram me est semper (Ibid., 5). Ac si diceret: Peccatum meum ne respicias postulo, quia hoc respicere ipse non cesso. Unde et per prophetam Dominus dicit: Et peccatorum tuorum memor non ero, tu autem memor esto (Isai. XLIII, 25, 26, sec. LXX). Admonendi sunt ut singula quaeque admissa considerent, et dum per unumquodque erroris sui inquinationem deflent, simul se ac totos lacrymis mundent. Unde bene per Jeremiam dicitur, cum Judaeae singula delicta pensarentur: Divisiones aquarum deduxit oculus meus (Thren. III, 48). Divisas quippe ex oculis aquas deducimus, quando peccatis singulis dispertitas lacrymas damus. Neque enim uno eodemque tempore aeque mens de omnibus dolet; sed dum nunc hujus, nunc illius culpae memoria acrius tangitur, simul de omnibus in singulis commota purgatur.

Admonendi sunt, ut de misericordia quam postulant, praesumant, ne vi immoderatae afflictionis intereant. Neque enim pie Dominus ante delinquentium oculos flenda peccata opponeret, si per semetipsum ea districte ferire voluisset. Constat enim quod a suo judicio abscondere voluit, quos miserando praeveniens sibimetipsis judices fecit. Hinc enim scriptum est: Praeveniamus faciem Domini in confessione (Psal. XCIV, 2). Hinc per Paulum dicitur: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI, 31). Rursumque admonendi sunt, ut sic de spe fiduciam, habeant, ne tamen incauta securitate torpescant. Plerumque enim hostis callidus mentem quam peccato supplantat, cum de ruina sua afflictam respicit, securitatis pestiferae blanditiis seducit. Quod figurate exprimitur, cum factum Dinae memoratur. Scriptum quippe est: Egressa est Dina ut videret mulieres regionis illius; quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevaei, princeps terrae illius, adamavit eam, et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem; et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque blanditiis delinivit (Genes. XXXIV, 1-3). Dina quippe ut mulieres videat extraneae regionis, egreditur, quando unaquaeque mens sua studia negligens, actiones alienas curans, extra habitum atque extra ordinem proprium vagatur. Quam Sichem princeps terrae opprimit, quia videlicet inventam in curis exterioribus diabolus corrumpit. Et conglutinata est anima ejus cum ea (Ibid.); quia unitam sibi per iniquitatem respicit. Et quia cum mens a culpa resipiscit, addicitur, atque admissum flere conatur: corruptor autem spes ac securitates vacuas ante oculos revocat, quatenus utilitatem tristitiae subtrahat, recte illic adjungitur: Tristemque blanditiis delinivit (Ibid.). Modo enim aliorum facta graviora, modo nil esse quod perpetratum est, modo misericordem Deum loquitur, modo adhuc tempus subsequens ad poenitentiam pollicetur; ut dum per haec decepta mens ducitur, ab intentione poenitentiae suspendatur; quatenus tunc bona nulla percipiat, quam nunc mala nulla contristant: et tunc plenius obruatur suppliciis, quae nunc etiam gaudet in delictis. At contra admonendi sunt qui peccata cogitationum deflent, ut sollicite considerent intra mentis arcana utrum delectatione tantummodo, an etiam consensu deliquerint. Plerumque enim tentatur cor, et ex carnis nequitia delectatur, et tamen eidem nequitiae ex ratione renititur, ut in secreto cogitationis et contristet quod libet, et libeat quod contristat. Nonnumquam vero ita mens baratro tentationis absorbetur, ut nullatenus renitatur, sed ex deliberatione sequitur hoc, unde ex delectatione pulsatur; et si facultas exterior suppetat, rerum mox effectibus interiora vota consummat. Quod videlicet si justa animadversio districti judicis respicit, non est jam cogitationis culpa, sed operis; quia etsi rerum tarditas foras peccatum distulit, intus hoc consensionis opere voluntas implevit.

In primo autem parente didicimus quia tribus modis omnis culpae nequitiam perpetramus, suggestione scilicet, delectatione et consensu. Primum itaque per hostem, secundum vero per carnem, tertium per spiritum perpetratur. Insidiator enim prava suggerit, caro se delectationi subjicit, atque ad extremum spiritus victus delectatione consentit. Unde et ille serpens prava suggessit, Eva autem quasi caro se delectationi subdidit, Adam vero velut spiritus suggestione ac delectatione superatus assensit. Suggestione itaque peccatum agnoscimus, delectatione vincimur, consensu etiam ligamur. Admonendi sunt igitur qui nequitias cogitationis deflent, ut sollicite considerent in qua peccati mensura ceciderunt, quatenus juxta ruinae modum quam in semetipsis introrsus sentiunt, etiam mensura lamentationis erigantur, ne si cogitata mala minus cruciant, usque ad perpetranda opera perducant. Sed inter haec ita terrendi sunt, ut tamen minime frangantur. Saepe enim misericors Deus eo citius peccata cordis abluit, quo haec exire ad opera non permittit; et cogitata nequitia quando citius solvitur, quia effectu operis districtius non ligatur. Unde recte per Psalmistam dicitur: Dixi, pronuntiabo adversum me injustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei (Ps. XXXI, 3). Qui enim impietatem cordis subdidit, quia cogitationum injustitias pronuntiare vellet indicavit. Dumque ait: Dixi, pronuntiabo, atque illico adjunxit, Et tu remisisti; quam sit super haec facilis venia ostendit. Qui dum se adhuc petere promittit, hoc quod petere se promittebat, obtinuit; quatenus quia usque ad opus non venerat culpa, usque ad cruciatum non perveniret poenitentia, sed cogitata afflictio mentem tergeret, quam nimirum tantummodo cogitata iniquitas inquinasset.

CAPUT XXX

Quomodo admonendi qui a peccatis quae deflent, non abstinent; et qui cum abstineant, non deflent.

Aliter admonendi sunt qui admissa plangunt, nec tamen deserunt; atque aliter qui deserunt, nec tamen plangunt. Admonendi sunt enim qui admissa plangunt, nec tamen deserunt, ut considerare sollicite sciant quia flendo inaniter se mundant, qui vivendo se nequiter inquinant, cum idcirco se lacrymis lavant, ut mundi ad sordes redeant. Hinc enim scriptum est: Canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti (Prov. XXVI, 11; II Petr. II, 22). Canis quippe cum vomit, profecto cibum qui pectus deprimebat, projicit; sed cum ad vomitum revertitur, unde levigatus fuerat, rursus oneratur. Et qui admissa plangunt, profecto nequitiam, de qua male satiati fuerant, et quae mentis intima deprimebat, confitendo projiciunt, quam post confessionem dum repetunt, resumunt. Sus vero in volutabro luti cum lavatur, sordidior redditur. Et qui admissa plangit, nec tamen deserit, poenae gravioris culpae se subjicit; quia et ipsam quam flendo potuit impetrare veniam contemnit, et quasi in lutosa aqua semetipsum volvit, quia dum fletibus suis vitae munditiam subtrahit, ante Dei oculos sordidas ipsas etiam lacrymas facit. Hinc rursum scriptum est: Ne iteres verbum in oratione tua (Eccli. VII, 15). Verbum namque in oratione iterare, est post fletum committere quod rursum necesse sit flere. Hinc per Isaiam dicitur: Lavamini (Isai. I, 16), mundi estote. Post lavacrum enim mundus esse negligit, quisquis post lacrymas vitae innocentiam non custodit. Et lavantur ergo et nequaquam mundi sunt, qui commissa flere non desinunt, sed rursus flenda committunt. Hinc per quemdam sapientem dicitur: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit lavatio ejus (Eccli. XXXIV, 30)? Baptizatur quippe a mortuo, qui mundatur fletibus a peccato; sed post baptisma mortuum tangit, qui culpam post lacrymas repetit.

Admonendi sunt qui admissa plangunt, nec tamen deserunt, ut ante districti judicis oculos eis se esse similes agnoscant, qui venientes ad faciem quorumdam hominum, magna eis submissione blandiuntur; recedentes autem, inimicitias ac damna quae valent atrociter inferunt. Quid est enim culpam flere, nisi humilitatem Deo suae devotionis ostendere? Et quid est post fletum prava agere, nisi superbas in eum quem rogaverat, inimicitias exercere? Jacobo attestante qui ait: Quicumque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur (Jac. IV, 4). Admonendi sunt qui admissa plangunt, nec tamen deserunt, ut sollicite considerent quia ita plerumque mali inutiliter compunguntur ad justitiam, sicut plerumque boni innoxie tentantur ad culpam. Fit quippe mira exigentibus meritis dispositionis internae mensura, ut et illi dum de bono aliquid agunt, quod tamen non perficiunt, superbe inter ipsa quae etiam plenissime perpetrant mala confidant; et isti dum de malo tentantur, cui nequaquam consentiunt, quo per infirmitatem titubant, eo gressus cordis ad justitiam per humilitatem verius figant. Balaam quippe, justorum tabernacula respiciens, ait: Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia (Num. XXIII, 10). Sed cum compunctionis tempus abscessit, contra eorum vitam, quibus se similem fieri etiam moriendo poposcerat, consilium praebuit; et cum occasionem de avaritia reperit, illico oblitus est quidquid sibi de innocentia optavit (Ibid., XXIV, 14). Hinc vero doctor et praedicator gentium Paulus, ait: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23). Qui profecto idcirco tentatur, ut in bono robustius ex ipsa infirmitatis suae cognitione solidetur. Quid est ergo quod ille compungitur, et tamen justitiae non appropinquat; iste tentatur, et tamen eum culpa non inquinat, nisi hoc quod aperte ostenditur, quod nec malos bona imperfecta adjuvant, nec bonos mala inconsummata condemnant?

At contra admonendi sunt qui admissa deserunt, nec tamen plangunt; ne jam relaxatas aestiment culpas, quas etsi agendo non multiplicant, nullis tamen fletibus mundant. Neque enim scriptor, si a scriptione cessaverit, quia alia non addidit, etiam illa quae scripserat delevit; nec qui contumelias irrogat, si solummodo tacuerit, satisfecit, cum profecto necesse sit ut verba praemissae superbiae verbis subjectae humilitatis impugnet; nec debitor absolutus est quia alia non multiplicat, nisi et illa quae ligaverat solvat. Ita et cum Deo delinquimus, nequaquam satisfacimus si ab iniquitate cessamus, nisi voluptates quoque quas dileximus, e contrario appositis lamentis insequamur. Si enim nulla nos in hac vita operum culpa maculasset, nequaquam nobis hic adhuc degentibus ipsa ad securitatem innocentia nostra sufficeret, quia illicita animum multa pulsarent. Qua ergo mente securus est, qui perpetratis iniquitatibus ipse sibi testis est quia innocens non est? Neque enim Deus nostris cruciatibus pascitur, sed delictorum morbos medicamentis contrariis medetur, ut qui voluptatibus delectati discessimus, fletibus amaricati redeamus; et qui per illicita defluendo cecidimus, etiam a licitis nosmetipsos restringendo surgamus; et cor quod insana laetitia infuderat, salubris tristitia exurat; et quod vulneraverat elatio superbiae, curet abjectio humilis vitae. Hinc enim scriptum est: Dixi iniquis, Nolite inique agere; et delinquentibus, Nolite exaltare cornu (Ps. LXXIV, 5). Cornu quippe delinquentes exaltant, si nequaquam se ad poenitentiam ex cognitione suae iniquitatis humiliant. Hinc rursum dicitur: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Ps. L, 19). Quisquis enim peccata plangit, nec tamen deserit, cor quidem conterit, sed humiliare contemnit. Qui vero peccata jam deserit, nec tamen plangit, jam quidem humiliat, sed tamen cor conterere recusat. Hinc Paulus ait: Et haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis (I Cor. VI, 11). Quia nimirum illos emendatior vita sanctificat, quos per poenitentiam abluens afflictio fletuum mundat. Hinc Petrus cum quosdam territos malorum suorum consideratione conspiceret, admonuit, dicens: Poenitentiam agite, et baptizetur unus quisque vestrum (Act. II, 38). Dicturus enim baptisma, praemisit poenitentiae lamenta, ut prius se aqua suae afflictionis infunderent, et postmodum sacramento baptismatis lavarent. Qua igitur mente qui transactas culpas flere negligunt, vivunt securi de venia, quando ipse summus Pastor Ecclesiae huic etiam Sacramento addendam poenitentiam credidit, quod peccata principaliter exstinguit?

CAPUT XXXI

Quomodo admonendi qui illicita quorum sunt conscii laudant; et qui condemnantes, minime tamen cavent.

Aliter admonendi sunt qui illicita quae faciunt etiam laudant; atque aliter qui accusant prava, nec tamen devitant. Admonendi sunt enim qui illicita quae faciunt etiam laudant, ut considerent quod plerumque plus ore quam opere delinquant. Opere namque per semetipsos solos prava perpetrant; ore autem per tot personas iniquitatem exhibent, quot audientium mentes iniqua laudantes docent. Admonendi ergo sunt, ut si eradicare mala dissimulant, saltem seminare pertimescant. Admonendi sunt, ut eis perditio privata sufficiat. Rursumque admonendi sunt, ut si mali esse non metuunt, erubescant saltem videri quod sunt. Plerumque enim culpa dum absconditur, effugatur, quia dum mens erubescit videri quod tamen esse non metuit, erubescit quandoque esse quod fugit videri. Cum vero pravus quisque impudenter innotescit, quo liberius omne facinus perpetrat, eo etiam licitum putat; et quod licitum suspicatur, in hoc proculdubio multiplicius mergitur. Unde scriptum est: Peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt (Isai. III, 9). Peccatum enim suum si Sodoma absconderet, adhuc sub timore peccaret. Sed funditus frena timoris amiserat, quae ad culpam nec tenebras inquirebat. Unde et rursum scriptum est: Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est (Gen. XVIII 20). Peccatum quippe cum voce, est culpa in actione; peccatum vero etiam cum clamore, est culpa cum libertate.

At contra admonendi sunt qui accusant prava, nec tamen devitant, ut provide perpendant quid in districto Dei judicio pro sua excusatione dicturi sunt, qui de reatu suorum criminum etiam semetipsis judicibus non excusantur. Hi itaque quid aliud quam praecones sunt sui? Voces contra culpas proferunt, et semetipsos operibus reos trahunt. Admonendi sunt ut videant quia de occulta jam retributione judicii est, quod eorum mens malum quod perpetrat illuminatur ut videat, sed non conatur ut vincat; ut quo melius videt, eo deterius pereat, quia et intelligentiae lumen percipit, et actionis pravae tenebras non relinquit. Nam cum acceptam ad adjutorium scientiam negligunt, hanc contra se in testimonium vertunt; et de lumine intelligentiae augent supplicia, quod profecto acceperant ut possent delere peccata. Quorum nimirum nequitia cum malum agit quod dijudicat, venturum jam judicium hic degustat; ut cum aeternis suppliciis servatur obnoxia, suo hic interim examine non sit absoluta; tantoque illic graviora tormenta percipiat, quanto hic malum non deserit, etiam quod ipsa condemnat. Hinc enim Veritas dicit: Servus qui cognovit voluntatem Domini sui, et non praeparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis (Luc. XII, 47). Hinc Psalmista, ait: Descendant in infernum viventes (Psal. LIV, 16). Vivi quippe quae circa illos aguntur sciunt et sentiunt, mortui autem sentire nil possunt. Mortui enim in infernum descenderent, si mala nesciendo perpetrarent. Cum vero sciunt mala, et tamen faciunt, ad iniquitatis infernum viventes miseri sentientesque descendant.

CAPUT XXXII

Quomodo admonendi qui subito motu, et qui consulto peccant.

Aliter admonendi sunt qui repentina concupiscentia superantur, atque aliter qui in culpa ex consilio ligantur. Admonendi quippe sunt quos repentina concupiscentia superat, ut in bello praesentis vitae se quotidie positos attendant, et cor quod praevidere vulnera non potest, scuto solliciti timoris tegant; ut occulta insidiantis hostis jacula perhorrescant, et in tam caliginoso certamine intentione continua intra mentis castra se muniant. Nam si a circumspectionis sollicitudine cor destituitur, vulneribus aperitur, quia hostis callidus tanto liberius pectus percutit, quanto nudum a providentiae lorica deprehendit. Admonendi sunt qui repentina concupiscentia superantur, ut curare nimis terrena desuescant; quia intentionem suam dum rebus transitoriis immoderatius implicant, quibus culparum jaculis transfigantur ignorant. Unde et per Salomonem vox percussi et dormientis exprimitur, qui ait: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursum vina reperiam (Prov. XXVIII, 35)? Mens quippe a cura suae sollicitudinis dormiens verberatur et non dolet, quia sicut imminentia mala non prospicit, sic nec quae perpetraverit agnoscit. Trahitur et nequaquam sentit, quia per illecebras vitiorum ducitur, nec tamen ad sui custodiam suscitatur. Quae quidem evigilare optat, ut rursum vina reperiat, quia quamvis somno torporis a sui custodia prematur, vigilare tamen ad saeculi curas nititur, ut semper voluptatibus debrietur [inebrietur]; et cum ad illud dormiat in quo solerter vigilare debuerat, ad aliud vigilare appetit, ad quod laudabiliter dormire potuisset. Hinc superius scriptum est: Et eris quasi dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator amisso clavo (Ibid., 34). In medio enim mari dormit, qui in hujus mundi tentationibus positus, providere motus irruentium vitiorum quasi imminentes undarum cumulos negligit. Et quasi clavum gubernator amittit, quando mens, ad regendam navem corporis, studium sollicitudinis perdit. Clavum quippe in mari amittere, est intentionem providam inter procellas hujus saeculi non tenere. Si enim gubernator clavum sollicite stringit, modo in fluctibus ex adverso navem dirigit, modo ventorum impetus per obliquum findit. Ita cum mens vigilanter animam regit, modo alia superans calcat, modo alia providens declinat; ut et praesentia laborando subjiciat, et contra futura certamina prospiciendo convalescat. Hinc rursum de fortibus supernae patriae bellatoribus dicitur: Uniuscujusque ensis super femur suum, propter timores nocturnos (Cant. III, 8). Ensis enim super femur ponitur, quando acumine sanctae praedicationis prava suggestio carnis edomatur. Per noctem vero caecitas nostrae infirmitatis exprimitur, quia quidquid adversitatis in nocte imminet non videtur. Uniuscujusque ergo ensis super femur suum ponitur propter timores nocturnos, quia videlicet sancti viri dum ea quae non vident metuunt, ad intentionem certaminis parati semper assistunt. Hinc rursum sponsae dicitur: Nasus tuus sicut turris quae est in Libano (Cant. VII, 4). Rem namque quam oculis non cernimus, plerumque odore praevidemus. Per nasum quoque odores fetoresque discernimus. Quid ergo per nasum Ecclesiae, nisi sanctorum provida discretio designatur? Qui etiam turri similis quae est in Libano dicitur, quia discreta eorum providentia ita in alto sita est, ut tentationum certamina et priusquam veniant videat, et contra ea dum venerint munita subsistat. Quae enim futura praevidentur, cum praesentia fuerint, minoris virtutis fiunt; quia dum contra ictum quisque paratior redditur, hostis qui se inopinatum credidit, eo ipso quo praevisus est, enervatur.

At contra admonendi sunt qui in culpa ex consilio ligantur, quatenus provida consideratione perpendant, quia dum mala ex judicio faciunt, districtius contra se judicium accendunt; ut tanto eos durior sententia feriat, quanto illos in culpa arctius vincula deliberationis ligant. Citius fortasse delicta poenitendo abluerent, si in his sola praecipitatione cecidissent. Nam tardius peccatum solvitur quod et per consilium solidatur. Nisi enim mens omni modo aeterna despiceret, in culpa ex judicio non periret. Hoc ergo praecipitatione lapsis per consilium pereuntes differunt, quod cum hi a statu justitiae peccando concidunt, plerumque simul et in laqueum desperationis cadunt. Hinc est quod per prophetam Dominus non tam praecipitationum prava, quam delictorum studia reprehendit, dicens: Ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam studiorum vestrorum. Hinc iterum iratus dicit: Visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum (Ibid. XXIII, 2). Quia ergo peccatis aliis differunt peccata quae per consilium perpetrantur, non tam prave facta Dominus quam studia pravitatis insequitur. In factis enim saepe infirmitate, saepe negligentia, in studiis vero malitiosa semper intentione peccatur. Quo contra recte beati viri expressione per Prophetam dicitur: Et in cathedra pestilentiae non sedit (Ps. I, 1). Cathedra quippe judicis esse vel praesidentis solet. In cathedra autem pestilentiae sedere, est ex judicio prava committere: in cathedra pestilentiae sedere, est et ex ratione mala discernere, et tamen ex deliberatione perpetrare. Quasi in perversi consilii cathedra sedet, qui tanta iniquitatis elatione attollitur, ut adimplere malum etiam per consilia conetur. Et sicut assistentibus turbis praelati sunt qui cathedrae honore fulciuntur, ita delicta eorum qui praecipitatione corruunt, exquisita per studium peccata transcendunt. Admonendi ergo sunt, ut hinc colligant qui in culpa etiam se per consilium ligant, qua quandoque ultione feriendi sunt, qui nunc pravorum non socii, sed principes fiunt.

CAPUT XXXIII

Quomodo admonendi qui minimis, sed crebris noxis, et qui minimas caventes gravibus aliquando immerguntur.

At contra admonendi sunt qui se a parvis custodiunt, sed aliquando in gravibus demerguntur, ut sollicite seipsos deprehendant, quia dum cor eorum de custoditis minimis extollitur, ad perpetranda graviora ipso elationis suae barathro devorantur; et dum foris sibi parva subjiciunt, sed per inanem gloriam intus intumescunt, languore superbiae intrinsecus victam mentem etiam foras per mala majora prosternunt. Admonendi ergo sunt qui se a parvis custodiunt, sed aliquando in gravibus demerguntur, ne ubi se stare extrinsecus aestimant, ibi intrinsecus cadant, et juxta districti judicis retributionem elatio minoris justitiae via fiat ad foveam gravioris culpae. Qui enim vane elati, boni minimi custodiam suis viribus tribuunt, juste derelicti culpis majoribus obruuntur; et cadendo discunt non fuisse proprium quod steterunt, ut mala immensa cor reprimant, quod minima bona exaltant.

CAPUT XXXIV

Quomodo admonendi qui bona nec inchoant et qui inchoata non absolvunt.

Aliter admonendi sunt qui bona nec inchoant, atque aliter qui inchoata minime consummant. Qui enim bona nec inchoant, non sunt eis prius aedificanda quae salubriter diligant, sed destruenda ea in quibus semetipsos nequiter versant. Neque enim sequuntur quae inexperta audiunt, nisi prius quam perniciosa sint ea quae sibi sunt experta, deprehendant, quia nec levari appetit, qui et hoc ipsum quia cecidit nescit; et qui dolorem vulneris non sentit, salutis remedia non requirit. Prius ergo ostendenda sunt, quam sint vana quae diligunt, et tunc demum vigilanter intimanda quam sint utilia quae praetermittunt. Prius videant fugienda quae amant, et sine difficultate postmodum cognoscant amanda esse quae fugiunt. Melius enim inexperta recipiunt, si de expertis quidquid disputationis audiunt, veraciter cognoscunt. Tunc igitur pleno voto discunt vera bona quaerere, cum certo judicio deprehenderint falsa se vacue tenuisse. Audiant ergo quod bona praesentia et a delectatione citius transitura sunt, et tamen eorum causa ad ultionem sine transitu permansura; quia et nunc quod libet invitis subtrahitur, et tunc quod dolet invitis in supplicium reservatur. Itaque eisdem rebus terreantur salubriter, quibus noxie delectantur; ut dum perculsa mens alta ruinae suae damna conspiciens, sese in praecipitium pervenisse deprehendit, gressum post terga revocet, et pertimescens quae amaverat, discat diligere quae contemnebat. Hinc est enim quod Jeremiae misso ad praedicationem dicitur: Ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas, et disperdas et dissipes, et aedifices et plantes (Jer. I, 10). Quia nisi prius perversa destrueret, aedificare utiliter recta non posset; nisi ab auditorum suorum cordibus spinas vani amoris evelleret, nimirum frustra in eis sanctae praedicationis verba plantaret. Hinc est quod Petrus prius evertit, ut postmodum construat, cum nequaquam Judaeos monebat quid jam facerent, sed de his quae fecerant, increpabat dicens: Jesum Nazarenum virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus et prodigiis et signis quae per illum fecit Deus in medio vestri, sicut vos scitis: hunc definito consilio et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum affigentes interemistis, quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni (Act. II, 22-24); ut videlicet crudelitatis suae cognitione destructi, aedificationem sanctae praedicationis quanto anxie quaererent, tanto utiliter audirent. Unde et illico respondet: Quid ergo faciemus, viri fratres? Quibus mox dicitur: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum (Ibid., 37, 38). Quae aedificationis verba profecto contemnerent, nisi prius salubriter ruinam suae destructionis invenissent. Hinc est quod Saulus cum super eum coelitus lux emissa resplenduit, non jam quid recte deberet facere, sed quid prave fecisset, audivit. Nam cum prostratus requireret, dicens: Quis es, Domine? Respondetur protinus: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris (Act. IX, 4, seq., XXII, 8, seq.). Et cum repente subjungeret: Domine, quid me jubes facere (Ibid.)? Illico adjungitur: Surgens ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere (Ibid.). Ecce de coelo Dominus loquens persecutoris sui facta corripuit, nec tamen illico quae essent facienda monstravit. Ecce elationis ejus fabrica jam tota corruerat, et post ruinam suam humilis aedificari requirebat, et cum superbia destruitur, aedificationis tamen verba retinentur; ut videlicet persecutor immanis diu destructus jaceret, et tanto post in bonis solidius surgeret, quanto prius funditus eversus a pristino errore cecidisset. Qui ergo nulla adhuc agere bona coeperunt, a rigiditate antea suae pravitatis, correctionis manu evertendi sunt, ut ad statum postmodum rectae operationis erigantur, quia et idcirco altum silvae lignum succidimus, ut hoc in aedificii tegmine sublevemus; sed tamen non repente in fabrica ponitur, ut nimirum prius vitiosa ejus viriditas exsiccetur, cujus quo plus in infimis humor excoquitur, eo ad summa solidius levatur At contra admonendi sunt qui inchoata bona minime consummant, ut cauta circumspectione considerent quia dum proposita non perficiunt, etiam quae fuerant coepta convellunt. Si enim quod videtur gerendum sollicita intentione non crescit, etiam quod fuerat bene gestum decrescit. In hoc quippe mundo humana anima quasi more navis est contra ictum fluminis conscendentis: uno in loco nequaquam stare permittitur, quia ad ima relabitur, nisi ad summa conetur. Si ergo inchoata bona fortis operantis manus ad perfectionem non sublevat, ipsa operandi remissio contra hoc quod operatum est, pugnat. Hinc est enim quod per Salomonem dicitur: Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis (Prov. XVIII, 9). Quia videlicet qui coepta bona districte non exsequitur, dissolutione negligentiae manum destruentis imitatur. Hinc Sardis Ecclesiae ab angelo dicitur: Esto vigilans, et confirma caetera quae moritura erant, non enim invenio opera tua plena coram Deo meo (Apoc. III, 2). Quia igitur plena coram Deo ejus opera inventa non fuerant, moritura reliqua etiam quae erant gesta praedicebat. Si enim quod mortuum in nobis est ad vitam non accenditur, hoc etiam exstinguitur, quod quasi adhuc vivum tenetur. Admonendi sunt ut perpendant quod tolerabilius esse potuisset recti viam non arripere, quam arrepta post tergum redire. Nisi enim retro aspicerent,erga coeptum studium nullo torpore languerent. Audiant ergo quod scriptum est: Melius erat eis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti (II Petr. II, 21). Audiant quod scriptum est: Utinam frigidus esses, aut calidus; sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo (Apoc. III, 15). Calidus quippe est qui bona studia et arripit et consummat; frigidus vero est qui consummanda nec inchoat. Et sicut a frigore per teporem transitur ad calorem, ita a calore per teporem reditur ad frigus. Quisquis ergo amisso infidelitatis frigore vivit, sed nequaquam tepore superato excrescit ut ferveat, procul dubio calore desperato, dum noxio in tepore demoratur, agit ut frigescat. Sed sicut ante teporem frigus sub spe est, ita post frigus tepor in desperatione. Qui enim adhuc in peccatis est, conversionis fiduciam non amittit. Qui vero post conversionem tepuit, et spem quae esse potuit de peccatore subtraxit. Aut calidus ergo quisque esse, aut frigidus quaeritur, ne tepidus evomatur; ut videlicet aut necdum conversus, adhuc de se spem conversionis praebeat, aut jam conversus in virtutibus inardescat; ne evomatur tepidus, qui a calore quem proposuit torpore ad noxium frigus redit.

CAPUT XXXV

Quomodo admonendi qui mala clam et bona palam faciunt; ac qui versa vice.

Aliter admonendi sunt qui mala occulte agunt, et bona publice; atque aliter qui bona quae faciunt abscondunt, et tamen quibusdam factis publice mala de se opinari permittunt. Admonendi enim sunt qui mala occulte agunt, et bona publice, ut pensent humana judicia quanta velocitate evolant, divina autem quanta immobilitate perdurant. Admonendi sunt ut in fine rerum mentis oculos figant, quia et humanae laudis attestatio praeterit, et superna sententia, quae et abscondita penetrat, ad retributionem perpetuam convalescit. Dum igitur occulta mala sua divinis judiciis, recta autem sua humanis oculis anteponunt, et sine teste est bonum quod publice faciunt, et non sine aeterno teste est quod latenter delinquunt. Culpas itaque suas occultando hominibus, virtutesque pandendo, et unde puniri debeant abscondentes detegunt, et unde remunerari poterant, detegentes abscondunt. Quos recte sepulcra dealbata speciosa exterius, sed mortuorum ossibus plena Veritas vocat (Matth. XXIII, 27), quia vitiorum mala intus contegunt, humanis vero oculis quorumdam demonstratione operum, de solo foris justitiae colore blandiuntur. Admonendi itaque sunt, ne quae agunt recta despiciant, sed ea meriti melioris credant. Valde namque bona sua dijudicant, qui ad eorum mercedem sufficere humanos favores putant. Cum enim pro recto opere laus transitoria quaeritur, aeterna retributione res digna vili pretio venundatur. De quo videlicet pretio percepto Veritas dicit: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI, 2, 5). Admonendi sunt ut considerent quia dum pravos se in occultis exhibent, sed tamen exempla de se publice in bonis operibus praebent, ostendunt sequenda quae fugiunt, clamant amanda quae oderunt, vivunt postremo aliis, et sibi moriuntur. At contra admonendi sunt qui bona occulte faciunt, et tamen quibusdam factis publice de se mala opinari permittunt, ne cum bona semetipsos actionis rectae virtute vivificant, in se alios per exemplum pravae aestimationis occidant; ne minus quam se proximos diligant, et cum ipsi salubrem potum vini sorbeant, intentis in sui consideratione mentibus pestiferum veneni poculum fundant. Hi nimirum in uno proximorum vitam minus adjuvant, in altero multum gravant, dum student et recta occulte agere, et quibusdam factis, ad exemplum de se prava seminare. Quisquis enim laudis concupiscentiam calcare jam sufficit, aedificationis fraudem perpetrat, si bona quae agit, occultat; et quasi jactato semine germinandi radices subtrahit, qui opus quod imitandum est, non ostendit. Hinc namque in Evangelio Veritas dixit: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Ubi illa quoque sententia promitur, quae longe aliud praecepisse videtur, dicens: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI, 1). Quid est ergo quod opus nostrum et ita faciendum est ne videatur, et tamen ut debeat videri praecipitur, nisi quod ea quae agimus, et occultanda sunt, ne ipsi laudemur, et tamen ostendenda sunt, ut laudem coelestis Patris augeamus? Nam cum nos justitiam nostram coram hominibus facere Dominus prohiberet, illico adjunxit: Ut videamini ab eis. Et cum rursus videnda ab hominibus bona opera nostra praeciperet, protinus subdidit: Ut glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Qualiter igitur videnda essent, vel qualiter non videnda, ex sententiarum fine monstravit, quatenus operantis mens opus suum et propter se videri non quaereret, et tamen hoc propter coelestis Patris gloriam non celaret. Unde fit plerumque ut bonum opus et in occulto sit, cum fit publice; et rursus in publico, cum agitur occulte. Qui enim in publico bono opere non suam, sed superni Patris gloriam quaerit, quod fecit abscondit; quia solum illum testem habuit, cui placere curavit. Et qui in secreto suo bono opere deprehendi ac laudari concupiscit; et nullus fortasse vidit quod exhibuit, et tamen hoc coram hominibus fecit, quia tot testes in bono opere secum duxit, quot humanas laudes in corde requisivit. Cum vero prava aestimatio, in quantum sine peccato valet, ab intuentium mente non tergitur, cunctis mala credentibus per exemplum culpa propinatur. Unde et plerumque contingit, ut qui negligenter de se mala opinari permittunt, per semetipsos quidem nulla iniqua faciant; sed tamen per eos qui se imitati fuerint, multiplicius delinquant. Hinc est quod Paulus immunda quaedam sine pollutione comedentibus, sed imperfectis tentationis scandalum sua hac comestione moventibus dicit: Videte ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis (I Cor. VIII, 9). Et rursus: Et peribit infirmus in tua conscientia frater, propter quem Christus mortuus est. Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis (Ibid., 11, 12). Hinc est quod Moyses cum diceret: Non maledices surdo, protinus adjunxit: Nec coram caeco pones offendiculum (Levit. XIX, 14). Surdo quippe maledicere, est absenti et non audienti derogare: coram caeco vero offendiculum ponere, est discretam quidem rem agere, sed tamen ei qui lumen discretionis non habet, scandali occasionem praebere.

CAPUT XXXVI

De exhortatione multis exhibenda, ut sic singulorum virtutes adjuvet, quatenus per hanc contraria virtutibus vitia non excrescant.

Haec sunt quae praesul animarum in praedicationis diversitate custodiat, ut sollicitus congrua singulorum vulneribus medicamina opponat. Sed cum magni sit studii ut exhortandis singulis serviatur ad singula, cum valde laboriosum sit unumquemque de propriis sub dispensatione debitae considerationis instruere, longe tamen laboriosius est auditores innumeros ac diversis passionibus laborantes, uno eodemque tempore voce unius et tanta arte vox temperanda est, ut cum diversa sint auditorum vitia, et singulis inveniatur congrua, et tamen sibimetipsi non sit diversa; ut inter passiones medias uno quidem ductu transeat, sed more bicipitis gladii tumores cogitationum carnalium ex diverso latere incidat, quatenus sic superbis praedicetur humilitas, ut tamen timidis non augeatur metus, sic timidis infundatur auctoritas, ut tamen superbis non crescat effrenatio. Sic otiosis ac torpentibus praedicetur sollicitudo boni operis, ut tamen inquietis immoderatae licentia non augeatur actionis. Sic inquietis ponatur modus, ut tamen otiosis non fiat torpor securus. Sic ab impatientibus exstinguatur ira, ut tamen remissis ac lenibus non crescat negligentia. Sic lenes accendantur ad zelum, ut tamen iracundis non addatur incendium. Sic tenacibus infundatur tribuendi largitas, ut tamen prodigis effusionis frena minime laxentur. Sic prodigis praedicetur parcitas, ut tamen tenacibus periturarum rerum custodia non augeatur. Sic incontinentibus laudetur conjugium, ut tamen jam continentes non revocentur ad luxum. Sic continentibus laudetur virginitas corporis, ut tamen in conjugibus despecta non fiat fecunditas carnis. Sic praedicanda sunt bona, ne ex latere juventur et mala. Sic laudanda sunt bona summa, ne desperentur ultima. Sic nutrienda sunt ultima, ne dum sufficere creduntur, nequaquam tendatur ad summa.

CAPUT XXXVII

De exhortatione quae uni adhibenda est contrariis passionibus laboranti.

Et gravis quidem praedicatori labor est, in communis praedicationis voce, ad occultos singulorum motus causasque vigilare, et palaestrarum more in diversi lateris arte se vertere; multo tamen acriori labore fatigatur, quando uni e contrariis vitiis servienti praedicare compellitur. Plerumque enim quis laetae nimis conspersionis existit; sed tamen eum repente tristitia oborta immaniter deprimit. Curandum est itaque praedicatori quatenus sic tergatur tristitia quae venit ex tempore, ut non augeatur laetitia quae suppetit ex conspersione; et sic frenetur laetitia quae ex conspersione est, ut tamen non crescat tristitia quae venit ex tempore. Iste gravatur usu immoderatae praecipitationis, et aliquando tamen ab eo quod festine agendum est, eum vis praepedit subito natae formidinis. Ille gravatur usu immoderatae formidinis, et aliquando tamen in eo quod appetit, temeritate impellitur praecipitationis. Sic itaque in isto reprimatur subito oborta formido, ut tamen non excrescat enutrita diu praecipitatio. Sic in illo reprimatur repente oborta praecipitatio, ut tamen non convalescat impressa ex conspersione formido. Quid autem mirum si mentium medici ista custodiunt, dum tanta discretionis arte se temperant, qui non corda sed corpora medentur? Plerumque enim debile corpus opprimit languor immanis, cui languori scilicet obviari adjutoriis fortibus debet, sed tamen corpus debile, adjutorium forte non sustinet. Studet igitur qui medetur, quatenus sic superexistentem morbum subtrahat, ut nequaquam supposita corporis debilitas crescat, ne fortasse languor cum vita deficiat. Tanta ergo adjutorium discretione componit, ut uno eodemque tempore et languori obviet et debilitati. Si igitur medicina corporis indivise adhibita servire divisibiliter potest (tunc enim vere medicina est, quando sic per eam vitio superexistenti succurritur, ut etiam suppositae conspersioni serviatur), cur medicina mentis una eademque praedicatione apposita, morum morbis diverso ordine obviare non valeat, quae tanto subtilior agitur, quanto de invisibilibus tractatur?

CAPUT XXXVIII

Quod aliquando leviora vitia relinquenda sunt, ut graviora subtrahantur.

Sed quia plerumque dum duorum vitiorum languor irruit, hoc levius, illud fortasse gravius premit; ei nimirum vitio rectius sub celeritate subvenitur, per quod festine ad interitum tenditur. Et si hoc a vicina morte restringi non potest, nisi illud etiam quod existit contrarium crescat tolerandum praedicatori est, ut per exhortationem suam artificioso moderamine unum patiatur crescere, quatenus possit aliud a vicina morte retinere. Quod cum agit, non morbum exaggerat, sed vulnerati sui, cui medicamentum adhibet, vitam servat, ut exquirendae salutis congruum tempus inveniat. Saepe enim quis a ciborum se ingluvie minime temperans, jamjamque pene superantis luxuriae stimulis premitur, qui hujus pugnae metu territus, dum se per abstinentiam restringere nititur, inanis gloriae tentatione fatigatur: in quo nimirum unum vitium nullatenus extinguitur, nisi aliud nutriatur. Quae igitur pestis ardentius insequenda est, nisi quae periculosius premit? Tolerandum numquam est ut per virtutem abstinentiae interim arrogantia contra viventem crescat, ne eum per ingluviem a vita funditus luxuria exstinguat. Hinc est quod Paulus, cum infirmum auditorem suum perpenderet, aut prava adhuc velle agere, aut de actione recta humanae laudis retributione gaudere, ait: Vis non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. XIII, 3). Neque enim ideo bona agenda sunt ut potestas hujus mundi nulla timeatur, aut per haec gloria transitoriae laudis sumatur. Sed cum infirmam mentem ad tantum robur ascendere non posse pensaret, ut et pravitatem vitaret simul et laudem; praedicator egregius ei, admonendo aliquid obtulit, et aliquid tulit. Concedendo enim lenia, subtraxit acriora; ut quia ad deserenda cuncta simul non assurgeret, dum in quodam suo vitio animus familiariter relinquitur, a quodam suo sine labore tolleretur.

CAPUT XXXIX

Quod infirmis mentibus omnino non debent alta praedicari.

Sciendum vero est praedicatori, ut auditoris sui animum ultra vires non trahat, ne, ut ita dicam, dum plus quam valet tenditur, mentis chorda rumpatur. Alta enim quaeque debent multis audientibus contegi, et vix paucis aperiri. Hinc namque per semetipsam Veritas dicit: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram (Matth. XXIV, 45; Luc. XII, 42)? Per mensuram quippe tritici exprimitur modus verbi, ne cum angusto cordi incapabile aliquid tribuitur, extra fundatur. Hinc Paulus ait: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 1). Hinc Moyses a secreto Dei exiens, coruscantem coram populo faciem velat (Exod. XXXIV, 33), quia nimirum turbis claritatis intimae arcana non indicat. Hinc per eum divina voce praecipitur (Ibid. XXI, 33), ut is qui cisternam foderit, si operire neglexerit, corruente in ea bove vel asino, pretium reddat; quia ad alta scientiae fluenta perveniens, cum haec apud bruta audientium corda non contegit, poenae reus addicitur, si per verba ejus in scandalum, sive munda sive immunda mens capiatur. Hinc ad beatum Job dicitur? Quis dedit gallo intelligentiam (Job. XXXVIII, 36)? Praedicator etenim sanctus dum caliginoso hoc clamat in tempore, quasi gallus cantat in nocte, cum dicit: Hora est jam nos de somno surgere (Rom. XIII, 11). Et rursum: Evigilate justi, et nolite peccare (I Cor. XV, 34). Gallus autem profundioribus horis noctis altos edere cantus solet; cum vero matutinum jam tempus in proximo est, minutas ac tenues voces format, quia nimirum qui recte praedicat, obscuris adhuc cordibus aperta clamat, nil de occultis mysteriis indicat, ut tunc subtiliora quaeque de coelestibus audiant, cum luci veritatis appropinquant.

CAPUT XL

De opere praedicationis et voce.

Sed inter haec ad ea quae jam superius diximus, charitatis studio retorquemur, ut praedicator quisque plus actibus quam vocibus insonet, et bene vivendo vestigia sequacibus imprimat potius, quam loquendo quo gradiantur ostendat. Quia et gallus iste, quem pro exprimenda boni praedicatoris specie in locutione sua Dominus assumit, cum jam edere cantus parat, prius alas excutit, et semetipsum feriens vigilantiorem reddit, quia nimirum necesse est ut hi qui verba sanctae praedicationis movent, prius studio bonae actionis evigilent, ne in semetipsis torpentes opere, alios excitent voce; prius se per sublimia facta excutiant, et tunc ad bene vivendum alios sollicitos reddant; prius cogitationum alis semetipsos feriant; quidquid in se inutiliter torpet, sollicita investigatione deprehendant, districta animadversione corrigant; et tunc demum aliorum vitam loquendo componant; prius punire propria fletibus curent, et tunc quae aliorum punienda sunt denuntient; et antequam verba exhortationis insonent, omne quod locuturi sunt, operibus clament.