CANTICA
Лебедев С., Поспелова Р. Musica latina: Латинские тексты в музыке и музыкальной науке. — СПб.: Композитор, 2000, — 256 с.
Здесь и далее в текстах из Вульгаты цифры в начале строк обозначают номера стихов по критическому изд. Б. Фишера.
MAGNIFICAT
1 Magnificat anima mea Dominum
2 et exultavit spiritus meus in Deo salvatore meo,
3 quia respexit humilitatem ancillae suae.
4 Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
5 quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius,
6 et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum.
7 Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui;
8 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles;
9 esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.
10 Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae,
11 sicut locutus est ad patres nostros, — Abraham et semini eius in saecula.
Magnificat - 1D solemn Magnificat - 8G2 solemn
Источник текста: Lc 1:46–55.
8 exaltavit; не путать глагол exaltare с глаголом exultare (ср. строку 2).
NUNC DIMITTIS
29 Nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace,
30 quia viderunt oculi mei salutare tuum,
31 quod parasti ante faciem omnium populorum
32 lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel.
Источник текста: Lc 2:29–32.
BENEDICTUS
1 Benedictus Dominus Deus Israhel,
2 quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
3 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,
4 sicut locutus est per os sanctorum
5 qui a saeculo sunt prophetarum eius
6 salutem ex inimicis nostris
7 et de manu omnium qui oderunt nos
8 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris
9 et memorari testamenti sui sancti
10 iusurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
11 daturum se nobis
12 ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati
13 serviamus illi
14 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris
15 et tu puer propheta Altissimi vocaberis
16 praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius
17 ad dandam scientiam salutis plebi
18 eius in remissionem peccatorum eorum
19 per viscera misericordiae Dei nostri
20 in quibus visitavit nos oriens ex alto
21 inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent
22 ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Источник текста: Lc 1:68–79.