Sancti Gregorii I Magni
Romani Pontificis

XL HOMILIARUM IN EVANGELIA


HOMILIA XI,
Habita ad populum in basilica sanctae Agnetis, in die natalis ejus

LECTIO S. EVANGELII SEC. MATTH. XIII, 44-52

In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet. et emit agrum illum. Iterum simile est regnum coelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas; inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. Iterum simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi. Exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Utique, Domine. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum similis est homini patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera.

1. Coelorum regnum, fratres charissimi, idcirco terrenis rebus simile dicitur, ut ex his quae animus novit surgat ad incognita, quatenus exemplo visibilium se ad invisibilia rapiat, et per ea quae usu didicit, quasi confricatus, incalescat, ut per hoc quod scit notum diligere, discat et incognita amare. Ecce enim coelorum regnum thesauro abscondito in agro comparatur, quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Qua in re hoc quoque notandum est, quod inventus thesaurus absconditur, ut servetur, quia studium coelestis desiderii a malignis spiritibus custodire non sufficit, qui hoc ab humanis laudibus non abscondit. In praesenti etenim vita quasi in via sumus, qua ad patriam pergimus. Maligni autem spiritus iter nostrum quasi quidam latrunculi obsident. Depraedari ergo desiderat, qui thesaurum publice portat in via. Hoc autem dico, non ut proximi opera nostra bona non videant, cum scriptum sit: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16), sed ut per hoc quod agimus laudes exterius non quaeramus. Sic autem sit opus in publico quatenus intentio maneat in occulto, ut et de bono opere proximis praebeamus exemplum, et tamen per intentionem, qua Deo soli placere quaerimus, semper optemus secretum. Thesaurus autem coeleste est desiderium, ager vero in quo thesaurus absconditur disciplina studii coelestis. Quem profecto agrum venditis omnibus comparat, qui, voluptatibus carnis renuntians, cuncta sua terrena desideria per disciplinae coelestis custodiam calcat, ut nihil jam quod caro blanditur libeat, nihil quod carnalem vitam trucidat spiritus perhorrescat.

2. Rursum coeleste regnum negotiatori homini simile dicitur, qui bonas margaritas quaerit, sed unam pretiosam invenit, quam videlicet inventam, omnia vendens emit, quia qui coelestis vitae dulcedinem, in quantum possibilitas admittit, perfecte cognoverit, ea quae in terris amaverat libenter cuncta derelinquit; in comparatione ejus vilescunt omnia, deserit habita, congregata dispergit, inardescit in coelestibus animus, nil in terrenis libet, deforme conspicitur quidquid de terrenae rei placebat specie, quia sola pretiosae margaritae claritas fulget in mente. De cujus dilectione recte per Salomonem dicitur: Fortis est ut mors dilectio (Cant. VIII, 6), quia videlicet sicut mors corpus interimit, sic ab amore rerum corporalium aeternae vitae charitas occidit. Nam quem perfecte absorbuerit, ad terrena foris desideria velut insensibilem reddit.

3. Nec enim sancta haec, cujus hodie natalitia celebramus, mori pro Deo potuisset in corpore, si prius a terrenis desideriis mortua non fuisset in mente. Erectus namque in virtutis culmine animus tormenta despexit, praemia calcavit. Ante armatos reges et praesides ducta stetit, feriente robustior, judicante sublimior. Quid inter haec nos barbati et debiles dicimus, qui ire ad regna coelestia puellas per ferrum videmus, quos ira superat, superbia inflat, ambitio perturbat, luxuria inquinat? Qui si adipisci regna coelorum per bella persecutionum non possumus, hoc ipsum nobis turpe sit, quod Deum nolumus saltem per pacem sequi. Ecce nulli nostrum hoc tempore dicit Deus: Pro me morere, sed: Illicita tantummodo in te desideria occide. Qui ergo in pace subigere carnis desideria nolumus, quando in bello pro Domino ipsam carnem daremus?

4. Rursus simile est regnum coelorum sagenae in mare missae dicitur, ex omni genere piscium congreganti, quae impleta ad littus educitur, et in vasis boni pisces eliguntur, mali autem projiciuntur foras. Sancta Ecclesia sagenae comparatur, quia et piscatoribus est commissa, et per eam quisque ad aeternum regnum a praesentis saeculi fluctibus trahitur, ne in aeternae mortis profunda mergatur. Quae ex omni genere piscium congregat, quia ad peccatorum veniam sapientes et fatuos, liberos et servos, divites et pauperes, fortes et infirmos vocat. Unde per Psalmistam Deo dicitur: Ad te omnis caro veniet (Psal. LXIV, 3). Quae sagena, scilicet, tunc universaliter repletur, cum in fine suo humani generis summa concluditur. Quam educunt, et secus littus sedent, quia sicut mare saeculum, ita saeculi finem significat littus maris. In quo scilicet fine boni pisces in vasis eliguntur, mali autem projiciuntur foras, quia et electus quisque in tabernacula aeterna recipitur, et interni regni luce perdita, ad exteriores tenebras reprobi pertrahuntur. Nunc enim bonos malosque communiter quasi permistos pisces fidei sagena nos continet, sed littus indicat sagena, id est sancta Ecclesia, quid trahebat. Et quidem pisces qui capti fuerint mutari non possunt; nos autem mali capimur, sed in bonitate permutamur. Cogitemus igitur in captione, ne dividamur in littore. Ecce quam grata est vobis hodierna solemnitas, ita ut se non modicum addicat, si cui ex hoc conventu vestro deesse contingat. Quid ergo in die illa acturus est, qui a conspectu judicis rapitur, ab electorum societate separatur, qui tenebrescit a lumine, cruciatur aeterna combustione? Unde et hanc eamdem comparationem Dominus sub brevitate aperit cum subjungit: Sic erit in consummatione saeculi. Exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. Hoc jam, fratres charissimi, timendum est potius quam exponendum. Aperta etenim voce tormenta peccantium dicta sunt, ne quis ad ignoratiae suae excusationem recurreret, si quid de aeterno supplicio obscure diceretur. Unde et subditur: Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Utique, Domine.

5. Atque in conclusione subjungitur: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum similis est homini patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera. Si per novum et vetus quod dicitur, utrumque Testamentum accipimus, S. Abraham doctum fuisse denegamus, qui Novi et Veteris Testamenti etsi facta novit, minime verba nuntiavit. S. Moysen quoque docto patrifamilias comparare non possumus, qui etsi Testamentum Vetus edocuit, Novi tamen dicta non protulit. Dum ergo ab hoc intellectu excludimur, ad alium vocamur. Sed in eo quod Veritas dicit: Omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est patrifamilias, intelligi valet, quia non de his qui fuerant, sed de his qui esse in Ecclesia poterant loquebatur. Qui tunc nova et vetera proferunt cum utriusque Testamenti praedicamenta vocibus et moribus loquuntur. Quod tamen intelligi et aliter potest. Vetustum quippe humani generis fuit ad inferni claustra descendere, pro peccatis suis supplicia aeterna tolerare. Cui per Mediatoris adventum novum aliquid accessit, ut si hic recte studeat vivere, coelorum regna valeat penetrare: et homo in terra editus, a corruptibili vita moriatur, in coelo collocandus. Et vetus itaque est, ut pro culpa humanum genus in aeterna poena intereat; et novum, ut conversus in regno vivat. Quod ergo in conclusione locutionis suae Dominus subdidit, hoc est utique quod praemisit. Prius enim de regni similitudine thesaurum inventum, ac bonam margaritam protulit, postmodum vero inferni poenas de malorum combustione narravit, atque in conclusione subjungit: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera. Ac si aperte diceretur: Ille in sancta Ecclesia doctus praedicator est, qui et nova scit proferre de suavitate regni, et vetusta dicere de terrore supplicii, ut vel poenae terreant, quos praemia non invitant. Audiat de regno quod amet, audiat de supplicio unusquisque quod timeat ut torpentem animum et terrae vehementer inhaerentem, si amor ad regnum non trahit, vel timor minet. Ecce enim de gehennae expressione dicitur: Ibi erit fletus et stridor dentium. Sed quia praesentia gaudia sequuntur perpetua lamenta, hic, fratres charissimi, vanam laetitiam fugite, si illic flere formidatis. Nemo etenim potest et hic gaudere cum saeculo, et illic regnare cum Domino. Temporalis itaque laetitiae fluxa restringite, carnis voluptates edomate. Quidquid animo ex praesenti saeculo arridet, ex consideratione aeterni ignis amarescat. Quidquid in mente pueriliter hilarescit, hoc disciplinae juvenilis censura coerceat, ut dum sponte temporalia fugitis, aeterna gaudia sine labore capiatis, praestante Domino nostro Jesu Christo, etc.

< Предыдущая глава | Следующая глава >