Sancti Gregorii I Magni
Romani Pontificis

XL HOMILIARUM IN EVANGELIA


HOMILIA
Ad Secundinum Tauromenitanum episcopum

Reverentissimo et sanctissimo fratri Secundino episcopo, Gregorius servus servorum Dei.

Inter sacra missarum solemnia, ex his quae diebus certis in hac Ecclesia legi ex more solent sancti Evangelii quadraginta lectiones exposui. Et quarumdam quidem dietata expositio, assistente plebe, est per notarium recitata; quarumdam vero explanationem coram populo ipse locutus sum, atque ita ut loquebar excepta est. Sed quidam fratres, sacri verbi studio ferventes, antequam ad propositum modum ea quae dixeram subtili emendatione perducerem, transtulerunt. Quos recte ego quasi quibusdam famelicis similes dixerim, qui prius escas edere appetunt quam plenius excoquantur. Hoc vero ubi scriptum est: Ductus est Jesus in desertum a spiritu, ut tentaretur a diabolo (Matth. IV), prius quidem quasi sub quadam ambiguitate exposui, sed eamdem dubitationem postmodum certa notatione correxi. Easdem quoque homilias, eo quo dictae sunt ordine, in duobus Codicibus ponere curavi, ut et priores viginti, quae dictatae sunt, et posteriores totidem, quae sub oculis dictae, in singulis essent distinctae corporibus. Quod vero quaedam antepositae sunt quae in Evangelio post leguntur, quaedam vero postpositae quae ante per evangelistam scriptae sunt inveniuntur, nequaquam movere tuam fraternitatem debet, quia sicut a me diversis temporibus dictae sunt, ita quoque sunt ab exceptoribus in Codicibus affixae. Tua itaque fraternitas, sacris semper lectionibus intenta, si praedictum locum Evangelii invenerit sub dubietate prolatum, vel easdem homilias repererit ita ut praedixi non esse dispositas, has inemendatas remansisse cognoscat, et juxta eas quas per praesentem portitorem mittere studui corrigat, nulleque modo illas sine emendatione remanere permittat. Editae autem in scrinio sanctae Ecclesiae nostrae retinentur, ut si qui forte a tua fraternitate longe sunt, hic inveniant, unde in his quae emendatae sunt certiores fiant.

HOMILIA I
Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, Dominica secunda Adventus Domini. LECTIO EVANGELII SEC. LUC. XXI, 25-32.

HOMILIA II
Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, Dominica in Quinquagesima. LECTIO S. EVANGELII SEC. LUC. XVIII, 31-44.

HOMILIA III
Habita ad populum in basilica sanctae Felicitatis martyris, in die natalis ejus. LECTIO S. EVANGELII SEC. MATTH. XII, 46-50.

HOMILIA IV
Habita ad populum in basilica sancti Stephani martyris, de apostolis. LECTIO S. EVANGELII SEC. MATTH. X, 5-10.

HOMILIA V
Habita ad populum in basilica beati Andreae apostoli, in die natalis ejus. LECTIO S. EVANG. SEC. MATTH. IV, 18-22.

HOMILIA VI
Habita ad populum in basilica sanctorum Marcellini et Petri, Dominica tertia Adventus Domini. LECTIO S. EVANG. SEC. MATTH. XI, 2-10.

HOMILIA VII
Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, Dominica quarta in Adventu Domini. LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. I, 19-28.

HOMILIA VIII
Habita ad populum in basilica beatae Mariae Virginis, in die Natalis Domini. LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. II, 1-14.

HOMILIA IX
Habita ad populum in basilica sancti Silvestri, in die natalis ejus. LECTIO S. EVANG. SEC. MATTH. XXV, 14-30.

HOMILIA X
Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, in die Epiphaniae. LECTIO S. EVANG. SEC. MATTH. II, 1-12.

HOMILIA XI
Habita ad populum in basilica sanctae Agnetis, in die natalis ejus. LECTIO S. EVANGELII SEC. MATTH. XIII, 44-52.

HOMILIA XII
Habita ad populum in basilica sanctae Agnetis, in die natalis ejus. LECTIO S. EVANG. SEC. MATTH. XXV, 1-13.

HOMILIA XIII
Habita ad populum in basilica beati Felicis confessoris, in die natalis ejus. LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XII, 35-40.

HOMILIA XIV
Habita ad populum in basilica beati Petri apostoli, Dominica secunda post Pascha. LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. X, 11-16.

HOMILIA XV
Habita ad populum in basilica sancti Pauli apostoli, Dominica in Sexagesima. LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. VIII, 4-15.

HOMILIA XVI
Habita ad populum in basilica sancti Joannis, quae dicitur Constantiniana, Dominica prima in Quadragesima. LECTIO EVANG. SEC. MATTH. IV, 1-11.

HOMILIA XVII
Habita ad episcopos in fontes Lateranensium. LECTIO EVANG. SEC. LUC. X, 1-9.

HOMILIA XVIII
Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, Dominica in Passione. LECTIO. EVANG. SEC. JOAN. VIII, 45-69.

HOMILIA XIX
Habita ad populum in basilica beati Laurentii martyris, Dominica in Septuagesima. LECTIO EVANG. SEC. MATTH. XX, 1-16.

HOMILIA XX
Habita ad populum in basilica sancti Joannis Baptistae, Sabbato Quatuor temporum ante Natalem Christi. LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. III, 1-11.

HOMILIA XXI
Habita ad populum in basilica beatae Mariae virginis, die sancto Paschae. LECTIO. S. EVANG. SEC. MARC. XVI, 1-7.

HOMILIA XXII
Habita ad populum in basilica beati Joannis, quae appellatur Constantiniana, Sabbato post Pascha. LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. XX, 1-9.

HOMILIA XXIII
Habita ad populum in basilica beati Petri apostoli, in crastino Paschae. LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XXIV, 13-35.

HOMILIA XXIV
Habita ad populum in basilica beati Laurentii martyris, foris muros Urbis, Feria quarta Paschae. LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. XXI, 1-14.

HOMILIA XXV
Habita ad populum in basilica sancti Joannis, quae appellatur Constantiniana, Feria quinta Paschae. LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. XX, 11-18.

HOMILIA XXVI
Habita ad populum in basilica beati Joannis, quae dicitur Constantiniana, in octavis Paschae. LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. XX, 19-31.

HOMILIA XXVII
Habita ad populum in basilica sancti Pancratii martyris, die natalis ejus LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. XV, 12-16.

HOMILIA XXVIII
Habita ad populum in basilica sanctorum Nerei et Achillei, die natalis eorum. LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. IV, 46-53.

HOMILIA XXIX
Habita ad populum in basilica beati Petri apostoli, in Ascensione Domini. LECTIO S. EVANG. SEC. MARC. XVI, 14-20.

HOMILIA XXX
Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, die sancto Pentecostes. LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. XIV, 23-31.

HOMILIA XXXI
Habita ad populum in basilica sancti Laurentii martyris, Sabbato Quatuor temporum Septembris. LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XIII, 6-13.

HOMILIA XXXII
Habita ad populum in basilica sanctorum Processi et Martiniani, die natalis eorum. LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. IX, 23-27.

HOMILIA XXXIII
Habita ad populum in basilica sancti Clementis, feria sexta Quatuor temporum Septembris. LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. VII, 36-50.

HOMILIA XXXIV
Habita ad populum in basilica beatorum Joannis et Pauli, Dominica tertia post Pentecosten. LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XV, 1-10.

HOMILIA XXXV
Habita ad populum in basilica sancti Mennae martyris, die natalis ejus. LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XXI, 9-19.

HOMILIA XXXVI
Habita ad populum in basilica beatorum apostolorum Philippi et Jacobi, Dominica secunda post Pentecosten. LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XIV, 16-24.

HOMILIA XXXVII
Habita ad populum in basilica beati Sebastiani martyris, die natalis ejus. LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XIV, 25-33.

HOMILIA XXXVIII
Habita ad populum in basilica beati Clementis martyris. LECTIO S. EVANG. SEC. MATTH. XXII, 1-13.

HOMILIA XXXIX
Habita ad populum in basilica beati Joannis, quae dicitur Constantiniana. LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XIX, 42-47.

HOMILIA XL
Habita ad populum in basilica sancti Laurentii martyris Dominica secunda post Pentecosten. LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XVI, 19-31.