Sancti Gregorii I Magni
Romani Pontificis

XL HOMILIARUM IN EVANGELIA


HOMILIA XV,
Habita ad populum in basilica sancti Pauli apostoli, Dominica in Sexagesima

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. VIII, 4-15.

In illo tempore, cum turba plurima conveniret, et de civitatibus properarent ad Jesum, dixit per similitudinem: Exiit qui seminat seminare semen suum. Et, dum seminat, aliud cecidit secus viam, et concultatum est, et volucres coeli comederunt illud. Et aliud cecidit supra petram, et natum aruit, quia non habebat humorem. Et aliud cecidit super spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud. Et aliud cecidit in terram bonam, et ortum fecit fructum centuplum. Haec dicens, clamabat: Qui habet aures audiendi audiat. Interrogant autem eum discipuli ejus quae esset haec parabola. Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant. Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei. Quod autem secus viam, hi sunt qui audiunt, deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. Nam quod supra petram, hi sunt qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum. Et hi radices non habent, quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Quod autem in spinas cecidit, hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitae, euntes suffocantur, et non referunt fructum. Quod autem cecidit in terram bonam, hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.

1. Lectio sancti Evangelii quam modo, fratres charissimi, audistis expositione non indiget, sed admonitione. Quam enim per semetipsam Veritas exposuit, hanc discutere humana fragilitas non praesumit. Sed est quod sollicite in hac ipsa expositione dominica pensare debeatis, quia si nos vobis semen verbum, agrum mundum, volucres daemonia, spinas divitias significare diceremus, ad credendum nobis mens forsitan vestra dubitaret. Unde et idem Dominus per semetipsum dignatus est exponere quod dicebat, ut sciatis rerum significationes quaerere in iis etiam quae per semetipsum noluit explanare. Exponendo ergo quod dixit figurate se loqui innotuit, quatenus certos vos redderet cum vobis nostra fragilitas verborum illius figuras aperiret. Quis enim mihi unquam crederet, si spinas divitias interpretari voluissem, maxime cum illae pungant, istae delectent? Et tamen spinae sunt, quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant, et cum usque ad peccatum pertrahunt, quasi inflicto vulnere cruentant. Quas bene hoc in loco, alio evangelista attestante, nequaquam Dominus divitias, sed fallaces divitias appellat (Matth. XIII, 22). Fallaces enim sunt quae nobiscum diu permanere non possunt, fallaces sunt quae mentis nostrae inopiam non expellunt. Solae autem divitiae verae sunt quae nos divites virtutibus faciunt. Si ergo, fratres charissimi, divites esse cupitis, veras divitias amate. Si culmen veri honoris quaeritis, ad coeleste regnum tendite. Si gloriam dignitatum diligitis, in illa superna angelorum curia ascribi festinate.

2. Verba Domini, quae aure percipitis, mente retinete. Cibus enim mentis est sermo Dei. Et quasi acceptus cibus stomacho languente rejicitur, quando auditus sermo in ventre memoriae non tenetur. Sed quisquis alimenta non retinet, hujus profecto vita desperatur. Aeternae igitur mortis periculum formidate, si cibum quidem sanctae exhortationis accipitis, sed verba vitae, id est alimenta justitiae, in memoria non tenetis. Ecce transit omne quod agitis, et ad extremum judicium sine ulla momenti interpositione quotidie volentes nolentesque properatis. Cur ergo amatur quod relinquitur? Cur illud negligitur quo pervenitur? Mementote quod dicitur: Si quis habet aures audiendi audiat. Omnes enim qui illic aderant aures corporis habebant. Sed qui cunctis aures habentibus Si quis habet aures audiendi audiat dicit, aures procul dubio cordis requirit. Curate ergo ut acceptus sermo in cordis aure remaneat. Curate ne semen juxta viam cadat, ne malignus spiritus veniat, et a memoria verbum tollat. Curate ne petrosa terra semen excipiat, et fructum boni operis sine perseverantiae radicibus mittat. Multis enim libet quod audiunt, boni operis initia proponunt; sed mox ut fatigari adversitatibus coeperint, inchoata derelinquunt. Petrosa ergo terra humorem non habuit, quae hoc quod germinaverat ad fructum perseverantiae non perduxit. Multi namque cum verbum contra avaritiam audiunt, eamdem avaritiam detestantur, rerum omnium contemptum laudant; sed mox ut viderit animus quod concupiscat, obliviscitur quod laudabat. Multi cum verbum contra luxuriam audiunt, pollutiones carnis non solum perpetrare non appetunt, sed etiam perpetratas erubescunt; sed mox ut carnis species eorum oculis apparet, sic mens ad desideria rapitur, ac si adhuc ab ea nihil sit contra haec eadem desideria deliberatum; et damnanda agit, quae quidquid egisse se meminit jam et ipsa damnavit. Saepe etiam contra culpas compungimur, et tamen post fletum ad easdem culpas redimus. Sic Balaam Israelitici populi tabernacula contemplatus flevit, eisque se similem fieri in morte deposcit, dicens: Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia (Num. XXIII, 10); sed mox ut hora compunctionis transiit, in avaritiae nequitiam exarsit. Nam propter promissa munera in ejus populi mortem consilium dedit, cujus morti se fieri similem optavit; et oblitus est quod planxerat, cum exstinguere noluit quod per avaritiam ardebat.

3. Notandum vero est quod exponens Dominus dicit quia sollicitudines, et voluptates, et divitiae suffocant verbum. Suffocant enim, quia importunis cogitationibus suis guttur mentis strangulant; et dum bonum desiderium intrare ad cor non sinunt, quasi aditum flatus vitalis necant. Notandum etiam quod duo sunt quae divitiis jungit, sollicitudines videlicet et voluptates, quia profecto et per curam mentem opprimunt, et per affluentiam resolvunt. Re enim contraria possessores suos et afflictos et lubricos faciunt. Sed quia voluptas convenire non potest cum afflictione, alio quidem tempore per custodiae suae sollicitudinem affligunt, atque alio per abundantiam ad voluptates emolliunt.

4. Terra autem bona fructum per patientiam reddit, quia videlicet nulla sunt bona quae agimus, si non aequanimiter etiam proximorum mala toleramus. Quanto enim quisque altius profecerit, tanto in hoc mundo invenit quod durius portet, quia cum a praesenti saeculo mentis nostrae dilectio deficit, ejusdem saeculi adversitas crescit. Hinc est enim quod plerosque cernimus et bona agere, et tamen sub gravi tribulationum fasce desudare. Terrena namque jam desideria fugiunt, et tamen flagellis durioribus fatigantur. Sed juxta vocem Domini fructum per patientiam reddunt, quia cum humiliter flagella suscipiunt, post flagella ad requiem sublimiter suscipiuntur. Sic uva calcibus tunditur, et in vini saporem liquatur. Sic oliva contusionibus expressa amurcam suam deserit, et in olei liquorem pinguescit. Sic per trituram areae a paleis grana separantur, et ad horreum purgata perveniunt. Quisquis ergo appetit plene vitia vincere, studeat humiliter purgationis suae flagella tolerare, ut tanto post ad judicem mundior veniat, quanto nunc ejus rubiginem ignis tribulationis purgat.

5. In ea porticu quae euntibus ad ecclesiam beati Clementis est pervia fuit quidam S. Servulus nomine, quem multi vestrum mecum noverunt, rebus pauper, meritis dives, quem longa aegritudo dissolverat (Lib. IV Dial., cap. 14). Nam a primaeva aetate usque ad finem vitae paralyticus jacebat. Quid dicam quia stare non poterat? Qui nunquam in lecto suo surgere vel ad sedendum valebat, nunquam manum suam ad os ducere, nunquam se potuit in latus aliud declinare. Huic ad serviendum mater cum fratre aderat, et quidquid ex eleemosyna potuisset accipere, hoc eorum manibus pauperibus erogabat. Nequaquam litteras noverat, sed Scripturae sacrae sibimet Codices emerat, et religiosos quosque in hospitalitate suscipiens, hos coram se legere sine intermissione faciebat. Factumque est ut, quantum ad mensuram propriam, plene sacram Scripturam disceret, cum, sicut dixi, litteras funditus ignoraret. Studebat in dolore semper gratias agere, hymnis Deo et laudibus diebus ac noctibus vacare. Sed cum jam tempus esset ut tanta ejus patientia remunerari debuisset, membrorum dolor ad vitalia rediit. Cumque se jam morti proximum agnovit, peregrinos viros atque in hospitalitate susceptos admonuit ut surgerent, et cum eo psalmos pro exspectatione exitus sui decantarent. Cumque cum eis et ipse moriens psalleret, voces psallentium repente compescuit, cum terrore magni clamoris, dicens: Tacete, nunquid non auditis quantae resonant laudes in coelo? Cumque ad easdem laudes quas intus audierat aurem cordis intenderet, sancta illa anima a carne soluta est. Sed exeunte illa tanta illic fragrantia odoris aspersa est, ut omnes illi qui aderant inaestimabili suavitate replerentur, ita ut per hoc patenter agnoscerent quod eam laudes in coelo suscepissent. Cui rei monachus noster interfuit, qui nunc usque vivit, et cum magno fletu attestari solet quia quousque corpus ejus sepulturae traderetur, ab eorum naribus odoris illius fragrantia non recessit. Ecce quo fine ex hac vita exiit qui in hac vita aequanimiter flagella toleravit. Juxta vocem ergo dominicam, bona terra fructum per patientiam reddidit, quae, exarata disciplinae vomere, ad remunerationis segetem pervenit. Sed vos rogo, fratres charissimi, attendite quod excusationis argumentum in illo districto judicio habituri sumus nos, qui, a bono opere torpentes, et res et manus accepimus, si praecepta dominica egenus et sine manibus impleverit. Non contra nos Dominus tunc apostolos ostendat qui ad regnum secum turbas fidelium praedicando traxerunt, non contra nos martyres exhibeat qui ad coelestem patriam sanguinem fundendo pervenerunt. Quid tunc dicturi sumus, cum hunc de quo locuti sumus [Sanctum] Servulum viderimus, cui longus languor brachia tenuit, sed tamen haec a bono opere non ligavit? Haec vobiscum, fratres, agite, sic vos ad studium boni operis instigate, ut cum bonos vobis modo ad imitandum proponitis, eorum consortes tunc esse valeatis.

< Предыдущая глава | Следующая глава >