Sancti Gregorii I Magni
Romani Pontificis

XL HOMILIARUM IN EVANGELIA


HOMILIA XXV,
Habita ad populum in basilica sancti Joannis, quae appellatur Constantiniana, Feria quinta Paschae

LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. XX, 11-18.

In illo tempore, Maria stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum; et vidit duos angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis, Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem, et non sciebat quia Jesus est. Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? Quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni, quod dicitur magister. Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Venit Maria Magdalene annuntians discipulis Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi.

1. Maria Magdalene, quae fuerat in civitate peccatrix, amando veritatem, lavit lacrymis maculas criminis: et vox Veritatis impletur, qua dicitur: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47). Quae enim prius frigida peccando remanserat, postmodum amando fortiter ardebat. Nam postquam venit ad monumentum, ibique corpus dominicum non invenit, sublatum credidit, atque discipulis nuntiavit. Qui venientes viderunt, atque ita esse ut mulier dixerat crediderunt. Et de eis protinus scriptum est: Abierunt ergo discipuli ad semetipsos. Ac deinde subjungitur: Maria autem stabat ad monumentum foris plorans (Joan. XX, 10). Qua in re pensandum est hujus mulieris mentem quanta vis amoris accenderat, quae a monumento Domini, etiam discipulis recedentibus, non recedebat. Exquirebat quem non invenerat, flebat inquirendo, et amoris sui igne succensa, ejus quem ablatum credidit ardebat desiderio. Unde contigit ut eum sola tunc videret, quae remansit ut quaereret, quia nimirum virtus boni operis perseverantia est, et voce Veritatis dicitur: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22; XXIV, 13). Et praecepto legis cauda hostiae in sacrificio jubetur offerri (Levit. III, 9). In cauda quippe finis est corporis; et ille bene immolat, qui sacrificium boni operis usque ad finem debitae perducit actionis. Hinc Joseph inter reliquos fratres talarem tunicam habuisse describitur (Genes. XXXVII, 3). Tunica quippe usque ad talum est opus bonum usque ad consummationem.

2. Sed Maria, cum fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum. Certe jam monumentum vacuum viderat, jam sublatum Dominum nuntiaverat; quid est quod se iterum inclinat, iterum videre desiderat? Sed amanti semel aspexisse non sufficit, quia vis amoris intentionem multiplicat inquisitionis. Quaesivit ergo prius, et minime invenit; perseveravit ut quaereret, unde et contigit ut inveniret, actumque est ut desideria dilata crescerent, et crescentia caperent quod invenissent. Hinc est enim quod de eodem sponso Ecclesia in Canticis canticorum dicit: In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea; quaesivi illum, et non inveni. Surgam, et circuibo civitatem, per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea (Cant. III, 1). Quae defectum quoque inventionis ingeminat, dicens: Quaesivi illum, et non inveni (Ibid.). Sed quia diu inventio se non elongat, si inquisitio non desistat, adjungit: Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. Num quem diligit anima mea, vidistis? Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea (Ibid., 3, 4). Dilectum namque in lectulo quaerimus, quando in praesentis vitae aliquantula requie Redemptoris nostri desiderio suspiramus. Per noctem quaerimus, quia etsi jam in illo mens vigilat, tamen adhuc oculus caligat. Sed qui dilectum suum non invenit, restat ut surgat, et civitatem circumeat, id est sanctam electorum Ecclesiam mente et inquisitione percurrat; per vicos eum et plateas quaerat, id est per angusta et lata gradientes aspiciat, ut si qua in eis valeat invenire ejus vestigia exquirat, quia sunt nonnulli, etiam vitae saecularis, qui imitandum aliquid habeant de actione virtutis. Quaerentes autem nos vigiles inveniunt qui custodiunt civitatem, quia sancti patres, qui Ecclesiae statum custodiunt, bonis nostris studiis occurrunt, ut suo vel verbo, vel scripto nos doceant. Quos cum paululum pertransimus, invenimus quem diligimus, quia Redemptor noster etsi humilitate homo inter homines, divinitate tamen super homines fuit. Cum ergo transeuntur vigiles, dilectus invenitur, quia cum prophetas et apostolos infra ipsum esse conspicimus, illum qui natura Deus est esse supra homines consideramus. Prius ergo non inveniendus quaeritur, ut post inventus strictius teneatur. Sancta enim desideria, ut praediximus, dilatione crescunt. Si autem dilatione deficiunt, desideria non fuerunt. Hoc amore arsit, quisquis ad veritatem pertingere potuit. Hinc namque David ait: Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? (Psal. XLI, 3.) Hinc nos admonet, dicens: Quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4). Hinc propheta ait: Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te (Isai. XXVI, 9). Hinc iterum Ecclesia in Canticis canticorum dicit: Vulnerata charitate ego sum (Cant. IV, 9). Justum quippe est ut ex visione medici pertingat ad salutem, quae per aestum ejus desiderii vulnus amoris portat in pectore. Hinc rursus ait: Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est (Ibid., V, 6). Mens namque hominis conditoris sui speciem non quaerentis male dura est, quia in semetipsa remanet frigida. At si ardere jam ex desiderio coeperit ad sequendum quem diligit, liquefacta per ignem amoris currit. Fit desiderio anxia, vilescunt in saeculo cuncta quae placebant, nihil est quod extra conditorem libeat, et quae prius delectabant animum, fiunt postmodum vehementer onerosa. Nihil ejus moestitiam consolatur, quousque adhuc qui desideratur non aspicitur. Moeret mens, lux ipsa fastidio est; talique igne in mente decoquitur rubigo culpae, et succensus animus quasi auri more, quia per usum speciem perdidit, per incendium clarescit.

3. Ista itaque quae sic amat, quae se ad monumentum quod perspexerat iterum inclinat, videamus quo fructu vis amoris in ea ingeminat opus inquisitionis. Sequitur: Vidit duos angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. Quid est quod in loco dominici corporis duo angeli videntur, unus ad caput, atque alius ad pedes sedens, nisi quia Latina lingua angelus nuntius dicitur, et ille ex passione sua nuntiandus erat, qui et Deus est ante saecula, et homo in fine saeculorum? Quasi ad caput sedet angelus, cum per apostolum Joannem praedicatur quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Et quasi ad pedes sedet angelus, cum dicit: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid., 14). Possumus etiam per duos angelos duo Testamenta cognoscere, unum prius, et aliud sequens. Qui videlicet angeli per locum dominici corporis sibimet sunt conjuncti, quia nimirum utraque Testamenta, dum pari sensu incarnatum et mortuum ac resurrexisse Dominum nuntiant, quasi Testamentum prius ad caput, et Testamentum posterius ad pedes sedet. Unde et duo cherubim quae propitiatorium tegunt sese invicem aspiciunt versis vultibus in propitiatorium (Exod. XXV, 20). Cherubim quippe plenitudo scientiae dicitur. Et quid per duo cherubim nisi utraque Testamenta signantur? Quid vero per propitiatorium nisi incarnatus Dominus figuratur? De quo Joannes ait: Ipse est enim propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II, 2). Et dum Testamentum Vetus hoc faciendum denuntiat quod Testamentum Novum de Domino factum clamat, quasi utraque cherubim se invicem aspiciunt, dum vultus in propitiatorium vertunt, quia dum inter se positum incarnatum Dominum vident, a suo aspectu non discrepant, quae dispensationis ejus mysterium concorditer narrant.

4. Requirunt Mariam angeli, dicentes: Mulier, quid ploras? Et dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. Ipsa namque sacra eloquia, quae in nobis lacrymas amoris excitant, easdem lacrymas consolantur, dum nobis Redemptoris nostri speciem promittunt. Sed notandum juxta historiam est quod mulier non ait: Tulerunt corpus Domini mei: sed, Tulerunt Dominum meum. Usus namque sacri eloquii est ut aliquando ex parte totum, aliquando vero ex toto partem significet. Ex parte etenim totum signat, sicut de Jacob filiis scriptum est: Quia descendit Jacob in Aegyptum in animabus septuaginta (Genes. XLVI, 27). Neque enim in Aegyptum animae sine corporibus descenderunt; sed per solam animam totus homo significatur, quia ex parte totum exprimitur. Et solum dominicum corpus in monumento jacuerat, et Maria non corpus Domini, sed sublatum Dominum quaerebat, videlicet ex toto designans partem. Haec cum dixisset, conversa retrorsum, vidit Jesum stantem, et nesciebat quia Jesus esset. Notandum quod Maria, quae adhuc de Domini resurrectione dubitabat, retrorsum conversa est ut videret Jesum, quia videlicet per eamdem dubitationem suam quasi tergum in Domini faciem miserat, quem resurrexisse minime credebat. Sed quia amabat et dubitabat, videbat et non agnoscebat, eumque illi et amor ostendebat, et dubietas abscondebat. Cujus adhuc ignorantia exprimitur cum subinfertur: Et nesciebat quia Jesus esset. Qui dixit ei: Mulier, quid ploras? Quem quaeris? Interrogatur doloris causa, ut augeatur desiderium, quatenus cum nominaret quem quaereret in amore ejus ardentius aestuaret. Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Forsitan nec errando haec mulier erravit, quae Jesum hortulanum credidit. An non ei spiritaliter hortulanus erat, qui in ejus pectore per amoris sui semina virtutum virentia plantabat?

5. Sed quid est quod viso eo quem hortulanum credidit, cui necdum dixerat quem quaerebat, ait: Domine, si tu sustulisti eum? Quasi enim jam dixisset ex cujus desiderio plangeret, eum dicit quem non dixerat. Sed vis amoris hoc agere solet in animo, ut quem ipse semper cogitat, nullum alium ignorare credat. Recte et haec mulier quem quaerit non dicit, et tamen dicit: Si tu sustulisti eum, quia alteri non putat incognitum, quem sic ipsa continuo plangit desiderio. Dicit ei Jesus: Maria. Postquam eam communi vocabulo appellavit ex sexu, et agnitus non est, vocat ex nomine. Ac si ei aperte dicat: Recognosce eum, a quo recognosceris. Perfecto quoque viro dicitur: Novi te ex nomine (Exod. XXXIII, 12), quia homo commune omnium nostrum vocabulum est, Moyses vero proprium, cui recte dicitur quia ex nomine scitur, ac si ei aperte Dominus dicat: Non te generaliter ut caeteros, sed specialiter scio. Maria ergo quia vocatur ex nomine, recognoscit auctorem, atque eum protinus rabboni, id est magistrum vocat, quia et ipse erat qui quaerebatur exterius, et ipse qui eam interius ut quaereret docebat. Jam vero ab evangelista non subditur quid mulier fecit, sed ex eo innuitur quod audivit. Cui dicitur: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. In his namque verbis ostenditur quod Maria amplecti voluit ejus vestigia, quem recognovit. Sed ei magister dicit: Noli me tangere. Non quia post resurrectionem Dominus tactum renuit feminarum, cum de duabus ad sepulcrum ejus venientibus scriptum sit: Accesserunt, et tenuerunt pedes ejus (Matth. XXVIII, 9).

6. Sed cur tangi non debeat ratio quoque additur cum subinfertur: Nondum enim ascendi ad Patrem meum. In corde etenim nostro tunc Jesus ad Patrem ascendit, cum aequalis creditur Patri. Nam quisquis eum aequalem Patri non credit, adhuc in ejus pectore ad Patrem Dominus non ascendit. Ille ergo Jesum veraciter tangit, qui Patri Filium coaeternum credit. In corde etenim Pauli jam ad Patrem Jesus ascenderat, cum idem Paulus dicebat: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philip. II, 6). Unde Joannes quoque Redemptorem nostrum manu fidei tetigit, qui ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 2). Tangit ergo Dominum, qui eum Patri aeternitate substantiae aequalem credit. Sed fortasse aliquis tacita quaestione pulsatur quomodo Filius Patri esse aequalis possit. Qua in re humana natura quod admirando comprehendere non valet, restat ut hoc sibi esse credibile ex admiratione alia sciat. Habet namque quod ad haec sibi sub brevitate respondeat. Constat enim quia ipse creavit matrem in cujus virgineo utero ex humanitate crearetur. Quid ergo mirum si aequalis est Patri, qui prior est matre? Paulo quoque attestante didicimus, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I, 24). Qui ergo Filium minorem putat, Patri specialiter derogat, cujus sapientiam ei esse inaequalem fatetur. Quis etenim homo potens aequanimiter ferret, si quis ei diceret: Magnus quidem es, sed tamen sapientia tua te minor est? Ipse quoque Dominus dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Et rursus ait: Pater major me est (Ibid., XIV, 28). De quo etiam scriptum est, quia subditus erat parentibus suis (Luc. II, 51). Quid ergo mirum si ex humanitate sua minorem se Patre asserit in coelo, ex qua subjectus erat etiam parentibus in terra? Ex qua humanitate nunc Mariae dicitur: Vade ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Cum meum dicat et vestrum, cur non communiter dicit nostrum? Sed distincte loquens indicat quia eumdem Patrem et Deum dissimiliter habeat ipse quam nos. Ascendo ad Patrem meum, videlicet per naturam: Et Patrem vestrum, per gratiam. Ad Deum meum, quia descendi; ad Deum vestrum, quia ascendetis. Quia enim et ego homo, Deus mihi est; quia vos ab errore liberati, Deus est vobis. Distincte ergo mihi Pater et Deus est, quia quem ante saecula Deum genuit, hominem in fine saeculorum mecum creavit. Venit Maria Magdalene annuntians discipulis quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. Ecce humani generis culpa ibi absciditur unde processit. Quia enim in paradiso mulier viro propinavit mortem (Genes. III, 7), a sepulcro mulier viris annuntiat vitam; et dicta sui vivificatoris narrat, quae mortiferi serpentis verba narraverat. Ac si humano generi non verbis Dominus, sed rebus dicat: De qua manu vobis illatus est potus mortis, de ipsa suscipite poculum vitae.

7. Haec de expositione lectionis evangelicae succincte transcurrimus; nunc, opitulante eodem de quo loquimur Domino, et resurrectionis ejus gloriam, et pietatis viscera consideremus. Citius enim a morte voluit resurgere, ne nostra diu anima in infidelitatis morte remaneret. Unde bene quoque per Psalmistam dicitur: De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput (Psal. CIX, 7). In humano quippe genere ab ipso mundi initio torrens mortis effluxerat: sed de hoc torrente Dominus in via bibit, quia mortem in transitu gustavit. Atque ideo exaltavit caput, quia hoc quod moriendo in sepulcro posuit, resurgendo super angelos elevavit; et inde antiquum hostem in aeternum perculit, unde saevire contra se manus persequentium temporaliter permisit. Quod aperte Dominus beato Job indicat, dicens: Nunquid capies Leviathan hamo (Job. XL, 19, 20)?

8. Per Leviathan quippe, quod additamentum eorum dicitur, cetus ille devorator humani generis designatur. Qui, dum se divinitatem homini addere spopondit, immortalitatem sustulit. Qui praevaricationis quoque culpam, quam primo homini propinavit, dum se sequentibus pessima persuasione multiplicat, poenas eis sine cessatione coacervat. In hamo autem esca ostenditur, aculeus occultatur. Hunc ergo Pater omnipotens hamo coepit, quia ad mortem illius unigenitum Filium incarnatum misit, in quo et caro passibilis videri posset, et divinitas impassibilis videri non posset. Cumque in eo serpens iste per manus persequentium escam corporis momordit, divinitatis illum aculeus perforavit. Prius vero eum in miraculis Deum cognoverat, sed de cognitione sua ad dubitationem cecidit, quando hunc passibilem vidit. Quasi hamus ergo fauces glutientis tenuit, dum in illo esca carnis patuit, quam devorator appeteret; et divinitas passionis tempore latuit, quae necaret. In hamo ejus incarnationis captus est, quia dum in illo appetit escam corporis, transfixus est aculeo divinitatis. Ibi quippe inerat humanitas, quae ad se devoratorem duceret; ibi divinitas, quae perforaret; ibi aperta infirmitas, quae provocaret; ibi occulta virtus, quae raptoris faucem transfigeret. In hamo igitur captus est, quia inde interivit unde momordit. Et quos jure tenebat mortales perdidit, quia eum in quo jus non habuit morte appetere immortalem praesumpsit.

9. Hinc est etiam quod haec ipsa de qua loquimur Maria vivit, quia ille pro humano genere qui morti nihil debebat occubuit. Hinc est quod nos quotidie ad vitam post culpas revertimur, quia ad poenam nostram conditor sine culpa descendit. Ecce jam antiquus hostis ea quae de humano genere coeperat spolia amisit, supplantationis suae victoriam perdidit. Quotidie peccatores ad vitam redeunt, quotidie de ejus faucibus Redemptoris manu rapiuntur. Unde bene quoque ad beatum Job voce dominica iterum dicitur: Aut armilla perforabis maxillam ejus (Job. XL, 21)? Armilla ubi ponitur, ambiendo constringit. Quid ergo per armillam, nisi circumplectens nos divina misericordia designatur? Quae Leviathan istius maxillam perforat, dum nobis post perpetrata quae prohibuit, adhuc poenitentiae remedium ostendit. Armilla Dominus maxillam Leviathan perforat, quia ipse ineffabili misericordiae suae potentia sic malitiae antiqui hostis obviat, ut aliquando eos etiam quos jam coepit amittat. Et quasi ab ore illius cadunt, qui post perpetratas culpas ad innocentiam redeunt. Quis enim ore illius semel raptus, maxillam ejus evaderet, si perforata non esset? An non in ore Petrum tenuit, cum negavit (Matth. XXVI, 76, seq.)? An non in ore David tenuit, cum in tantam se luxuriae voraginem mersit (II Reg. XII, 4)? Sed dum ad vitam uterque per poenitentiam rediit, Leviathan iste eos aliquo modo quasi per maxillae suae foramen amisit. Per foramen ergo maxillae ab ejus ore subtracti sunt, qui post perpetrationem tantae nequitiae poenitendo redierunt. Quis autem hominum Leviathan istius os evadat, ut illicita nulla committat? Sed hinc cognoscimus, quantum Redemptori humani generis debitores sumus, qui non solum nos in ore Leviathan ire prohibuit, sed ab ore etiam ejus redire concessit. Qui spem peccatori non abstulit, quia maxillam ejus, ut evadendi viam tribueret, perforavit, ut saltem post morsum fugiat, qui incautus prius cavere noluit ne morderetur. Ubique ergo nobis occurrit superna medicina, quia et dedit homini praecepta, ne peccet, et tamen peccanti dedit remedia, ne desperet. Unde cavendum summopere est ne quis delectatione peccati Leviathan istius ore rapiatur; et tamen si raptus fuerit, non desperet, quia si peccatum perfecte lugeat, adhuc foramen in maxilla ejus invenit, per quod evadat.

10. Adest testis divinae misericordiae, haec ipsa de qua loquimur Maria, de qua Pharisaeus dum pietatis fontem vellet obstruere, dicebat: Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum, quia peccatrix est (Luc. VII, 39). Sed lavit lacrymis maculas cordis et corporis, et Redemptoris sui vestigia tetigit, quae sua itinera prava dereliquit. Sedebat ad pedes Jesu, verbumque de ore illius audiebat. Viventi adhaeserat, mortuum quaerebat. Viventem reperit, quem mortuum quaesivit. Tantumque apud eum locum gratiae invenit, ut hunc ipsis quoque apostolis, ejus videlicet nuntiis, ipsa nuntiaret. Quid itaque, fratres, quid in hac re debemus aspicere, nisi immensam misericordiam conditoris nostri, qui nobis velut in signo ad exemplum poenitentiae posuit eos quos per poenitentiam vivere post lapsum fecit? Perpendo enim Petrum, considero latronem, aspicio Zacchaeum, intueor Mariam et nihil in his aliud video, nisi ante oculos nostros posita spei et poenitentiae exempla. Fortasse enim in fide lapsus est aliquis; aspiciat Petrum, qui amare flevit, quod timide negaverat (Matth. XXVI, 75). Alius contra proximum suum in malitia crudelitatis exarsit; aspiciat latronem, qui et in ipso mortis articulo ad vitae praemia poenitendo pervenit (Luc. XXIII, 43). Alius avaritiae aestibus anhelans aliena diripuit; aspiciat Zacchaeum, qui si quid alicui abstulit, quadruplum reddidit (Luc. XIX, 8). Alius libidinis igne succensus, carnis munditiam perdidit; aspiciat Mariam, quae in se amorem carnis igne divini amoris excoxit. Ecce omnipotens Deus ubique oculis nostris quos imitari debeamus objicit, ubique exempla suae misericordiae opponit. Mala ergo jam displiceant, vel experta. Libenter obliviscitur omnipotens Deus quod nocentes fuimus, paratus est poenitentiam nostram nobis ad innocentiam deputare. Inquinati post aquas salutis, renascamur ex lacrymis. Itaque juxta primi Pastoris vocem, sicut modo geniti infantes lac concupiscite (I Petr. II, 2). Redite, parvuli filii, ad sinum matris vestrae aeternae sapientiae; sugite larga ubera pietatis Dei; transacta plangite, imminentia vitate. Redemptor noster momentaneos fletus nostros aeterno consolabitur gaudio, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

< Предыдущая глава | Следующая глава >