Sancti Gregorii I Magni
Romani Pontificis
XL HOMILIARUM IN EVANGELIA
HOMILIA XXXIX,
Habita ad populum in basilica beati Joannis, quae dicitur Constantiniana
LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XIX, 42-47.
In illo tempore, cum appropinquaret Jesus Jerusalem, videns civitatem, flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses, et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi; nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo; et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt; et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Et ingressus templum, coepit ejicere vendentes in illo et ementes, dicens illis: Scriptum est quia domus mea domus orationis est. Vos autem fecistis illam speluncam latronum. Et erat docens quotidie in templo.
1. Lectionem brevem sancti Evangelii, brevi, si possum, volo sermone percurrere, ut illis in ea prolixior detur intentio qui sciunt ex paucis multa cogitare. Quod flente Domino illa Jerosolymerum subversio describatur, quae a Vespasiano et Tito Romanis principibus facta est, nullus qui historiam eversionis ejusdem legit ignorat. Romani enim principes denuntiantur, cum dicitur: Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo; et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt. Hoc quoque quod additur: Non relinquent in te lapidem super lapidem, etiam ipsa jam ejusdem civitatis transmigratio testatur, quia dum nunc in eo loco constructa est, ubi extra portam fuerat Dominus crucifixus, prior illa Jerusalem, ut dicitur, funditus est eversa. Cui ex qua culpa eversionis suae poena fuerit illata subjungitur: Eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Creator quippe omnium per incarnationis suae mysterium hanc visitare dignatus est, sed ipsa timoris et amoris illius recordata non est. Unde etiam per prophetiam in increpatione cordis humani aves coeli ad testimonium deducuntur, dum dicitur: Milvus in coelo cognovit tempus suum; turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui, populus autem meus non cognovit judicium Domini (Jerem. VIII, 7). Sed quaerendum prius est quid sit quod dicitur: Videns civitatem, flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses, et tu. Flevit etenim prius Redemptor ruinam perfidae civitatis, quam ipsa sibi civitas non cognoscebat esse venturam. Cui a flente Domino recte dicitur: Quia si cognovisses, et tu, subaudi, fleres, quae modo quia nescis quod imminet, exsultas. Unde et subditur: Et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi. Cum enim carnis se voluptatibus daret, et ventura mala non prospiceret, in die sua quae ad pacem esse ei poterant habebat. Cur vero bona praesentia ad pacem habuerit, manifestatur cum dicitur: Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Si enim cordis ejus oculis mala quae imminerent abscondita non essent, laeta in praesentibus prosperis non fuisset. Cujus mox etiam poena quae de Romanis, sicut praedixi, principibus imminebat, adjuncta est.
2. Qua descripta, quid Dominus fecerit subditur: quia, ingressus templum, coepit ejicere vendentes in illo et ementes, dicens illis: Scriptum est quia domus mea domus orationis est, vos autem fecistis illam speluncam latronum (Isai. LVI, 7). Qui enim narravit mala ventura, et protinus templum ingressus est ut de illo vendentes et ementes ejiceret, profecto innotuit quia ruina populi maxime ex culpa sacerdotum fuit. Eversionem quippe describens, sed vendentes et ementes in templo feriens, in ipso effectu sui operis ostendit unde radix prodiit perditionis. Sicut autem evangelista alio teste didicimus, in templo columbae vendebantur (Marc. XI, 15). Et quid per columbas nisi sancti Spiritus donum accipitur? Sed vendentes et ementes e templo eliminat, quia vel eos qui pro munere impositionem manuum tribuunt, vel eos qui donum Spiritus emere nituntur damnat. De quo templo mox subditur: Domus mea, domus orationis est, vos autem fecistis illam speluncam latronum. Qui enim ad accipienda munera in templo residebant, profecto quia quibusdam non dantibus laesionem exquirerent dubium non erat. Domus ergo orationis spelunca latronum facta fuerat, quia ad hoc in templo assistere noverant, ut aut non donantes munera studerent corporaliter persequi, aut dantes spiritaliter necare. Quia vero Redemptor noster praedicationis verba nec indignis et ingratis subtrahit, postquam disciplinae vigorem ejiciendo perversos tenuit, donum mox gratiae ostendit. Nam subditur: Et erat docens quotidie in templo. Haec juxta historiam breviter tractando transcurrimus.
3. Sed quia eversam jam Jerusalem novimus atque eversione sua in melius commutatam, quia expulsos latrones a templo, atque ipsum jam templum dirutum scimus, debemus ex rebus exterioribus introrsus aliquam similitudinem trahere, atque ex eversis aedificiis parietum morum ruinam timere. Videns enim civitatem, flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses, et tu. Hoc semel egit, cum perituram civitatem esse nuntiavit. Hoc quotidie Redemptor noster per electos suos agere nullatenus cessat, cum quosdam ex bona vita ad mores reprobos pervenisse considerat. Plangit enim eos qui nesciunt cur plangantur, quia, juxta Salomonis verba: Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14). Qui si damnationem suam quae eis imminet agnovissent, semetipsos cum lacrymis electorum plangerent. Bene autem periturae animae sententia quae subditur convenit: Et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Suam hic diem habet anima perversa, quae transitorio gaudet in tempore. Cui ea quae adsunt ad pacem sunt, quia dum ex rebus temporalibus laetatur, dum honoribus extollitur dum in carnis voluptate resolvitur, dum nulla venturae poenae formidine terretur, pacem habet in die sua, quae grave damnationis suae scandalum in die habebit aliena. Ibi enim affligenda est, ubi justi laetabuntur; et cuncta quae modo ei ad pacem sunt, tunc in amaritudinem rixae vertentur, quia rixari secum incipiet cur damnationem quam patitur non expavit, cur a prospiciendis malis sequentibus oculos mentis clausit. Unde ei dicitur: Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Perversa quippe anima rebus praesentibus dedita, in terrenis voluptatibus resoluta, abscondit sibi mala sequentia, quia praevidere futura refugit, quae praesentem laetitiam perturbant; dumque in praesentis vitae oblectationibus se deserit, quid aliud quam clausis oculis ad ignem vadit? Unde bene scriptum est: In die bonorum ne immemor sis malorum (Eccli. XI, 27). Et inde per Paulum dicitur: Qui gaudent, tanquam non gaudentes sint (I Cor. VII, 30), quia et si qua est praesentis temporis, ita est agenda laetitia, ut nunquam amaritudo sequentis judicii recedat a memoria, quatenus dum mens pavida extremae ultionis timore transfigitur, quantum nunc praesens laetitia, tantum post ira subsequens temperetur. Hinc namque scriptum est: Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est durae, corruet in malum (Prov. XXVIII, 14). Sequentis enim ira judicii tanto tunc districtior portabitur, quanto nunc et inter culpas minime timetur.
4. Sequitur: Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo. Qui unquam sunt humanae animae majores inimici, quam maligni spiritus, qui hanc a corpore exeuntem obsident, quam in carnis amore positam deceptoriis delectationibus fovent? Quam vallo circumdant, quia ante mentis ejus oculos reductis iniquitatibus quas perpetravit, hanc ad societatem suae damnationis trahentes coarctant, ut in ipsa jam extremitate vitae deprehensa, et a quibus hostibus circumclusa sit videat, et tamen evadendi aditum invenire non possit, quia operari jam bona non licet quae, cum licuit agere, contempsit. De quibus adhuc apte quod sequitur intelligi valet: Circumdabunt te, et coangustabunt te undique. Maligni quippe spiritus undique animam angustant, quando ei non solum operis, verum etiam locutionis atque insuper cogitationis iniquitates replicant, ut quae prius se per multa dilatavit in scelere, ad extremum de omnibus angustetur in retributione. Sequitur: Et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt. Tunc anima per cognitionem reatus sui ad terram consternitur, cum caro quam vitam suam credidit redire ad pulverem urgetur. Tunc in mortem filii illius cadunt, cum cogitationes illicitae quae modo ex illa prodeunt, in extrema vitae ultione dissipantur, sicut scriptum est: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. CXLV, 4). Quae scilicet durae cogitationes intelligi etiam per lapidum significationem valent. Nam sequitur: Et non relinquent in te lapidem super lapidem. Perversa etenim mens cum perversae cogitationi adhuc perversiorem adjicit, quid aliud quam lapidem super lapidem ponit? Sed in destructa civitate super lapidem lapis non relinquitur, quia cum ad ultionem suam anima ducitur, omnis ab illa cogitationum suarum constructio dissipatur.
5. Quae cur hoc patiatur adjungitur: Eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Pravam quamque animam omnipotens Deus multis modis visitare consuevit. Nam assidue hanc visitat praecepto, aliquando autem flagello, aliquando vero miraculo, ut et vera quae nesciebat audiat, et tamen adhuc superbiens atque contemnens, aut dolore compuncta redeat, aut beneficiis devicta malum quod fecit erubescat. Sed quia visitationis suae tempus minime cognoscit, illis in extremo vitae inimicis traditur, cum quibus in aeterno judicio damnationis perpetuae societate colligatur, sicut scriptum est: Cum vadis cum adversario tuo ad principem in via, da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem (Luc. XII, 58). Adversarius quippe noster in via est sermo Dei, contrarius nostris carnalibus desideriis in praesenti vita. A quo ipse liberatur qui praeceptis ejus humiliter subditur. Alioquin adversarius judici, et judex tradet exactori, quia ex sermone Domini contempto reus peccator tenebitur in examine judicis. Quem judex exactori tradit, quia hunc maligno spiritui ad ultionem trahere permittit, ut compulsam animam ipse ad poenam de corpore exigat, quae ei ad culpam sponte consensit. Exactor mittit in carcerem, quia per malignum spiritum in inferno retruditur, quousque dies judicii veniat, ex quo jam in inferni ignibus simul et ipse crucietur.
6. Expleta ergo perditione civitatis, quam nos ad pereuntis animae similitudinem traximus, protinus subditur: Et ingressus templum coepit ejicere vendentes et ementes de illo. Sicut templum Dei in civitate est, ita et in plebe fideli vita religiosorum. Et saepe nonnulli religionis habitum sumunt, et dum sacrorum ordinum locum percipiunt, sanctae religionis officium in commercium terrenae negotiationis trahunt. Vendentes quippe in templo sunt, qui hoc quod quibusdam jure competit ad praemium largiuntur. Justitiam enim vendere est hanc pro praemii acceptione servare. Ementes vero in templo sunt qui dum hoc persolvere proximo quod justum est nolunt, dumque rem jure debitam facere contemnunt, dato patronis praemio emunt peccatum. Quibus bene dicitur: Domus mea, domus orationis est; vos autem fecistis illam speluncam latronum, quia dum nonnunquam perversi homines locum religionis tenent, ibi malitiae suae gladiis occidunt, ubi vivificare proximos orationis suae intercessione debuerunt.
7. Templum quoque et domus Dei est ipsa mens atque conscientia fidelium. Quae si quando in laesione proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident, et simpliciter gradientes interficiunt, quando in eos qui in nullo rei sunt laesionis gladios defigunt. Mens enim fidelium jam non domus orationis, sed spelunca latronum est, quando, relicta innocentia et simplicitate sanctitatis, illud conatur agere unde valeat proximis nocere. Sed quia contra perversa haec omnia verbis Redemptoris nostri per sacras paginas indesinenter instruimur, nunc usque hoc agitur, quod factum fuisse perhibetur, cum dicitur: Et erat docens quotidie in templo. Cum enim mentem fidelium ad cavenda mala subtiliter erudit, quotidie Veritas in templo docet. Sed sciendum nobis est quia veritatis verbis veraciter erudimur, si extrema mala nostra formidolose et indesinenter aspicimus, juxta hoc quod per quemdam sapientem dicitur: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis (Eccli. VII, 40). Pensare quippe quotidie debemus quod ex ejusdem voce nostri Redemptoris audivimus: Et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi; nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Dum enim districtus judex sustinet, et adhuc manum non exerit in percussionem, dum a retributione ultionis ultimae esse quaedam temporis securitas videtur, debemus pensare malum quod sequitur, pensantes gemere, gementes vitare, et quae commisimus peccata indesinenter aspicere, aspicientes flere, et flentes abstergere. Nulla nos prosperitatis transitoriae laetitia dissolvat, nec mentis nostrae oculos ea quae sunt transitoria obstruant, nec caecos ad ignem ducant. Si enim districte pensetur, cujus sit ponderis improperium, ex ore veritatis agnoscitur, cum negligenti et futura non prospicienti dicitur: Et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi; nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
8. Nam cogitandum valde est quantum nobis erit terribilis hora nostrae resolutionis, qui pavor mentis, quanta tunc omnium malorum memoria, quae oblivio transactae felicitatis, quae formido et consideratio judicis. Quid ergo esse nobis de praesentibus ad delectationem debet, quando, cunctis simul transeuntibus, non valet transire quod imminet? quando et hoc funditus finitur quod diligitur, et illud incipitur ubi dolor nunquam finitur? Tunc maligni spiritus in egrediente anima sua opera requirunt; tunc mala quae suaserunt replicant, ut sociam ad tormenta trahant. Sed cur hoc de perversa solummodo anima dicimus, cum ad electos quoque egredientes veniant, et suum in illis, si praevaleant, aliquid requirant? Unus autem in hominibus exstitit, qui ante passionem suam libera voce dicit: Jam non multa loquar vobiscum; venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam (Joan. XIV, 30). Quia enim hunc mortalem hominem vidit, suum in illo mundi princeps aliquid invenire se posse credidit. Sed sine ullo peccato a mundi corruptione exiit, qui sine peccato in mundum venit. Hoc de se contra mundi principem nec Petrus dicere praesumpsit, qui audire meruit: Quaecunque ligaveris super terram ligata erunt et in coelis, et quodcunque solveris super terram solutum erit et in coelis (Matth. XVI, 19). Hoc nec Paulus dicere praesumpsit, qui priusquam mortis debitum solveret ad coeli tertii secreta pervenit (II Cor. XII, 2). Hoc nec Joannes dicere ausus est, qui pro amore praecipuo in Redemptoris sui pectore in coena recubuit (Joan. XXI, 20). Nam cum Propheta dicat: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7), sine culpa in mundo esse non potuit qui in mundum cum culpa venit. Hinc namque idem Propheta ait: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Hinc Salomon ait: Non est homo justus in terra qui faciat bonum, et non peccet (Eccl. VII, 21). Hinc Joannes dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Hinc Jacobus ait: In multis enim offendimus omnes (Jac. III, 2). Constat enim quia omnes qui de carnis delectatione concepti sunt in eorum procul dubio vel actione, vel locutione, vel cogitatione aliquid suum princeps hujus mundi habuit. Sed idcirco illos vel post rapere, vel prius tenere non potuit, quia eos ille a debitis suis eripuit, qui pro nobis sine debito mortis debitum solvit, ut nos ideo sub jure hostis nostri debita nostra non teneant, quia pro nobis mediator Dei et hominum homo Christus Jesus gratuito reddidit quod non debebat. Qui enim pro nobis mortem carnis indebitam reddidit, nos a debita animae morte liberavit. Ait ergo: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam (Joan. XIV, 30). Unde curandum nobis est, et cum magnis quotidie fletibus cogitandum, rabidus, quam terribilis sua in nobis opera requirens in die nostri exitus princeps hujus mundi veniat, si etiam ad Deum carne morientem venit, et in illo aliquid quaesivit in quo invenire nihil potuit.
9. Quid itaque nos miseri dicturi, quid acturi sumus, qui innumera mala commisimus? Quid requirenti adversario et multa sua in nobis invenienti dicemus, nisi solum quod nobis est certum refugium, et solida spes, quia unum cum illo facti sumus in quo princeps hujus mundi et suum aliquid requisivit, et invenire minime potuit? quoniam solus est inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5). Et a peccati jam servitio veraci libertate solvimur, quia ei qui vere liber est unimur. Constat enim, nec negare possumus, sed veraciter fatemur, quia princeps hujus mundi habet in nobis multa; sed tamen mortis nostrae tempore jam nos rapere non valet, quia ejus membra effecti sumus, in quo non habet quidquam. Sed quid prodest quod eidem Redemptori nostro per fidem jungimur, si ab eo moribus disjungamur? Ipse etenim dicit: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21). Recta ergo opera rectae fidei jungenda sunt. Mala quae fecimus per quotidiana lamenta diluamus, transactas nostras nequitias surgentia ab amore Dei et proximi recta opera superent, nulla quae possumus fratribus impendere bona recusemus. Neque enim aliter Redemptoris nostri membra efficimur, nisi inhaerendo Deo, et compatiendo proximo.
10. Sed quia ad amorem Dei et proximi plerumque corda audientium plus exempla quam verba excitant, charitati vestrae indicare studeo quod is qui praesto est filius meus Epiphanius diaconus, Isauria provincia exortus, in vicina factum terra Lycaoniae solet narrare miraculum. Ait enim quod in ea quidam, Martyrius nomine, vitae valde venerabilis monachus fuit, qui ex suo monasterio visitationis gratia ad aliud monasterium tendebat, cui spiritualis pater praeerat. Pergens itaque, leprosum quemdam, quem densis vulneribus elephantinus morbus per membra foedaverat, invenit in via, volentem ad suum hospitium redire, sed prae lassitudine non valentem. In ipso vero itinere se habere perhibebat hospitium quo idem Martyrius monachus ire festinabat. Vir autem Dei ejusdem leprosi lassitudinem misertus, pallium quo vestiebatur in terram protinus projecit et expandit, ac desuper leprosum posuit, eumque suo pallio undique constrictum super humerum levavit, secumque revertens detulit. Cumque jam monasterii foribus propiaret, spiritualis pater ejusdem monasterii magnis vocibus clamare coepit: Currite, januas monasterii citius aperite, quia frater Martyrius venit Dominum portans. Statim vero ut Martyrius ad monasterii aditum pervenit, is qui leprosus esse putabatur, de collo ejus exsiliens, et in ea specie apparens qua recognosci ab hominibus solet Redemptor humani generis, Deus et homo Christus Jesus, ad coelum Martyrio aspiciente rediit, eique ascendens dixit: Martyri, tu me non erubuisti super terram, ego te non erubescam super coelos. Qui sanctus vir mox ut est monasterium ingressus, ei pater monasterii dixit: Frater Martyri, ubi est quem portabas? Cui ille respondit, dicens: Ego si scivissem quis esset, pedes illius tenuissem. Tunc idem Martyrius narrabat quia cum eum portasset, pondus ejus minime sensisset. Nec mirum quomodo enim pondus sentire poterat, qui portantem portabat? Qua in re pensandum est nobis quantum fraterna compassio valeat, quantum nos omnipotenti Deo misericordiae viscera conjungant. Inde enim ei qui est super omnia propinquamus, unde nos per compassionem proximi etiam sub nosmetipsos deponimus. In rebus corporalibus nemo alta tangit, nisi qui tenditur; in rebus vero spiritalibus certum est quia quanto plus per compassionem attrahimur, tanto altis verius appropinquamus. Ecce autem Redemptori generis humani ad aedificationem nostram minime sufficit quod in extremo judicio dicturum se esse perhibuit: Quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40), nisi et ante judicium hoc in se ostenderet quod dixisset; ut videlicet demonstraret quia quisquis nunc bona opera indigentibus exhibet, ei haec specialiter impendit cujus haec amore exhibuerit. Et tanto plus quisque majorem mercedem recipit, quanto nec eum despicit qui amplius despiciendus videtur. Quid enim in humana carne sublimius carne Christi, quae est super angelos exaltata? Et quid in humana carne abjectius carne leprosi, quae tumescentibus vulneribus scinditur, et exhalantibus fetoribus impletur? Sed ecce in specie leprosi apparuit; et is qui est reverendus super omnia, videri despectus infra omnia dedignatus non est. Cur hoc, nisi ut sensu nos tardiores admoneret, quatenus quisquis ei qui in coelo est festinat assistere, humiliari in terra et compati etiam abjectis et despicabilibus fratribus non recuset? Loqui charitati vestrae sub brevitate decreveram; sed quia non est in homine via ejus (Jerem. X, 23), decurrens sermo retineri non potest, quem disponit ipse de quo loquimur, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.