Sancti Gregorii I Magni
Romani Pontificis
XL HOMILIARUM IN EVANGELIA
HOMILIA XXXI,
Habita ad populum in basilica sancti Laurentii martyris, Sabbato Quatuor temporum Septembris
LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XIII, 6-13.
In illo tempore, dicebat Jesus turbis similitudinem hanc: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio. Succide ergo illam, ut quid etiam terram occupat? At ille respondens, dicit illi: Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris. Et si quidem fecerit fructum; sin autem, in futurum succides eam. Erat autem docens in synagoga eorum Sabbatis. Et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo, et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. Quam cum videret Jesus, vocavit ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. Et imposuit illi manus; et confestim erecta est, et glorificabat Deum, etc.
1. Dominus et Redemptor noster per Evangelium suum aliquando verbis, aliquando rebus loquitur; aliquando aliud verbis, atque aliud rebus; aliquando autem hoc verbis quod rebus. Duas etenim res ex Evangelio, fratres, audistis, ficulneam infructuosam, et mulierem curvam, et utrique rei est pietas impensa. Illud autem dixit per similitudinem, istud egit per exhibitionem. Sed hoc significat ficulnea infructuosa quod mulier inclinata, et hoc ficulnea reservata quod mulier erecta. Dominus vineae tertio venit ad ficulneam, et fructum minime invenit, et mulier quae erecta est decem et octo annis fuerat curva. Hoc autem decem et octo annorum numero signatur, quod tertio dominus vineae ad ficulneam infructuosam venisse perhibetur. Quia ergo praemittendo summatim tota perstrinximus, jam per lectionis ordinem singula disseramus.
2. Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua; et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. Quid arbor fici, nisi humanam naturam designat? Quid mulier inclinata nisi eamdem naturam significando denuntiat? Quae et bene plantata est sicut ficus, et bene erecta sicut mulier; sed in culpam propria sponte lapsa, neque fructum servat operationis, neque statum rectitudinis. Ad peccatum quippe ex voluntate corruens, quia fructum obedientiae ferre noluit, statum rectitudinis amisit. Quae ad Dei similitudinem condita, dum in sua dignitate non perstitit, quod plantata vel creata fuerat, servare contempsit. Tertio dominus vineae ad ficulneam venit, quia naturam generis humani ante legem, sub lege, sub gratia, exspectando, admonendo, visitando, requisivit.
3. Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt ex quo venio fructum quaerens in ficulnea hac, et non invenio. Venit ante legem, quia per naturalem intellectum quid unusquisque exemplo sui qualiter erga proximum agere debuisset innotuit. Venit in lege, quia praecipiendo docuit. Venit post legem per gratiam, quia pietatis suae praesentiam exhibendo monstravit. Sed tamen in tribus annis fructum se non invenisse conqueritur, quia quorumdam pravorum mentes nec inspirata lex naturalis corrigit, nec praecepta erudiunt, nec incarnationis ejus miracula convertunt. Quid vero per cultorem vineae, nisi praepositorum ordo exprimitur? Qui dum praesunt Ecclesiae, nimirum dominicae vineae curam gerunt. Hujus enim vineae primus cultor Petrus apostolus exstitit. Hunc nos indigni sequimur, in quantum pro eruditione vestra, docendo, deprecando, increpando, laboramus.
4. Sed cum magno jam timore audiendum est quod cultori vineae de infructuosa arbore dicitur: Succide illam; ut quid etiam terram occupat? Unusquisque juxta modum suum, in quantum locum vitae praesentis tenet, si fructum bonae operationis non exhibet, velut infructuosa arbor terram occupat, quia in eo loco in quo ipse est, et aliis operandi occasionem negat. Sed in hoc saeculo potens quilibet, si fructum non habet operationis bonae, etiam impedimentum praestat caeteris, quia quicunque sub ipso sunt, exemplo pravitatis illius, quasi umbra perversitatis ejus premuntur. Stat desuper arbor infructuosa, et subtus terra sterilis jacet. Infructuosae arboris desuper umbra densatur, et solis radius ad terram descendere nequaquam permittitur, quia dum subjecti quilibet patroni perversi perversa exempla conspiciunt, ipsi quoque, infructuosi remanentes, veritatis lumine privantur. Et, pressi umbra, calorem solis non accipiunt, quia inde remanent a Deo frigidi, unde in hoc saeculo male proteguntur. Sed de hoc perverso quolibet et potente pene jam requisitio Deo non est. Postquam enim se perdidit, quaerendum solummodo est cur et alios premat. Unde bene ejusdem vineae dominus dicit: Ut quid etiam terram occupat? Terram quippe occupat qui mentes alienas gravat, terram occupat qui locum quem tenet in bonis operibus non exercet.
5. Sed tamen nostrum est pro talibus deprecari. Nam cultor vineae quid dicat audiamus: Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam. Quid est circa ficulneam fodere, nisi infructuosas mentes increpare? Omnis quippe fossa in imo est. Et nimirum increpatio dum mentem sibi demonstrat, humiliat. Quoties ergo aliquem de peccato suo corripimus, quasi ex culturae debito circa infructuosam arborem fodimus. Post fossionem vero quid dicatur audiamus. Et mittam cophinum stercoris. Quid est cophinus stercoris, nisi memoria peccatorum? Peccata etenim carnis stercora vocantur. Unde et per prophetam dicitur: Computruerunt jumenta in stercore suo (Joel. I, 17). Jumenta quippe in stercore suo computrescere est carnales quosque in fetore luxuriae vitam finire. Nos itaque quoties carnalem mentem de suis peccatis increpamus, quoties ad ejus memoriam vitia anteacta reducimus, quasi infructuosae arbori cophinum stercoris versamus, ut malorum quae egit memoriam recolat, et ad compunctionis gratiam quasi de fetore pinguescat. Mittitur ergo cophinus stercoris ad radicem arboris quando pravitatis suae conscientia tangitur memoria cogitationis. Cumque se per poenitentiam ad lamenta mens excitat, et ad bonae operationis gratiam reformat, quasi per tactum stercoris redit ad fecunditatem operis radix cordis: plangit quod fecisse se meminit, displicet sibi qualem fuisse se recolit: intentionem contra se dirigit, atque ad meliora animum accendit. Ex fetore ergo ad fructum reviviscit arbor, quia de consideratione peccati ad bona se opera resuscitat animus. Et sunt plerique qui increpationes audiunt, et tamen ad poenitentiam redire centemnunt, et, infructuosi Deo, in hoc saeculo virides stant. Sed audiamus quid ficulneae cultor adjungat: Si quidem fecerit fructum: sin autem, in futuro succides eam. Quia profecto qui hic non vult ad fecunditatem pinguescere per increpationem, illic cadet unde jam resurgere per poenitentiam non valet; et in futuro succidetur, quamvis hic sine fructu viridis stare videatur.
6. Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. Et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo. Paulo ante jam diximus, quia hoc erat trinus adventus domini ad infructuosam ficulneam, quod decem et octo annorum numerus ad curvam mulierem signat. Sexto enim die homo factus est (Genes. I, 27), atque eodem sexto die opera Domini cuncta perfecta sunt. Senarius autem numerus in trigonum ductus decem et octo facit. Quia ergo homo, qui sexta die factus est, perfecta opera habere noluit, sed ante legem, sub lege, atque in exordio inchoantis gratiae infirmus exstitit, decem et octo annis curva mulier fuit. Et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. Omnis peccator terrena cogitans, coelestia non requirens, sursum respicere non valet, quia dum desideria inferiora sequitur, a mentis suae rectitudine curvatur, et haec semper videt, quod sine cessatione cogitat. Ad corda vestra, fratres charissimi, redite, quid horis omnibus in cogitationibus vestris volvatis semper aspicite. Alius de honoribus, alius de pecuniis, alius de praediorum ambitu cogitat. Haec cuncta in imo sunt, et quando mens talibus implicatur, a status sui rectitudine flectitur. Et quia ad coeleste desiderium non assurgit, quasi mulier inclinata sursum respicere nequaquam potest.
7. Sequitur: Hanc cum vidisset Jesus, vocavit ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. Et imposuit illi manum, et confestim erecta est. Vocavit et erexit, quia illuminavit et adjuvit. Vocat, sed non erigit, quando quidem per ejus gratiam illuminamur, sed, exigentibus nostris meritis, adjuvari non possumus. Plerumque enim videmus quae agenda sunt, sed hoc opere non implemus. Nitimur, et infirmamur. Mentis judicium rectitudinem conspicit, sed ad hanc operis fortitudo succumbit, quia nimirum jam de poena peccati est ut ex dono quidem possit bonum conspici, sed tamen ab eo quod aspicitur contingat per meritum repelli. Usitata etenim culpa obligat mentem, ut nequaquam surgere possit ad rectitudinem. Conatur, et labitur, quia ubi sponte diu perstitit, ibi et cum noluerit coacta cadit. Bene de hac nostra incurvatione ex typo humani generis per Psalmistam dicitur: Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque (Psal. XXXVII, 7). Contemplatus namque quod ad supernam lucem intuendam homo, conditus fuerat, sed peccatis exigentibus foras missus, mentis suae tenebras portat, superna non appetit, infimis intendit, coelestia nequaquam desiderat, terrena semper in animo versat, et hoc quod de suo genere doluit, in seipso exclamavit, dicens: Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque. Contemplationem namque coelestium perdens, si sola carnis necessaria homo cogitaret, incurvatus et humiliatus esset, sed tamen usquequaque non esset. Quem ergo a supernis cogitationibus non solum necessitas dejicit, sed etiam voluptas illicita sternit, non solum incurvatus, sed usquequaque incurvatus est. Hinc alius propheta de immundis spiritibus dicit: Qui dixerunt animae tuae, Incurvare ut transeamus (Isai. LI, 23). Recta quippe stat anima cum superna desiderat, et nequaquam flectitur ad ima. Sed maligni spiritus cum hanc in sua rectitudine stare conspiciunt, per eam transire non possunt. Transire namque eorum est immunda illi desideria spargere. Dicunt ergo Incurvare ut transeamus, quia si ipsa se ad ima appetenda non dejicit, contra hanc illorum perversitas nullatenus convalescit; et transire per eam nequeunt, quam contra se rigidam in superna intentione pertimescunt.
8. Nos ergo, fratres charissimi, non viam malignis in nobis spiritibus damus, cum terrena concupiscimus, cum ad temporalia appetenda curvamur. Pudeat ergo terrena concupiscere, et dorsa mentium ascendentibus adversariis praebere. Terram semper intuetur qui curvus est, et quo praemio sit redemptus non meminit qui ima quaerit. Hinc etiam per S. Moysen dicitur, ut qui gibbo premitur, nequaquam ad sacerdotium provehatur (Levit. XXI, 20). Et quotquot Christi sanguine redempti sumus, membra ejusdem summi sacerdotis efficimur. Unde et nobis per Petrum dicitur: Vos autem genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II, 9). Sed qui gibbum tolerat, ima semper intuetur. A sacerdotio ergo repellitur, quia quisquis solis terrenis intentus est, ipse sibi testis est quod membrum summi sacerdotis non est. Hinc rursus pisces qui pennulas non habent, ab esu fidelis populi prohibentur (Levit. XI, 10). Pisces quippe qui pennulas squamarum habent, dare etiam saltus super aquas solent. Quid ergo pennatis piscibus nisi electae animae figurantur? Quae profecto solae in coelestis Ecclesiae corpus transeunt, quae, modo virtutum pennulis fultae, saltus dare per coeleste desiderium sciunt, ut superna per contemplationem appetant, quamvis in seipsis iterum ex mortali carne relabantur. Si ergo jam bona coelestis patriae agnovimus, displiceat nobis, fratres charissimi, quod curvi sumus. Ponatur ante oculos mulier curva, et arbor infructuosa. Reminiscamur malorum quae fecimus, mittamus ad radicem cordis cophinum stercoris, ut tunc in retributionis fructu pinguescat quod nobis hic per poenitentiam fetebat. Et si virtutum summa operari non possumus, ipse Deus nostro gaudet lamento. Ex ipsa enim justitiae inchoatione ei placebimus, qui injusta quae fecimus punimus. Nec mora erit in fletibus, quia tergent citius transeuntes lacrymas mansura gaudia. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.