Sancti Gregorii I Magni
Romani Pontificis
XL HOMILIARUM IN EVANGELIA
HOMILIA XXXII,
Habita ad populum in basilica sanctorum Processi et Martiniani, die natalis eorum
LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. IX, 23-27.
In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; et qui perdiderit animam suam propter me, salvam eam faciet. Quid enim prodest homini, si totum mundum lucretur, se autem perdat, et detrimentum sui faciat? Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. Dico autem vobis vere, sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei.
1. Quia Dominus ac Redemptor noster novus homo venit in mundum, nova praecepta dedit mundo. Vitae etenim nostrae veteri in vitiis enutritae contrarietatem opposuit novitatis suae. Quid enim vetus, quid carnalis homo noverat, nisi sua retinere, aliena rapere, si posset; concupiscere, si non posset? Sed coelestis medicus singulis quibusque vitiis obviantia adhibet medicamenta. Nam sicut arte medicinae calida frigidis, frigida calidis curantur, ita Dominus noster contraria opposuit praedicamenta peccatis, ut lubricis continentiam, tenacibus largitatem, iracundis mansuetudinem, elatis praeciperet humilitatem. Certe cum se sequentibus nova mandata proponeret, dixit: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33). Ac si aperte dicat: Qui per vitam veterem aliena concupiscitis, per novae conversationis studium et vestra largimini. Quid vero in hac lectione dicat, audiamus: Qui vult post me venire, abneget semetipsum. Ibi dicitur ut abnegemus nostra, hic dicitur ut abnegemus nos. Et fortasse laboriosum non est homini relinquere sua, sed valde laboriosum est relinquere semetipsum. Minus quippe est abnegare quod habet, valde autem multum est abnegare quod est.
2. Ad se autem nobis venientibus Dominus praecepit ut renuntiemus nostris, quia quicunque ad fidei agonem venimus, luctamen contra malignos spiritus sumimus. Nihil autem maligni spiritus in hoc mundo proprium possident. Nudi ergo cum nudis luctari debemus. Nam si vestitus quisquam cum nudo luctatur, citius ad terram dejicitur, quia habet unde teneatur. Quid enim sunt terrena omnia, nisi quaedam corporis indumenta? Qui ergo contra diabolum ad certamen properat, vestimenta abjiciat, ne succumbat. Nihil in hoc mundo amando possideat, nullas rerum labentium delectationes requirat, ne unde ad votum tegitur, ad casum inde teneatur. Nec tamen sufficit nostra relinquere, nisi relinquamus et nos. Quid est quod dicimus, Relinquamus et nos? Si enim nosmetipsos relinquimus, quo ibimus extra nos? Vel quis est qui vadit, si se deseruit? Sed aliud sumus per peccatum lapsi, aliud per naturam conditi; aliud quod fecimus, aliud quod facti sumus. Relinquamus nosmetipsos quales peccando nos fecimus, et maneamus nosmetipsi quales per gratiam facti sumus. Ecce etenim qui superbus fuit, si conversus ad Christum humilis factus est, semetipsum relinquit. Si luxuriosus quisque ad continentiam vitam mutavit, abnegavit utique quod fuit. Si avarus quisque ambire jam desiit, et largiri didicit propria qui prius aliena rapiebat, procul dubio semetipsum reliquit. Ipse quidem est per naturam, sed non est ipse per malitiam. Hinc enim scriptum est: Verte impios, et non erunt (Prov. XII, 7). Conversi namque impii non erunt, non quia non erunt omnino in essentia, sed scilicet non erunt in impietatis culpa. Tunc ergo nosmetipsos relinquimus, tunc nos ipsos abnegamus, cum vitamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur quod per novitatem vocamur. Pensemus quomodo se Paulus abnegaverat, qui dicebat: Vivo autem jam non ego (Gal. II, 20). Exstinctus quippe fuerat saevus ille persecutor, et vivere coeperat pius praedicator. Si enim ipse esset, pius profecto non esset. Sed qui se vivere denegat, dicat unde est quod sancta verba per doctrinam veritatis clamat. Protinus subdit: Vivit vero in me Christus (Ibid.). Ac si aperte dicat: Ego quidem a memetipso exstinctus sum, quia carnaliter non vivo; sed tamen essentialiter mortuus non sum, quia in Christo spiritaliter vivo. Dicat ergo Veritas, dicat: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum. Quia nisi quis a semetipso deficiat, ad eum qui super ipsum est non appropinquat; nec valet apprehendere quod ultra ipsum est, si nescierit mactare quod est. Sic olerum plantae transponuntur ut proficiant, atque, ut ita dixerim, eradicantur ut crescant. Sic rerum semina in terrae admistione deficiunt, ut in reparatione sui generis uberius assurgant. Unde enim videntur perdidisse quod erant, inde accipiunt hoc apparere quod non erant.
3. Sed qui jam se a vitiis abnegat, exquirendae ei virtutes sunt in quibus crescat. Nam cum dictum est: Qui vult post me venire, abneget semetipsum, protinus additur: Et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Duobus etenim modis crux tollitur, cum aut per abstinentiam afficitur corpus, aut per compassionem proximi affligitur animus. Pensemus qualiter utroque modo Paulus crucem suam tulerat, qui dicebat: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar (I Cor IX, 27). Ecce in afflictione corporis audivimus crucem carnis, audiamus nunc in compassione proximi crucem mentis. Ait enim: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI, 29.) Perfectus quippe praedicator, ut exemplum daret abstinentiae, crucem portabat in corpore. Et quia in se trahebat damna infirmitatis alienae, crucem portabat in corde.
3. Sed quia ipsis virtutibus quaedam vitia juxta sunt, dicendum nobis est quod vitium abstinentiam carnis et quod obsideat compassionem mentis. E vicino namque abstinentiam carnis nonnunquam vana gloria obsidet, quia dum tenuitas in corpore, dum pallor in vultu respicitur, virtus patefacta laudatur; et tanto se celerius foras fundit, quanto ad humanos oculos per ostensum pallorem exit. Et plerumque fit ut hoc quod causa Dei agi creditur pro solis humanis favoribus agatur. Quod bene Simon ille significat, qui, inventus in itinere (Matth. XXVII, 32), crucem dominicam in angaria portat. Aliena quippe onera in angaria portantur, quando per vanitatis studium aliquid geritur. Qui ergo per Simonem designantur, nisi abstinentes et arrogantes? Qui per abstinentiam quidem carnem afficiunt, sed fructum abstinentiae interius non requirunt. Crucem ergo Domini in angaria Simon portat, quia cum ad opus bonum ex bona voluntate non ducitur, rem justi sine fructu peccator operatur. Unde idem Simon crucem portat, sed non moritur, quia abstinentes et arrogantes per abstinentiam quidem corpus afficiunt, sed per desiderium gloriae mundo vivunt. Compassionem vero animi plerumque latenter obsidet pietas falsa, ut hanc nonnunquam usque ad condescendendum vitiis pertrahat, cum ad culpas quisque non debeat compassionem exercere, sed zelum. Compassio quippe homini, et rectitudo vitiis debetur, ut in uno eodemque homine et diligamus bonum quod factus est, et persequamur mala quae fecit, ne dum culpas incaute remittimus, non jam per charitatem compati, sed per negligentiam concidisse videamur.
4. Sequitur: Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; et qui perdiderit animam suam propter me, salvam eam faciet. Sic dicitur fideli: Qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; et qui perdiderit animam suam propter me, salvam eam faciet. Ac si agricolae dicatur: Frumentum si servas, perdis; si seminas, renovas. Quis enim nesciat quod frumentum cum in semine mittitur, perit ab oculis, in terra deficit? Sed unde putrescit in pulvere, inde virescit in renovatione. Quia vero sancta Ecclesia aliud tempus habet persecutionis, atque aliud pacis; Redemptor noster ipsa ejus tempora distinguit in praeceptis. Nam persecutionis tempore ponenda est anima, pacis autem tempore ea quae amplius dominari possunt frangenda sunt desideria terrena. Unde et nunc dicitur: Quid enim prodest homini, si lucretur totum mundum, se autem perdat, et detrimentum sui faciat? Cum persecutio ab adversariis deest, valde vigilantius cor custodiendum est. Nam pacis tempore quia licet vivere, libet etiam ambire. Quae profecto avaritia bene compescitur, si ipse status ambientis sollicite consideretur. Nam cur instet ad colligendum, quando stare non potest ipse qui colligit? Cursum ergo suum quisque consideret, et agnoscet sibi posse sufficere parva quae habet. Sed fortasse metuit ne in hujus vitae itinere sumptus desit. Longa nostra desideria increpat via brevis, incassum multa portantur cum juxta est quod pergitur. Plerumque autem et avaritiam vincimus, sed adhuc obstat quod vias rectitudinis minori tenemus custodia perfectionis. Nam saepe labentia cuncta despicimus, sed tamen adhuc humanae verecundiae usu praepedimur, ut rectitudinem quam servamus in mente nondum exprimere valeamus in voce; et tanto Dei faciem ad justitiae defensionem negligimus, quanto humanas facies contra justitiam veremur. Sed huic quoque vulneri congruum subjungitur medicamentum cum Dominus dicit: Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum.
5. Sed ecce nunc apud se homines dicunt: Nos jam Dominum et sermones ejus non erubescimus: quia aperta eum voce profitemur. Quibus ego respondeo quod in hac plebe Christiana sunt nonnulli qui Christum ideo confitentur, quia cunctos Christianos esse conspiciunt. Nam si nomen Christi in tanta hodie gloria non esset, tot professores Christi sancta Ecclesia non haberet. Non ergo ad probationem fidei vox sufficit professionis, quam defendit a verecundia professio generalitatis. Est tamen ubi se quisque interroget, ut in confessione Christi se veraciter probet, si non jam nomen ejus erubescit, si plena virtute mentis humanum pudorem subdidit. Certe enim persecutionis tempore erubescere poterant fideles, substantiis nudari, de dignitatibus dejici, verberibus affligi. Pacis autem tempore quia haec a nostris persecutionibus desunt, est aliud ubi ostendamur nobis. Veremur saepe a proximis despici, dedignamur injurias verbi tolerare; si contingat jurgium fortasse cum proximo, erubescimus priores satisfacere. Cor quippe carnale dum hujus vitae gloriam quaerit, humilitatem respuit. Et plerumque ipse homo qui irascitur discordanti sibi reconciliari appetit, sed ire ad satisfaciendum prior erubescit. Pensemus facta Veritatis, ut videamus quo jacent nostrae pravitatis actiones. Si enim membra summi capitis sumus, imitari eum cui connectimur debemus. Quid namque ad nostrae eruditionis exemplum Paulus egregius praedicator dicit? Pro Christo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo (II Cor. V, 20). Ecce inter nos et Deum discordiam peccando fecimus, et tamen ad nos Deus suos legatos prior misit, ut nos ipsi qui peccavimus ad pacem Dei rogati veniamus. Erubescat ergo humana superbia, confundatur quisque si non satisfaciat prior proximo, quando post culpam nostram ut ei reconciliari debeamus et ipse qui offensus est, legatis intervenientibus, obsecrat Deus.
6. Sequitur: Dico autem vobis, vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. Regnum Dei, fratres charissimi, non semper in sacro eloquio venturum regnum dicitur, sed nonnunquam praesens Ecclesia vocatur. Unde scriptum est: Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala (Matth. XIII, 41). In illo quippe regno scandala non erunt, ubi profecto reprobi non admittuntur. Quo videlicet exemplo colligitur quod hoc loco regnum Dei praesens Ecclesia vocatur. Et quia nonnulli ex discipulis usque adeo in corpore victuri erant ut Ecclesiam Dei constructam conspicerent, et contra mundi hujus gloriam erectam, consolatoria promissione nunc dicitur: Sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. Sed cum tanta Dominus subeundae mortis praecepta ederet, quid necessarium fuit ut ad hanc subito promissionem veniret? Quod si subtiliter attendamus, quanta dispensatione pietatis agatur agnoscimus. Discipulis enim rudibus etiam de praesenti vita aliquid promittendum fuit, ut possent robustius in futura solidari. Sic Israelitico populo ex Aegypti terra liberando repromissionis terra promittitur, et cum vocandus esset ad dona coelestia, terrenis promissionibus suadetur. Cur hoc? Ut dum esset aliquid quod de vicino perciperet, illud jam fidelius crederet quod de longinquo audire potuisset? Carnalis etenim populus si parva non acciperet, magna non crederet. Omnipotens ergo Deus largiendo terrena, suadet ad coelestia, ut percipiens quod videret, sperare disceret quod minime videbat; et tanto solidior de invisibilibus fieret, quanto eum ad spei certitudinem visibilia promissa fulcirent. Unde recte quoque per Psalmistam dicitur: Dedit eis regiones gentium, et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant (Psal. CIV, 44, 45). Sic ergo hoc loco rudibus discipulis Veritas loquens, videndum regnum Dei promittit in terra, ut hoc ab eis fidelius in coelo praesumatur. Ex ipso itaque regno quod jam videmus in mundo esse sublimatum speremus regnum quod in coelo credimus percipiendum. Nam sunt nonnulli qui Christianitatis nomine censentur, sed Christianitatis non habent fidem. Sola esse visibilia aestimant, invisibilia non appetunt, quia nec esse suspicantur. Ad sanctorum martyrum corpora consistimus, fratres mei. Nunquid isti carnem suam in mortem darent, nisi eis certissime constitisset esse vitam pro qua mori debuissent? Et ecce qui ita crediderunt, miraculis coruscant. Ad exstincta namque eorum corpora viventes aegri veniunt et sanantur, perjuri veniunt et a daemonio vexantur, daemoniaci veniunt et liberantur. Quomodo ergo vivunt illic ubi vivunt, si in tot miraculis vivunt hic ubi mortui sunt?
7. Rem, fratres, dico brevem verbo, sed non parvam merito, quam religiosis quibusdam senioribus narrantibus agnovi. Gothorum tempore matrona quaedam fuit valde religiosa, quae ad horum martyrum ecclesiam crebro veniebat. Quadam die dum ex more ad orandum venisset, egrediens, duos stantes sub peregrino habitu monachos invenit, peregrinos credidit, dari eis aliquid eleemosynae praecepit. Sed priusquam ejus erogator eis ad largiendam eleemosynam propinquasset, astiterunt illi vicinius, et dixerunt: Tu nos modo visitas, nos te in die judicii requiremus, et quidquid possumus, praestabimus tibi. Quo dicto, ab oculis ejus ablati sunt. Territa illa ad orandum rediit, seseque in lacrymis prolixius effudit. Et facta est post hoc tanto instantior in prece, quanto certior de promissione. Si autem, juxta Pauli vocem, Fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI, 1), nequaquam jam dicimus ut venturam vitam credatis, quia ecce ipsi qui in illa vivunt, humanis obtutibus visibiliter praesentantur. Quod enim videri potest, melius dicitur sciri, quam credi. Venturam ergo vitam nos Dominus magis voluit scire, quam credere, qui eos quos invisibiliter recipit, apud se vivere nobis etiam visibiliter ostendit.
8. Hos ergo, fratres charissimi, in causa vestri examinis, quam cum districto judice habetis, patronos facite, hos in die tanti terroris illius defensores adhibete. Certe si apud quemdam magnum judicem causa quaelibet vestra esset die crastino ventilanda, totus hodiernus dies in cogitatione duceretur, patronum vestra fraternitas quaereret, magnis precibus ageret ut apud tantum judicem sibi defensor veniret. Ecce districtus judex Jesus venturus est, tanti illius angelorum archangelorumque concilii terror adhibetur. In illo conventu causa nostra discutitur, et tamen nos patronos modo non quaerimus, quos tunc defensores habeamus. Adsunt defensores nostri sancti martyres, rogari volunt, atque, ut ita dixerim, quaerunt, ut quaerantur. Hos ergo adjutores vestrae orationis quaerite, hos protectores vestri reatus invenite, quia ne punire peccatores debeat, rogari vult et ipse qui judicat. Unde et tam longo tempore comminatur iram, et tamen misericorditer exspectat. Sic autem nos et misericordia ejus refoveat, ut nullo modo negligentes reddat. Sic peccata nostra perturbent, ut mens in desperationem non proruant, quia etsi praesumentes metuimus, et metuentes speramus, aeternum regnum citius adepturi sumus, per eum qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.